Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

Oram quae quondam Frisior quoque suit

procurrit, Flevumque coarctat. Verum

major 5c melior illius pars, Flavo detrita fluctibus iam cessit. reliquiae in longum

porrectae secundum amnis exilis decuris um: utraque enim amniculi ripa longa re continua domorum haud elegantium serie pran exitur , adversiis earum frontibus; atque ita geminum evicit circum, interluente amniculo divisum, mundum,

elegantemque, a quibus viculi minores, angusti,breves, quos viliora aedificia o sident, utrinque decurrunt. Hic oppidi hodie modus. Probe tamen munitum est vallo fossaque; retinetque locum & jusi in societate Anseaticarum urbium: mulis . lasque naves hodieque emittit in omnes . plagas, sed aere aliorum constructas, postquam portus ipsorum oblimatus fuit: cu- . ius rei causam adserunt ingentem Si .vranorum luxum dc proterviam , dc exemplum ejus singulare, quod hic ait xere nihil attinet. Hindeleta, eadem ire ora: milliari Germanico medio infra Worcumum: milliari non integro supra Storiam ad septentrionalem locata: cum portu scuro, fortunae tenuis, piscationi dc navi- culariae rusticaeque rei plurimum dedita, a commerciis tamen non aliena : moenii bu4 cazςm.

212쪽

DE &c P ae t o. Iss , ripa, in mediterraneis Wester ae . . snecae proxima, a qua non toto semisse mili. Germ. abest versus austroasticum:

loco tamen sicciore sita quam Ssaeca: porrecta in longitudinem, sed latitudine pene nulla. Nam iici unius instar vasta procurrit duplici domorum serie, quarum stontispicia sibi ex adverso respon- dent,mediocri intervallo. Id intervallum plateae loco est silice stratum,arcuata se ma modice se curvans ; quod amas amoenus, utroque in margine arboribus proceris septus, Siaeca veniens, a principio ad finem permeat, bifariamque dispe-icit, jucunda specie. Idemque amnis ubi

oppidum reliquit, in varios rivos & lacus dissunditur, per quos expedita quaquaversum maviganssi copia est. Oppi dum nec muro nec vallo septum est, sed contra hostiles incursites sola fossa am-

bitur. Domus non inelegantes , quae dam etiam magnificae: curia modica etemplum unum. Oppidani rem rusticam colunt, aut naupegi sunt: unde maxima hic navigiorum copia strustur, quanta vix in cςteris hujus provinciae oppidis . l .

Mota,caput agri Geetani, qui ex IVestergoa, cujus pars est, vergit in Silve- sues : oppidum bene munitum , Vallo,

ἐςOPrinaculis, fossaque. Perluitur ingere

213쪽

ter occasum & septentrionem posito, di magnum milliar. Germanicum ain hiente, Slotanum vocant, in defluens, postquam oppidum reliquit milliare medium emensus, per canalem illum m gnum Taconis exit in sinum austrinum. Munitionum ambitus haud magnus, ac initium haud vetustum. Portas habet duas. Populus multus pro spacii modo: aedificia crebra, sed fere modica; vicimundi; curia non temnenda; templum

unum.

Praeter haec oppida sunt in Frisia pagi sive vici non pauci, opSidorum aemuli , sive magnitudinem spectes, sive frequentiam atque commercia. Inter quos

Costumum eminet, atri praefecturae Collumanae caput in Oostergoa , haud procul a Laricae aestuario , cum portu Commodo ; unde negotiationum illic copia non minor, quam in plerisque Oinpidis. aedificiis oc plateis pulchris , sed

ita in longitudinem porrectis , ut commmode muniri non possit. Dein Boici mum , praefecturae Meinaidumanae in Westergoa, pari sere intervallo a Le

wardia & Franehera distans ; Biliano agro proximum; structura, viarum directione & elegantia oppido similius m to quavi vico;commerciis affluens. c-

214쪽

DEs c I o. Isseumum in eadem. IVestergoa , ad oram inter Harlingam & Worcumum,praesecturae onseranae, Belaumo majus , dc portu selix, & mercimoniis stequens. Dυυera, in Nestergoa, praefecturae Ha- schetanae, magnitudine in longum porrecta, caeteris vicis praecellens. Herenυ raa, parceciae Scotanae, in Silvestrium regione , solo palustri, nuper adeo nata eproventu bituminosae glebae , quam in Hollandiam & varias partes exportant. MVirdumum, in Oostergoa, Leo ardiae vicinum versus meridiem multis Nobilium arcibus insigne, cum fano egregio duabus turribus consipicuo. Haliamum,

domiciliis praediisq; nobis una frequens.

Caeteros vicos referre tanguna esset.

Frisiae huic objacend insulae duae; Ama-landia, tribus habitata vicis; & Sciermonicoga, estergoae& Oostergoae littora

tegentes, nec M D aut D c passibus longius a littoribus remotae. quarum Ama-landia Aevolandiae magnitudine par, soli bonitate superior: altera multo minor semulem vix implens.

De Regimine oppidorum Frisae singulatim.

OPpidorum singulorum ' regimen, uti oc in praecedentibu1 provincib,

215쪽

B E L ε I C AEnonnihil variat.quare de quorundam Politico & civili regimine paucis agemus, Leowardia Olim libertatis tempore Aenatum habuit virorum XI I et quorum quatuor Consules, hio Senatores, reliqui Scabini, dicebantur, quibus decimus- tertius additus erat Oidermannus Sen ius princeps. horum media pars quotannis circa cal. Ian. munere abibat, & alii in locum surrogabantur. Praeter hunc Senatum erat dc collegium x -vir Tum, tribuniciae pene potestatis: qui a Senatu allegebantur. horum munus erat in negociis gravioribus cum Senatu reipub. consulere, interdum &actionibus illorum intercedere : plebem tributis, Remp. aere alieno prohibere: in eligendo Senatu operam suam civitati praestate. Saxo autem, tantam libertatem periculosam ratus, hoc more abrogato, jussit Senatum exeunte anno totidem alios, quot erant ipsi, e civium numero, qui muneri gerendo pares essent, eligere, M horu nomina cum suis nominibus Pro-

principi & Senatui provinciali, si ipse

non adesset, offerre, qui ex omnibus utrix I i electuri suat, Consules Iv, senatoresti , & scabinos vi. Oidermannum perpetuum ipse addidit quem volebat. Sed hunc Carolus Burgundus denuo sustulit.

dub hoc exso dc sequentibus principibus c domo

216쪽

ὸ domo Burgundica & Austriaca ad Albani usque tempora lex viguit, ut, si senatus cal. Ian. in numero illo xiI , e quibus in annum surgentem electio Senatus constituendi facienda, homines inidoneos ederet, ses esset Proprincipi & Qmmae Curiae iis rejectis balios substituere, ne qua fraus fieret pravis consiliis Reia

publicae. Alterum quoque institutum viguit ut xm-Vixi jurati tribuniciae potestatis mox a cal. Ian. totidem sibi ascisce- rent ex honestiorum civium ordine, maximeque ex iis qui Senam tum decesserant, ut ex istis se ipsis asciscentibus cnumero xxvIJ Senatui novo copia esset deligendi xiir, qui tribunicia potestate eo

anno Remp. curarent.

Excusso Hispaniarum regis jugo , &restituta pristina libertate , potestas comstituendi quotannis senatus, penes Gubernatorem & Curiam si mam mansit per aliquot annos, tam hic quam in aliis civitatibus. Sed CBm libertate crescente ambitione, quum collegium Ix- virorum jus supremae curiae ad se trahereniteretur, curiaque jure suo decedere nollet, curiamque sequerentur civitates

omnes, vehetmens exarsit contentio. decem tamen civitates in annum cIo Ioxxxxv Gubernatori rem permiserunc,

217쪽

idis . propositi pertinax, favente curia, Ias quitum in Senatu erant, munus in annum prorogavit. Interim adjuncta sibi Franckera pervicit, ut pristinas moribus, quibus usa erat ante Saxonum imperium , vivere permitteretur; & in hanc rem diploma ab Ordinibus generalibus imp travit anno cIo In LXxxvi. Modusque praescriptus ejusmodi. Sunt in Senatu,utiante quoque fuerant, Consules quatuor, Scabini sex , Senatores, quos aediles etiamnunc pant, duo. IIi annum in muner eversati prid. calend. Ian. in curia oppidam congregati, nominant totidem aliose toto corpore civitatis. singuli sins

los , quos senatorio loco dignos judicant , potissimum vero eos, qui prius eo munere functi suerunt. Sed iidem mox singulorum judicium, judicio universorum subjiciunt; nec quemquam in nominatis habent, qui non suifragiis plurimorum fuerit probatus. Itaque si qui

alios nominarunx, quos collegium respuit, ii ad nominandos alios transire coguntur, donec eos ediderint, quos collegium probet Postquam consensere, mox totidem alios profunda nocte designant ex ordine meliorum civium, eoque sine mora incuria adesse jubent. Qui ubi venerunt , similiter extemplo alios ta eo

dem civium ordine sibi asciseum pari ra

tione

218쪽

D E s c R i P T I Ο. 399tione, ut sint jam omnes numero XVIII.

Ii porro per sortem ex sui medio digresiso jam senatu, I x e cunt; quibus conclavi inclusis potestas permittitur, ex itiquorum jam annus exit,& totidem paulo ante per eosdem nominatis, Consules IV, scabinos vi, & senatores ri eligendi ; nec ante e conclavi egredi conc

ditur quam res consecta fuerit. Et ut cuncta religiosius fiant, coguntur singuli j rejurando promittere,Nihil se gratiae,nia

hil odio daturo', non munera accepturos , non cum aliis consilia communica-

turos, sed secuturos dictamen conscientiae suae , & ad solam rempubl. respectu'Ios,ac non nisi optimos & maxime idoneos suffragiis suis designaturos: Electi quoque jurant, se integre & cum fide ac diligentia munere suo defuncturos. Verum anno cla lac x surgente, ipsis kalend'anuarii, quum non ita pridem simultas dcfactio contra Senatum in civitate esset Orta, vilissimi quique e plebe a sictionis ducibus commoti, in curiam per vim evadentes, diffugiente Senatu , posthabito supradicto more, coimstitutionem novi Senatus sui arbitrii secerunt : vehementissimis autem factionis illius flabellis in Senatum ascitis , urbs tota in partes abiit. ἐκ quanquam proaime secutis Ian. calendis atque ali-

219쪽

etoo B E L c I e Agquot deinceps annis, redintegratus ni speciem sit legitimus mos; tamen ea arte actum, ut haud facile cuiquam, nisi qui

earumdem partium esset, aditus ad curiam patuerit. Praeterquam autem quod novi hi Senatores eadem dc priora fac rent , quam ea Ob quae priores fuerant

criminati, dc asperius atque insolentius potestate sua abuterentur; plurimorum etiam animos penitus a se factione illa abalienarunt.Denique mam jam majora pericula instare viderentur, Gubernator aliiq; viri graves intercessere,sed frustra. Postremo ne tota Respubl. detrimentum pateretur , in provincialibus comitiis

anni cIo Inc xv decreto omnium OG dinum, Gubernatori, collegio Ix-virΟ-rum & summae curiae mandatum , d Tent operam, ut partes ad concordiam

reducerent, aut, si id minus succederet, quoquo modo dissidium finirent , ne quid Respubl. ex eo detrimenti caperet.

Hi, amica compositione per aliquot meses frustra tentata, tandem v Iulii decrerum interposuerunt, ut, qui in senatu,

quique in concilio jurato jam essent, in

eo manerent usque in kal. Ianuar. pro ximas : tum decreti auctores Consules, Scabinos, aediles sacerent, quos vellent, qui per annum cIa Ioc HI civitati

praeessent, similique ratione nomina-

220쪽

D E s e R i PT et O. 2 orrent In concilio jurato suturos: dein secuturis kal. Ian. Zc in omne tempus posterum talis ratio teneretur : Ne quis in Senatum aut in concilium juratum posthac

cooptetur, aut etiam inter eos nominetur, ex quibus illi eligendi erunt, nisi quicumEcclesiae doctrina in hac regione publice in templis sonante consentiat,atque hunc consensum suum aut sacrae Synaxeos usu aut juramento confirmet, quique possessiones immobiles in civitate. aut civitatis territorio habeat , hostisque sit Hispanorum aut factionis Hispanicie, vitae fideique integrς,& conservandi status praesentis studiosus. Vt Senatus, exacto anno muneris sui, prid. calend. Ian. ex melioribus civibus nominet XII;deinde ipsis calendis edat alios quatuor, qui non sint in concilio juratorum, nec innumero vicenorum arma in civitate curantium centurionum & vexilliserorum: moxque in curiam vocet ipsum concilium juratum Xm-virorum, ac vicenos armorum curatores, jubeatque tum hos

tum illos ex ordine suo quaternos edere per sortem, qui non sint in numero xii eorum, quos Senatus primum designavit: si accidat sorte in eos sortem c dere, ut denuo sors tentetur, aliique extra eum numerum designentur : hoc

autem modo tum suffragiis senatus,

SEARCH

MENU NAVIGATION