Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

271쪽

DrscRI 'Tro. 2I 3Magistratus, 'uum de regalibus, privilegiis, tributis, dc oneribus publicis, deliberandum est, nihil deliberare. nihil statuere potest. Magistratus porro annuus constat xv I- viris. quorum octo sunt Scabini coram quibus omnes cause controverse disceptantur. Suntque divisi inquatuor classes, secundum quatuor oppidi vicos, ut vocant, & bini singulis classibus attributi. horum octo Scabin . rum bini singulis mensibus praesident, de civium Magistri sive Consules in tem pore vocantur, reliqui octo sunt Considiliarii sive Senatores, qui scabinis in regimine adsistunt, dc in omnibus judiciis

dc conventibus a Magistratu in Sen tum advocantur, pari cum caeteris in sententiis dicendis authoritate & Iot state. Magistratus autem quotannis mutatur mense januario, festo conversionis S. Pauli; obtinetque consuetudo, ut, qui Magistratu decedunt, in Senatorum collegium assciscantur, & vice versa. Electio Magistratuum est penes duodecim e .co, legio xLvm-virorum, qui sorte sive per

fabas numerum hunc x II -virorum inter

se sortiuntur, & liberrime Magistratum eligunt, & destituunt, quando opus est. VI. De

272쪽

VI. De regimine totius provincia veteri 9 hodierno.

TRansistiana provincia multis seculis Episcopis Vltrajectinis subdita fuit. Idque libero quodam modo. nam prC- vincia haec semper aditanistrata fuit 1 su is ordinibus , Nobilitate nimirum tribus urbibus primariis, Davetria, Campis, molia: quibus ordinibus Espiscopus tantum praesedit, & post comitia a

soluta secundum eorum decretum executor extitit eorum de quibus convenerat : neque quicquam praeterea juris sibi vindicavit in hasce tres urbes, ne quidem in clericos in eis commorantes. Verum

quum sub Episcopis provincia haec diae miserum in modum fuisset jactata, partim infestissimis dissidiis, partim potemtissimorum vicinorum ambitiosis con tibus, quibus propulsandis praesuIes fere impares suerant; tandem, ut se ex his.ce miseriis excitarent, ad potentiorem atque opulentiorem principem respicere ccepit. quumque sese ultro offerret Carolus V. reliquarum pene provinciarum haeres ic Rom. Imperator, qui vicinos Omnes longe opibus 8c potentia superabat; Transisulaniae ordines, non invito Henrico Bavaro,pretiuie Trajecti no

273쪽

anno cI II xxv I II, atque adeo illius hortatu, cum eodem Imperatore convenerunt ; seseque ipsi & successoribus iulius Brabantiae ducibus & Hollandiae comitibus submiserunt hisce fere conditionibus. Transi laniae ordinibus privilegia & immunitates universae singulae

sartae tectae manento. Iudiciis consuetis utuntor, nec illius rei causa inviti extra provinciam evocantor. Bellum Transusulanis a quocunque illatum, Caesar ejus. que successores suis sumtibus propulsanto. Ditionis fines antiquos vindicanto. Pecuniarias exactiones novas, besto - gente, habita civitatum ratione, modicas suo jure exigunto. Transistitanos extra provinciam suam , in aliis Caeseri subditis ditionibus ob aes alienum, quod principes, aut provincia, homove privatus publico nomine debet, in jus v cari, trahi aut retineri ne permittunto: ob privata vero singulorum debita , fas licitumque esto. Caesar Duci Getriae suo aere bellum inserto, donec provinciae a lata vestituerit. Ordinibus Transiit nix, authoritate Caesaris, pecuniarias exin actiones provincialibus imperare liceat, ut aes alienum belli tempore contractum absolvant. Multam pecuniariam, quam

Antistes ac Zisollani Getriae duci datis tabulis promiserunt, Casta vi aut gratia

reddi

274쪽

B L GIc ΑΕ reddi curato. Si quae sorte dissidia inter Transiselanos orta suerint, aut post illa

oriantur, Caesar ejusque haeredes & sucis cessores, ut bonos principes decet, non augeri, sed quantocius tolli procuranto, illosque ut caeteros suos subditos. ab omni violentia atque injuria defendunto.

Bituminosos cespites, certa tantum qu titate & modo, eae tra provinciam evehi permittunto: atque intra triennium provinciae statum in commodiorem ordinem restituunto. Annuam pensionem pecuniarum qua antistibus solvere consueverunt, post hac Caesari, donec aliter de ea re constituatur , persolvunto : de publica moneta cum Caeserianis monerariis transigunto. Contributiones annuas Antistitis, ad bellum sustinendum

dari suetas, tribuunt Quibus transactis, Georgius Schen hius Baro a utenbergh, Frisiae Gube nator, provinciae praefecturam adiit, de in omnibus locis nomine Caesaris fuit inauguratus. Sub Carolo ergo ejusque

filio Philippo eadem pene hujus provinciae quae caeterarum sortuna fuit, donec cum caeteris se in libertatem vindicaret: ab eo tempore uti dc caeterae a suis Ordinibus regi coepit, penes quos summa hodie est authoritas.

Porro Ordines hujus provinciae hodie

conv

275쪽

DEI CRIPTIO. 2s constant duobus membris: Nobilibus, sive equestri ordine , atque communitatibus oppidorum. Nobilitatis ordinem repraesentant quinque praefecti agrarii, quos vulgo DAsten vocant. quorum tres majoris sunt dignationis: Salandicus, entanus & Vollenti ovianus; duo minoris; Haexbergensis, dc Illelmudanus, qui licet singuli suas habent jurisdictiones separatas, tamen prior non incommode

sub Tisentano, posterior sitb Salandi cocomprehendi possunt. Hisci adduntur reliqui equestris ordinis viri , qui ex antiqua aut nupera consuetudine suffragandi in comitiis obtinent authoritatem. Oppidorum nomine tantum tres civitates censentur; Daventria, Campi dc Zwolla; quarum malistratus ad comitia communitatum nomine vocantur. Atque in hisce solis comhia annua ordinum tOrius provinciae habentur successive . A que horum ordinum eadem est potestas quae in caeteris provinciis, nimirum in sua summa; atque eadem Omnia deliberant, decernuntque , nulli alteri provinciae obnoxii. Ad caeterarum quoque provinciarum normam, Ordines hi suos habent De putatos, qui in illa civitate , quae anno Comitiorum publicorum habendorum

jus habet, sedem atque domicilium ha-

276쪽

1s8 BELGICAEbent. Deputati tu sex sunt numero, e tribus majoribus praefecturis & tribus illis civitatibus siliguli: quibus munus plerumque in triennium prorogatur. VII.

De publico judicio.

N tribus majoribus civitatibus,uti su- pra diximus , cauta omnes dc civiles& criminales judicantur per arrestum, ut vocant; neque fas est cui quam ab hoc judicio provocare aut appellare. a caeteris

tribunalibust, quae in minoribus oppidis re vicis hujus provinciae constituta sunt, appellatur ad publicum quoddam totius provinciae tribunal, sive conventum juridicum, quem peculiari voce provinciales vocant Claronge i qui non singulis annis, sed singulis ocienniis, aut etiam decenniis, vel prout ordinibus in publicis comitiis visum suerit, celebratur.

Locus antiqua, uti videtur, consuetudine est Daventria: Iudices, Praesectus provinciae sive Quaestor Sapandicus, specialiter adida Prauecto ili ipse intereste nequeat) deputatus, Praesidis nomine: tum equestris ordinis viri a atque ex Daventriensi civitate Scabini quatuor; ex Campen si binii & ex Zwollensi t iidem. Ad hos cauta omnes per appellationem ex agro re minoribus oppidis

277쪽

reseruntur , dc ab his finali judicio te .

minantur.

GRON INGA ET

Regionis sius o limites. Olh Lauicae aestuarium sinquie

Emmii sin & Gerricomis coenobium ad alveum elus pene emortuum situm , qui limes est agri Frisii Translavicani, sequitur asezGroninganus , longoque littoris traltu, non minus quinis nulliaribus , secundum latus boreale ac. vadosa aestuaria vulgo de is niten recta in ortum porrigitur. inde in meridiem se referens, Arnasi flu. ostio ac sinu illo , quem Dullarium a flu tuum rabie vocant, ortivo latere, clauditur, sinuosis admodum littoribus. Nam primum a septe rionibus per aliquot passuum milliadescendit, ad portum sere Deli silanum: inde rursiux in ortum convertitur, Amalo flv. oram radente: mox ad Dullarii initium, in terras sese insinuantis, veluti linguam auccuneum efformas, i in cujus extremitate

Reida victa situs est,) inter meridiem

278쪽

incitantibus se in terram fluctibus, ulte-xius etiam in occidentem longo spatio littus retrahit, iterumque brevi flexu in ortum redit,& eodem pene, quo in occidentem ierat, spatio rursum procurrit: postremo aliis etiam minoribus sinibus receptis ad terminum austrinum contendit ; & ab eo termino per palustria Marenosa loca ad Oostergoae limitem recurrit ; quod latus ejus est omnium m ximum , & haud brevius xxvi mili. pacsuum Limites itaque hujus provinciae sunt ad occidentem Frisia; ad septentri nes vadosa aestuaria & mare ; ad orientem Amasus,& ex opposito Frisia orientalis ; iterique Dullarius sinus ; ad meridiem Transis lania. Hanc regionem sinquit idem) minoris Frisiae interdum n mine avorum memoria reperio ; jam illus obtinuit Groninganam appellari abnrbe; sed ex decreto in actis publicis non nisi Omlandiam. Regio universa ab exitu Lari et, qua aestuarium se curvat, qua Hanesus egreditur, squi jam hoc nomine ignotus supra urbem Schutendiep, insta autem Reitdiep appellatur; qua V dum a septentrionibus obtegit, qua Mnaasus qua Dullaras se sinuat, in ora aggeribus perpetuis , opere dissicilimo, s Pitur, dc contra aquarum illaviem de-

279쪽

fenditur : ldem secundum Hunesi la- .psum fit,non ab urbe solum, sed & supra

illam. II.

Soli qualitates. Λ Ger hic dimidio minor est quamFri-- siae occidentalis: argilloso ut plurimum & ubere ad pascua juxta ac frumeta solo. Palustris tamen & nemorosus, qua D ullario adjacet atque Oostergois ad meridiem cohaeret: Sabulosui qua Drentiae conjungitur. Sed de soli qualitatibus sequenti capite particularius dicetur. III. Dioisio hujus provinciae.

D Ivisa fuit haec provincia jam olim in

plures minores provinciolas & populos legibus & regimine inter se distinctos, quos tamen commune foedus e cresipubl. quaedam major in unum corpus veluti recolligebat. cujus rei vestigia ne nunc quidem interierunt. Eos porro populos, Hunes fluentum veluti in duas classes distinguit, sed impares. Ad occidentem & meridiem illius colunt Lan gουιοldii Oostergois finitimi, vicos f nis insignes complexi xiii: Fredo υvo

dii in eadem plaga, Sylvestribus & Dr vis propinqui , x vicis comprehensi R 3 tenui

280쪽

tere aestuarii Lauicani, eluvionibus ad tres tantum vicos redacti, in agro selicii ubi rivus exDrentia descendens dc trans. hunes aio omnem regionem pererrans , canali novo ad castellum militare compressias in Lauicanum aestuarium

exit, & alluvio nunc restituit quod dii via quondam abstulerunt : Medachii, ad ejusdem fiu. ripam magis introrsum pertinentes, in solo perubere & laeto, in xx vicos sparsi : qui olim octopagici v cati, & Hunestoniis attributi. Ad orientem dc septentrionem ejusdem flu. II ne Onia reliqui, secundum boreum provinciae hujus littus longo tractu extensi , atque hinc versus interiora Hummetetiis re Medachiis pariter adversa in ripa secundum amnis lapsum opposita; donec in proxima urbis Groninganae, in rivum Dammonensem meridiano latere incurrant: latis simul dc omni ex parte

cum natura tum hominum opere benexultis finibus i quippe quibus Pon minus xv vici cum singulis fanis contineantur distincti in quinque minores praefect

Urast Marnensem, ad ostium Lauicae si- 3am: Vbbin ganam, Groninganae ad c rum vicinam: Mediam: quartam ab aggere interiore cognominatam, quae in aquilonem ab urbe versit,rivoque Dam monensi

SEARCH

MENU NAVIGATION