Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

ci B E L G I C AC sorma oblonga ad modum triremis com Sta ; non tam moenibus aut vallo quam situ & loci natura firma. opulenta & c piosa , eorumque omnium, quae vitae

usus postillat , locuples quoddam penu : fluminibus, vadoso freto , stagnisque incredibilem piscium aviumque copiam subministrantibus: serunt enim anno cI I cxx a medio Aprili , ad .exitum Februarii sequentis anni 892 Isalmones publice in urbe venditos s isse. Vix alia urbs tota Hollandia magnificentiora & Agrippinensium sereamula habet aedificia:, quae coelum

sere culminibus seriunt; cellae vinariae, numquam solem admittentes , arcuato opere fornicatae sunt. Templum primarium elegans & arcuato opere visendum. AEdes privatae ad 3o8 hodie

habentur. Fuit autem anno C Io CCCC-Σxi atroci tempestate, disjectis ac diruptis aggeribus, a continente avulsa, re instar insulae destituta: nunc incolarum industria non exiguum agrum ex undis ereptum rursus moenibus suis conjunxit.

Vrbs haec stapulae jus sibi vendicat, id est, privilegium sistendi ab instituto cursu

retrahendi merces exoticas, quas nego viator importat, ut nimiram eo loco si bulentur re conquiescant , quo venum

Prostituanxur , quavis tandem conditione,

82쪽

ione ; nisi damnosam venditionem causatus , vel meliorem aliunde lucti auram olfaciens institor , vectorve,m Iit recurrere unde venerat , vel ubi ipse domicilium habet , quod illi licet e iam non soluto stato portorio : vendietas autem non nisi oppidanorum navibus alio traducere licet. Huic soli ii ter australis Hollandiae urbes datum c dere Principis monetam auream atque

argenteam : deinde ut is hic Hollandiae Comitum inauguratio fiat , nec alibi solemni sacramento adigantur in m tuam fidem cum Principes, tum Ordines. De regimine quod a caeteris v

bibus paulo diversum habet, postea di-- cetur.

2. Harlemum , secundum sibi l cum vendicat. Urbs aedificiorum cultu, amplitudine , situs amoenitate Mopportunitate , coeli denique salubriatate inter primas censenda. Ager quippe illius editior , & a lacuum maris. que omensa secretus. Templum habet pulcherrimum, architectorum judicio . quod sero spatiosissimo imminet. e regione curia est operis haud vulgaris. Vrbem interlabitur Sparnus, olime Rheno corrivatus , sed qui jam ex immenso lacu incrementum accipit. οῦς urbem amoenissimus lucus est, civium

83쪽

64 B E L G I C AEvium voluptati & juventutis exercitiis

dicatus. Linearum telarum candoris &tenuitatis eximiae, aliorumque pannorum textura satis celebris est urbs oc populosa admodum ob advenarum ingentem numerum: magno quippe incol rum numero aucta est, postquam Hispanus Flandria dc Brabantia potitus est: ita ut superioribus annis hic supra viginti

quinque millia hominum numerata fuerint , eorum qui & sexagenariis min res erant, & tamen pubertatis annos egressi; qui artes varias mechanicas &mercaturam exercent. Quo factum est ut non modo aedes, superioris belli clade incendio deformatae, aut collapsae, pub-chrius longe reaedificatae fuerint, sed et-- iam omnibus locis vacuis eleganter superstructum sit. Muro lateritio cincta est utrinque firmo , & fossa fatis lata. Abest ab Oceano circiter v mili. passuum; qui

marinorum piscium omne genus abunde subministrat. Ad euronotum lacus est amplissimus; versus aquilonem Tyus sinus : uterque bene piscosus. Ita ut Opportunus mirum in modum sit undecunque situs, soli, coeli de aquarum bonis amuens. Hujus indigenae Laurentio Ioannis, cognomine aedituo, Hadrianus Iunius typographiae primum inventae gloriam asserit.

84쪽

3. Telsum sequitus Godestidi Lotharingi, cognomento Gibbosi, ut creditur, opus. Urbs variam fortunam experta; & sub Alberti Bavari immiti imperio moenibus nudata; sed postea restituta.

anno cIo Io xxxvi fortuito incendio pene tota conflagravit: verum e cineribus multo pulchrior surrexit: ut aedium magnificentia tam publicain quam priavatarum cum paucis possit comparari. Forma est oblongiori; nec moenibus aut vallo, prout hodie se res habent bellicae, satis firma:situs natura illam egregie munit. Cerevisiae coctura ollan quam nunc celebrior, uti & laneorum pannorum textura. Cives tamen habe opulentos, splendidosque, dc qui mercaturam longe lateque exercent. Ager illius pinguis oc inprimis pascuus. Portum habet ad Mosae ripam valde commodum; Delphs-haviam vocant, municipium aedificiorum multitudine & incolarum copia nobile. . Quarto se offert Lugdunum Batavorum , vulgo Loda; revera urbium Hollandiae ocellus; sive urbis ipsius nito-xem, structuramque, situs opportunit tem juxta atq; amoenitatem spectes; sive civium & incolarum frequentiam, Ο-mniumque artium mechanicarum, &rraesertim lanificii, cultum. Sita est in

85쪽

medio pene caeterarum urbium, quippe . distans a Delphis tria; ab Harlemo, Go da, Roterodamo quinque, ab Amstelodamo , Dordrechto, Trajecto septem miliaria communia. Medius quondam Rheni alveus, ab Vltrajecto descendens, sed oblimato ostio, & cursu alio deto ro, jam restagnans, paulum supra urbem in duo veluti brachia divaricatus,urbem ab oriente ingressus, postquam bonam illius partem bifidato alveo pervagatus

est, rursus in unum alveum conjunctus ad occidentem egreditur , & mare petit. In angulo hujus confluentis, super acclivem undique tumulum pyrgus extat Burgum patria lingua vocant) circinato moenium ambitu, fornicibus arcu tis; quod Normannorum opus creditur.' Ab hocBurggravit nomen habuere, olim quoque urbis potentes. Vrbs aliquoties ampliata est moenibus productas. primum anno I 2 9. secundo I 3s s. tertios 1 389. quarto denique I cII. ita ut nunc forma pene orbiculari cLxxI1 jugera Rhenotandica occupet; quum superioribus seculis, quando primum muro cincta fuit, vix triginta contineret. Cincta est autem partim muris vallo terreo ρει malis , quibus ingentia propugnacula terrea sunt adjecta; partim, qua nuper

ampliata scit, fumuimo re crassissimo

86쪽

DEsCRIPTIO. 6 terreo vallo & validis propugnaculis, i-saque undiquaque amplissima. Haec urbs post Amstelodamum omnium populosissima est, quippe advenis e Flandria dc Artesia Hannoniaque &Leodiensi agro, aliisque, in immensum aucta: unde Mopibus quoque supra modum crevit.

Duo hanc laniem maxime nobilitant: Primum obsidio, tam sortiter tot me sibus contra potentissimum Hispano-i rum exercitum tolerata, &repulsa, ut

vel hinc libertatis qua hodie fruimur,ai spicium duci caeperit: secundo Academia florentissima & toto jam .orbe celeber rima. Sed quia urbs a cive suo & Sen tore Ioanne OOrlers patrio sermone copiose descripta est, & compendio si dendum mihi est, nihil hic addam. s. sequitur Melodamum, nobiliΩsimum hodie totius orbis emporium. Hanc urbem accuratissime & elegantis. sime descriesit D. Isacius Pontanus; e ' cujus commentariis pauca delibabimus. Vrbs haud ita antiqua est; quippe cujus levis aut nulla ante annum I 299 mentio in historiis reperiatur. Et primum ann I 82 muris cingi coepit. Hi muri lateri -tii filere firmi & egregii operis; sed hodie omnes solo ad quati,duabus tantum portis exceptis, quae in alium usum con-

87쪽

g8 B E L c r c Agrestantur. Prodiit superioribus annis a curatissima urbis delineatio, e qua magnitudo illius conspicua est. Incrementa autem illius in hunc modum annotantur. An telo lamum vetus complect batur perticas, seu mensuras agrarias xis

pedum Rhenensium, 18 383, id est, jugera xxx & perticas 38 in circuitu

numerabat Io c xxxv perticas. sive III mili. passuum 17 s. Primum incrememium, quod hodieque latus novum dicitur, complectebatur sua accessione xx I xjugera dc rLo perticas cum dimidia. Secundum incrementu continebat XVI II lugera & s 2 perticas. Producta tertio pomeria, cinctaque urbs muro lateritio, qui inchoatus fuit anno cI ccccxxxx II ; agri modus erat isti incremet to i ii juger. & 387 perticar. Quartum incrementum, anno cIo Io Lxxxv sessa latissima & vallo terreo munitum, mu-xis antiquis remanentibus, complecteba-εur spatium xcvi juger. & 233. perii cum dimidia. Quinta & postrema, eaq;

prodigiosa accessio,anno cIa Id c XIV, Caeteris omnibus ipsaque urbe veteri major , complectitur c c c III juger. N 3 6 pertita oppidumque totum continet in universum Io xxx juger.& 362 pertita Habetque in circuitu 2789 pe

xicas, sive passus 1 3di s , mensura facta

88쪽

DE sc RIPTIO. Gad extimos Yae flum palos Incredibilis autem est civium atque incolarum stequentia, & longe major quotidie advenarum concursus. Opulentia ex hisce aestimari potest, quodamio cIo In C Iaedes plusquam sexcentae privatorum Opibus a fundamentis exstructae suerint; e publico autem superioribus annis duo magna dc sumtuosa templa persecta, tertiumque longe utroque majus & magnificentius quotidie perficiatur; ut innumera alia aedificia publica praeteream, δίtantum lapideorum & subliciorum pontium numerum,ut vix iniri possit. Com- . merciorum admirabilis stequentia vel

ex eo aestimari potest, quod vectigal librae publicet,quod ipsi oppido cedit, Excisam vocant, ) quotannis XL et i et millibus florenorum; Impositio vero, quq Publico penditur, totidem & pluribus interdum millibus in singula semestria redimitur. Nec jam ullus pene orbis angulus est cui hujus urbis nomen ignotum. sit. AEdium privatarum magnificentia summa est , nitor ingens , supellectilis pompa pene nimia; re, qui divitias plerumque comitari solet, civium poten-- tiorum ingens luxus. Verum unum ocgrave incommodum est, quod nuspiam majori sumtu aedificetur, & ob soli levitatem nihil hic nisi palis oblongis in pro-Σ 3 fuit

89쪽

o B E L a I c 'AEnndum actis &desuper tabulato conjunctis superstrui possit. Denique, uti sing ii, non omnia largitur Deus, qui opulentiam dc lucri faciendi oportunitatem indulsit, agri negavit amoenitatem, qui se-xe in ambitu squaltet tristi uligine, ut Ionginquius animi relaxationem & ruris delitias oppidani petere cogantur.

6. Gouda urbs sita est ad Iselam; qui ab Isala sinquit Iunius) in quem Rhenus

divertigio Drusiano confluit,alius est, Planeque diversus, imo potius elix quidam , ac diverticulum fluminis, fossa Perpetuaper TrajectensesVianam versus deducta corrivatum; quod primo Ise Reynium adit, inde Monsortium petit, modo Oudex ateram perlabitur, tenui tibique alveo & qui aestivis mensibus vix cymbas fert; deinde Goudam prςterfluit magno aquarum auctu copiosius: demum justo amni par e regione Iselmum dae pagi in Meruoam decurrit. Urbs est copiosa dc rebus omnibus affluens, ob fluvii portusque opportunitatem; per hanc quippe transit quicquid Hollandia, Brabantia, Zelandia mutuis necessitatibus submittunt. Fundamenta illius jaci

coepisse annoc Iocclxis, tradunt annales. Forma illius pene rotunda: murocincta est, fossasque habet latas & prosundas. Templum habet spatiosum oc

90쪽

magessicum, sorum augustissimum ovali propemodun specie, e cujus medio surgit praetorium rari operis. Denique urbs colliciis rivorum ita divisa est, ut nullu tota urbe extet domicilium quod alveus aliquis non praeterlabatur. Nulla usquam urbium, prope dixerim cum G dei periculo , inquit Iunius, o vel feliciora vel frequentiora producit alitque plantaria, non vicinis modo Belgis sed longe disitis quoque regionibus expetu ta, quibus δc quicquid vacui soli intra

murorum ambitum est, occupatum ubsitur, & ager omnis suburbanus abui dat, tametsi depressius 3c aquosius est so- 'Ium: quo fit ut a nulla parte obsidionem ii eruat nisi per aggeres ; quibus valida propugnacula Objecta; quippe quum vi- ginti quatuor horarum spatio omnem vicinum agrum aquis opplere possit. Atque hi; quidem sex urbes Australis Hosandiae, majores dc olim dustae, lic dieque dicuntur. Sunt in eadem parte

aliae minores; quas, antequam ab hac parte discedamus, nunc prosequemur. T. Rotexodamum,oppidum hodie fatis amplum & copiosum, emporiumque non incelebre: quippe navigationibus in longinquas regiones non minus nO- tum quam caetera Hollandiae emporia; ob opportunitate situs adMosam amnem

SEARCH

MENU NAVIGATION