Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

201쪽

181 B-E U G I cIAE si cui alteri in Germania, heta, acria, a moena: quae si doctrinae studio se dedant, facile ad summam eruditionem p veniunt, & in suo genere excellunt.

De oppidis atque urbibus Frisia. LEOvvardia, civitatum in hac Frisiae parte maxima hodie , ditissima, stequentissimaque. Putatur civitatis nomen dc formam induisse anno millesimo centetimo nonagesimo: verum Per. angusto moenium ambitu; eo loco, ubi hodie partacia est, cum fano, cui Ni,ch ve, id est, novi horti aut aulae, nomen est, medio civitatis spatio, uti ea jam habet, ab occasu in ortum secundum iboreum illius latus porrecto. Situm autem fuit loco editiori, cujusmodi loca populari lingua MVeetae solent appellare. Mox duo vici contigui, Oldehουa & Ηο-

, uterque cum suo fano, accesserunt,&'moenibus illius maxima siti parte sunt conclusi. Nec secus versus meridiem multa oppido crescenti sensim adiecta, ut jam non minus quam MDc passuum ambitus ejus intra fossas contineat; complectens spatium frequenti domorum splendidarum & continuarum serie secundum varios vicos obsitum & Oppicuum, cum pluribus sacris publicise

202쪽

D E s c O P T I mque aedibus evesis. Castellum olim a saxonibus illi impositum; sed, populo libertatem repetente, anno millesim quingentesimo octogesimo sunditus eversum. Duo habet templa in quibus f crae conciones habentur. Caeterum ii die urbs est ampla, elegans , opulenta, splendida, populosa, aedificiis magnificatum publicis tum privatis ; inprimis c xia provinciali, domo Gubernatoris, vi xorum nobilium aedibus, illustris; tei piis egregiis & sublimibus visenda, hortis amoena, viis munda, fluentis & rivis. varie secta; atque hinc navigiis mediocribus, scaphis, ac lintribus, omni sui parte permeabilis: eademque plurimis ponticulis latis & silice plurimum instar viarum stratis juncta: vallo terreo lato & alto fossa lata Sc prosunta,quae vallum a bit, circumcincta; quinque insuper te reis propugnaculis, fossa itidem praeci

ctis, quatuor majoribus , uno minore, munita: quorumduo per collum prominens vallo connexa sunt, reliqua fossa perpetua circumflua, omnia formae sere trigonae. Portae in ambitu tres , objectae totidem propugnaculorum tectae. Suburbium urbi adhaeret unicum, qua ab orie te venitur; aedificiis ac horris frequom.

Ager illius felicissimus ac uberrimus. Estuminibus, quae urbem ingrediuntiar, Μ marit -

203쪽

is4 B E L G I c AE maximum est quod Doccumum sertu duobus in gentibus mili. Germ. a Leo-wardia disjunctum; unde porro post Mliud grande mili. in oceanum exit, naUi- Ciorum, quae caravellae vocantur, ad DPiam urbem patiens.

Frane era sita est in solo ad arandum simul & pascendum uberrimo laetissimoque , crebris & instignibus vicis in ambitu urbis obsito, quorum quidam oppidorum speciem reserunt. Adspicit adortum Leowardiam, ad occasum Har- lingam, ad meridiem Boisi Verdiam, ad

euroaustrum Snecam, nec procul hinc dextrorsum apparentem Iesam. E quibus maxime vicina ei est Harlinga.

in civitas paraecia una continetur, temphimque habet unum structura magnifica & ampla, cum turri excelsa, in conum late spectabilem surgente. Nulla urbium Frisiae amoenitate & elegantia cum hac potest contendere, quanquam magnitudine quaedam eam vincant. Aerbenignus dc salubris. Vici omnes mundissimi tam hy eme quam aestate: rivis ut plurimum diremti longitudinem eorum percurrentibus & navigia ferentibus; qui pontibus strati. Domus civium pleraeque

nitidae euec pulchrae , i nobilium amplae dc splendidae. Urbs sipacio est oblonga,nec iiivirculum se sinuans, nec quadrilatera, sed

mixtae

204쪽

D E s c κ T I o. I8ς mixtae sormae: cincta lassa & vallo terreo. portas habet tres.: canales magnos, per quos navigia urbem subeunt, qu tuor. suburbium quoque haud temne dum, ab circio urbi ad cens, ad utra

que fluenti ripam quod Harlingam ducit. Academiam publicam accepit ann.i mensem item publicam, juvenibus Lx Hendis;datusque ceconomus, qui eam cibo, potu, rebusque caeteris quantum satis eiset, instrueret quotidie ter,dca singulis qui ea uteremur, non amplius exigeret in annum quam aureos Caroli- , nos XLV, reliquum caperet e publico.

Harlinga, nunc civitatum hujus provinciae post Leo ardiam maxima dc populosissima,ditiisimaque:quondam viculus obscurus in extremo littore Weste goae ad occidentem juxta ipsius aggeres: crevit paulatim, & tandem jus civitatis accepit, etiam quum muris cincta non esset ; quando autem illis cingi caepe rit, non satis constat. Oppidum ipsum ampliatum suit ob hominum ictuc con- .fluentium copiam anno cIO Io XLIII. dc nova item accessione auctum anno

CII Io Lxx 1 x, consilio dc studio Guil. Principis Auraici; ingens vallum terreum cum lata profundaque fossa circumductum, & Almenum totum, olim vicus oppido vicinus , oppido compre

205쪽

18ς B E L G I O AEhensum. Nec hic res stetit; sed crescente populi frequentia, ann. cIa Io xcv I I, rursus moenia prolata; oppidumque in eam sormam redactam, ut jam quarta sui parte amari alluatur; qua firmissumis operibus contra maris vim est munitum. Figurae fere quadrata est; ambitus Leowardiano paulo minor; vallo propugnacula octo vastae molis ex terrae agge- . stu annexa. Solum circa oppidum humile & inundationi obnoxium, si aquarum claustra aperiantur: unde obsidio &oppugnatio dissicilis. Ager & gramine laetus, & stugum faecundus, & pagis stequens. Portum habet amplum: denique emporium est peropportunum, licet na ves majores, nisi parte oneris exposita. ad urbem accedere non possint, ob vadosum maris aestuarium illi objacens. Viaci oppidi elegantes,mundi,recti;plerique rivis navigabilibus intersecti : aedificia

pulchra: portae quinque: sorum modicum : uti & curia: templum unum, loco

ubi quondam Almenum fuit. Eol erdia, ex vetustissimis Frisiae oppidis, in Westergoa sita, magno milliari German. a maris littore , loco paullum

supra planiciem circumjacentem adsia gente; unde illi agnomen. Distat Leo- vardia tribus magnis mill Germanicis, Franehera i I, Harlinga totidem, Sneca

206쪽

uno, Worcumo itidem uno, Hindelopa uno'cum semisse , Stavera duobus di se-tuisse. Portum habet no incommodum, verum milliar. German. ab oppido dita junctum; recta in occasum juxta Macc murn vicum celebrem & magnum, quem portum canalis Maccumanus in aggere ejus orae defossiis M valvis compressus efficit, aquas in Flaevum effundens;unde rivus navigabilis ad ipsum oppidum per

tinet. Praeter hunc portu quoque utitur Worcumano , a quo etiam rivus ad oppidum ducit. Horum portuum Oppo tunitate res maritimas olim usurpavit,&per eas fortunam suam auxit: nunc eas vix attingit, commercio cum vicinis op-Didis & agro contenta. Αnseaticarum

. Cum Lia est, quod cum sola Si

vera in hac provincia commune habet. Habet in ambitu circiteri pass. M, qua

tum quis horae dimidio inambulans obire potest: olim muro cincta, nunc vallo terreo dc QG. Populosa est, elegans αsequens , rivis perflua, & inde navigiis minoribus pervia : curia illius vetusta magis quam venusta : Templum unum, sed satis magnissicum. Ager illius ad pascua pariter resementem faciendam peris doneus & uber. eca, vetus civitas , populo frequens

aedificiis pulchra, probe munita, an Ora

207쪽

1I8 B E L G r c ΑΕ dives, inprimis piscibus lacustribus, quo omnes alias Frisiς civitates superat; pisca-

tui multum dedita, nec a mercatura ac O-

pificiis sellulariis abhorrens : ingenium etiam populi litteris disciplinis aptum; inde nec aspernanda illic litteraria schola, Leo ardianae, uti creditur, stequentia discentium dc stipendiorum modo proxima. Urbs ambitu non est magna: hodie muro intra fossam cincta , cui vallum e terra intus additum. Distata Bol erdia versus orientem milliari Germ. uno, in eadem Gestergoa sita in

agro humili, aquis obnoxio & uliginoso, rivis pluribus diviso, sed pascuis

Iarto, nec minus sementi commodo;

quem contra lacustrium aquarum ill viem, aggeres hinc illinc protegunt. In .eo lacus est ad orientem ab oppido re- . motus spacio dimidii mil. Germanici, longus circiter mille passus , latus quingentos; in ambitu complectens plusquam duo mili. pass. & ultra eum in eandem plagam minores alii, stagnorum instar. Omnes piscium copia abundantes, qua nia solum sneca sitiatur, sed alia quoque Op . pida ubertim stuuntur. Major, snecanus - appellatur; ex quo rivus recta linea urbe influit, navigabilis, eamq; perluens; dc, V

bi moenia reliquit, Iistam vicinu oppidua adiens;eaq; secta, uno brachio Bois vero diam

208쪽

D,s c R r P π χ o. 289diam perit, indeq; Franellera & Hartim gam;altero in austru decurrens, & plures vicos allapsus, post Woldessendam vicum lacui Stolano infunditur, atq; hine Stota desertur, atq; indet in meridiem progressus,per canalem Taconis in sinum ausirinum exit. Ex eo te lacu Snecano & alter rivus latus & prosandus in ortum aestivum egreditur;qui bifariam divisus, parte una Aelfumum magnum pagum stringens, in septentr. longo tractu extenditur Leo vardiam usque : parte altera Acri .nnim attingens in Silvestres abit, eosquerererrat. Unde commeandi commoditas Siae nis atque ipsis etiam Leowardiapis i a omnes plagas. Morcumum, antiquis, Hercum dictum,in ora H lingam sequens, plusquaduobus magnis milliaribus Germ. in m ridiem ab ea remotum;ultra Maccumum uno .: agro circum ubere ab omni plaga sed Flevo ab o su infesto , maxime Fum spirat vehemens favonius aut corus. Portum habet ad aggerem vicinum sed admodum exilem . Objectu pulvi naris orae appositi utcunque tectum: Ob. quem rebus quoque maritimis pro modo fortunae incumbit. Portum ei essicit rigus e vicino i cu , qui Worcumanus dicitur, in quem plures rivi e vicinis lacubus confluunt , unde commeatus

209쪽

rso B Tn o r e Ax hinc inde facilis, Sc piscium incredibilis copia : rivus autem ille ubi oppidum perluit, per canalem in aggere defossum in Flarvi aestuarium leniter influit. Oppidum hoc diu αφρο - siit, ac proinde

praedonum injuriis expositum: interdum castellis premum aut defensum , dc Ho tingiorum potentia, quorum res ibi magnae olim: & arx circa templum, quod oppido unicum est. Doceumum, primum vicus, tandem

oppidi formam induit. oppidum hodie elegans, vicis mundis; aedificiis non tam amplis & magnificis, quam nitidis κamoenis. Ambitus illius haud magnus, vix enim mille passiis superat;) sed situ felix, quippe in agro divite, ad pascua.

non minus quam sementem idoneo, qui, vicis & villis & magnificis 'nobilium a dibus obsitus est. Accedit flumen Ea, orpidum secans alveo lato & profundo de ingentium navium patiente; quod Leo-wardia veniens , & supra infraque oppidum pluribus amnibus ac rivis auctum, in aestuarium Lauicae primum, dein in oceanum vasto se ore, squod Sculbalgam vocantὶ inter insulas Amelandiam MSchiormonachum , ejicit. Vnde urbs Commerciis opportuna. Curiam habet perelegantem, flumini proximam : MPontem ingentem eidem siumini impin

210쪽

D E s e O v v I o. Iststum, juxta curiam , longum pariter octatum, e lapide structum, dc silice sit tum , qui cum proximis platearum partibus, quas flumen dirimit, fori rerum venalium vicem praestat. Saepius munita urbs, dc rurius munitionibus fuit nudatai

denique bello hoc nupero , quod pro libertate contra Hispanos gestum fuit, maioribus quam umquam operibus ab Illustr. Ordinibus foederatis est perm nitum : vallo ingenti terreo, cum sex

haud parvae molis propugnaculis, circumdatum , vallumque ipsum dc propugnacula lata ac profunda fossa soris cinacta: an. cIo II Lxxxit.Templum in oppido unicu, coemeterio amoeno ac spaciose cinctum. Annonae copia perpetua dc m Gna,quam rivi,flumen, mare augent. Hoc

vero huic oppido praecipuum est prae criteris , quod edem hic habeat collegium rebus maritimis praesectum, Transla- vicanis & Cissavicanis commune: cujus potestas dc curatio late patet, uti alibi dicetur : per hoc collegium Doccummi Populo, negotiis, sortuna indies crescit. Stavera , urbium totius Frisiae quom dam maxima, ditissimaque. quippe portu olim commodissimo dc rebus maritimis potens. Sita est in littore ad Flevum,

quia littus maxime evehitur promonto

rii instar. dc in oppositam Hollandiar

SEARCH

MENU NAVIGATION