Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio. J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

281쪽

D ss c k i p T i o. 2ς3 monensi ad c ciam ab urbe defluenti contigua est: postremam denique pri ribus majorem, per quina passuum millia juxta exterius littus porrectam , phrique sere spatio intus patescentem. vel nii, Hunestonios ad ortum sequentes, ad Amasi oram, in duas partes divisi: quarum prior xxx i insignes vicos complexa, nulli superiorum felicitate ce dit , tum ob terrae bonitatem , tum ob commoditatem vicini fluminis: altera, quae I x tantum vicos numerat, illam ad

austrum sequitur, dc D er oldia proprie dicitur , humili, palustri & uliginoso solo. Atque hi sunt populi quos nunc Omlandos vocant. Omnes hi populi intres partes dividuntur. quarum prima, quae trans Hunesum est usque ad Lavicam & Oostergoos, occidentalis vulgo nuncupatur altera Hune onios cis Hu-nesum : tertia Fivelgonios complectitur. Α Evelgoniis sequitur Praesectura vetus, vulgo OHambi ;) ab Amaso .flu. initium sumens , & ad Duliartum . sinum pertingens , a quo quondam maximam jacturam suit passa, agris & vicis

fluctu obrutis: ut e magno eorum numero hodie vix x v ii ac plerique semilaceri & mutili supersint. hujus pars borea, Amasis vicina, pinguis 3c argillosi soli est; reliqua minus laeti, partim palu-

R. 4 stria

282쪽

ας B E L C. I c AEstris arenosique, partim ne morosa. Tota vero haec ab Amaso ad austrinum limitem ab annis cc & supra civitati Gro- ningae bonis conditionibus paret. Erus austrino limiti ad Dullarii finem refer-υvoldii connectuntur , vicis quinque, solo haud felice de fere paludo . Postremo territorium suburbanum est, s dat Ghound Mohdrecht,4 totius regionis fines ad austrum longo tractu cotra Drentiam tuens , vicos ambitu suo continens Xri , cum fanis vi. Hanc quoque partem , ambigui inter provinciam hanc dc Drentiam juris, & quae plures dominos quondam habuit, Burgundi principes

Senatui populoque Groningam attribuerunt , nihil imminuto veteri vicanorum jure ac libertate. Morei ct ingenia incolarum. Ores incolarum a caeterorum Frisioruin moribus parum disserunt: opp danus populus moribus comis,blandus, solers, industrius, litterarum amans,

iisque bene excultus , in arnicita dc victi1

splendidus a uterque autem, tam agryxiuS , quam Oppidanus , pertinaci issimus

intuendo jure suo & publica libertate, α cuncta PQvius patitur quam servit

283쪽

DE sc Ra PTIO. 2s .tem. quibus ipsorum moribus sectum, ut stiperioribus seculis extrema quaeque pro patriae libertate tuenda pertulerint; hodieque nulla confoederatarum pro vinciarum tributa & onera patientius ferat, largius conserat, & animosius incommune consulat; adeoque omnium conse isione praulantiores viros ad publi- ca collegia mittat.

Oppida huju/ provincia, ct vici

celebriores.

Roninga, urbs ampla hodie & spatio- M sa, ac publicis privatisque aedificiis

magnifica. Situs illius ita se habet: Decurrunt ex Drentia per praefecturam suburbanam superiorem duo amnes, H nesus & Aha, pariter ab euronoto in circium euntes , non longo inter se spatio disjuncti, viii, VI, nonnullibi & iv tantum stadiis, per humiles & uliginosos . campos; a quibus dorsum utrimque paulatim se erigit, declive leniter utrimque, a sublimibus & spatiosis Drentiae campis Veniens, dc lensim se linguae instar sub finem coarctans. In illius dorsi parte pene ultima, qua Aha illud propius accedit, posita est Groninga, arctior olim re

ia ipsissimo dorso tantum aedificata, de-

284쪽

Blltcic Aginde ampliata paulatim, dc devexa, ae humiliora utrimque largius complexa ;loco perquam felice, curribusq; ac navigiis ad importandum pariter commodo, segetibus ac pascuis inprimis fortunato. Dorsum autem illud modice ad bina circiter stadia ultra urbem versus boream procurrit, ibique in aequam planiciem desinit, media ferme inter urbem Sc coenobium Se erdicum via. Aha autem, in angulo urbis, qui inter meridiem dc occidentem prominet, moenibuς se i sinuat per amplos fornices sub vallo structos , intraque moenia occiduo in latere urbem stringens longo tractu, & ponte lateritio junctus, tandem in angulo altero occasum aestivum spectante per Gmiles sornices exit, alveo profundo dc mulcarum navium capace , inque ipso egressu, Huneso ad urbem derivato, & a duobus lateribus , ortivo dc boreo, luce nia foris complexo, miscetur. Hunes enim urbi allapsus, in ipso orientis angulo , atque ibi muro transverso rejectus , ortivo latere vallum radens, dc suburbium insigne ab urbe secludens, a septemtrione sensim in occidentem se flectit, dc dicto loco Ahae confunditur. Ambitus moenium jam anno cIo IIc v in exteriore fosi, labro bis M & oc aeum pass. Paterit. Postea forma moenium in lytete

285쪽

plior meliorque facta , cui similem vix alibi reperias, sive fossam spectes rarae la- . titudinis dc prosunditatis, sive vallum duplex, exterius minusque surgens, ex ipso fossae labro, de interius, quod longe majus dc sublimius , utraque pedum

xxviii interstitio disjuncta. Et anno agis eadem forma in opposito urbs latere moenia ampliata , novaeque urbis area, veteri urbi magnitudine pene par, adj ecti: fossa hac parte moenia ambiente profunda , &, qua aquae superficies est, non minus quam cc Lxx pedes lata. AG dira propugnacula e terra magnae molis: quorum tria intra fossam vallum ambientem vallo ipsi connexa, duo ad boream portas tegentia, tertium in austrina parte: quartum item, sed extra fossam, nec vallo contiguum, portae Orientali Objectum. adhaec alia duo ejusdem generis vallo conjuncta, sed minora 1 dc praeterea ex lateribus structa vir, quaedam turriculis sestigiata, quaedam sitne fastigiis ,

omnia muniendae urbi contra vim hostilem instituta. Quid multa 3 universam urbem, tam veterem quam novam, hodie ambiunt propagnacula xvir , ita ut

ab opere & industria urbs hodie longe munitiisima sit. Hispani hic quondam arcem moliti fuerant, quae post transactionem

286쪽

1ς8 B E L G et C AEctionem Gandavensem a civibus suit

versa.

Fana sunt in ea in universum x II; ex quibus tria sunt parochialia, quinq; mo nastura, quatuor Xenodocheis conjuncta. Parochialium amplissimum dc anti' quissimum Martinianum, cum editissima & peregregii operis turri , quamquam fastigio jam mutila. Walburgicum in eadem cum praecedenti area, formae pene rotundae; cui etiam cohaeret sublimis fastigii turris. Vtrumque hoc tatum est in parte urbis inter ortum 6c boream, proxime ad vetera moenia; Martinianum etiam ad angulum sori maj gis. Tertium in parte urbis occidentali, Mariae virgini sacrum, foro alteri immi- .nens, cum turri item alte fastigiata; in qua notae complures horis singulis praecinunt , easdemque in semisses dividunt. Secundum haec tria templa , urbs divisa fuit quondam in tres parochias; nunc in duas, Walburgica Martinianae addita. E monasticis amplissimum Franciscanum, cum coenobio spacioso, in urbis se- Te medio ; quod coenobium jam publicae literariae scholae sedes est. alterum, Iacobazum, cum coenobio Dominicanorum , in boreo urbis latere , ad ipsa pene moenia. Tertium modicum, monachorum quoddam quos fratres Vincami

287쪽

DE sc RIPTIO. 2Gcant, cum coenobio, ad angulum areae Walburgicae boreum : id coenobium superiori seculo in aulam Episcopi versum: nunc Gubernatoris provinciae domicilium est factum. Quartum, monialium S.Clarg. Quintum,virginum nobilium non initiatarum. Fora in urbe duo insignia dc spatiosa. unum, a latitudine dat bre de marhet) dictum, rarae magnitudinis, incipiens ab area Martiniana, dc CLYXix passitum spacio inde in Occidentem hy-bernum procurrens ; latitudine paulo minore: intra cujus ambitum curia m dira , cum oenopolio. curia haud paulo majore cum turricula, in vertice, contiguis parietibus. a quo trames perbrevis in alterum, superiore etiam longius, Piscarium nuncupatum ; in cujus sine area ac templum virgini Mariae sacrum: id patet in longitudinem, si aream templi addas, pass. cc xtr, sine area CXLIII. Ad haec duo fora, capita non minus xvra platearum, fere amplissimarum, pertinent: e quibus sex a totidem urbis portis recta linea veniunt. Plateae maiores dudum fuerunt x x v I ; quibus superioribus annis accessit nova, aedificiis elegans, a sori angulo per medium hortum coenobii Franciscani ducta. Minores item aliquot portar in vallo octo; ad quarum unam, quam Dominicam

vocant,

288쪽

vocant, Hispani sub initiis belli hujusBel

gies validam dc amplam excitaverant arcem quinquansularem; quae antequam perfecta esset, pacificatione Gandavensi publicata, a civibus fuit eversa. Subumbium magnum & aedificiis frequens viarugo Umsen Lep) jam quoque urbi connexum ; quum ante vallo terreo fossa profunda fuisset incinctum. Post Groningam nobilissima de maxima Dammona est,oppidi inst i , si ambitum, aedificiorum numerum, viarum habitum , magnitudinem &. incolarum frequetiam spectes, sed honore moenium dc jure civilis imperii, magistratuumque carens, amoena ; in circulum fere se colligens , sollaque ut plurimum cincta. Templum habet cana turre late spectabili. Sita est ad Fivelam binis infra Gronii gam milliarib. versus coeciam; eodemque amne navigabili divisa, & v pontibus juncta : unde ad exitum amnis, ubi Deli sileus portus dc castellu, milliare est dimidium. Praetorium, imperium dc jurisdictionem pene omnem soli Ripper-daei 5c Houverdaei, aut qui his successere, dudum nunc tenent, dc , quem VO lunt, Consulem, adit, Redgerum. Oppidanis dant. Iudices illorum vix umbram

rei, cujus nomen gerunt, tenent. Quomdam dc vallo munita sitit, & jure magi-

stratuum

289쪽

stratuum donata : sed superiori seculo utrumque amisit, dc vix ab excidio sub , Burgundo fuit servata. Reliqua per omnem agrum vici tenenti & in his fanis insignes c Lx ; quo rum non pauci ea magnitudine & cubtu, ut oppidula videri queant: Cujusmodi Tunt Visuleta ad Lauicam , d Northorma in Longo oldiis : J in u-mum ad Hunesi flexum , uno infra urbem milliari: Bedamum, Uthusa, Mi delphemum , Ir aromam in H unes go

sumum& Dei in illi proxima, amplis

nunc munitionibus veluti urbs cincta dc portu celebris, in Fivelgoniis: R in scola;& quondam florens, nunc fere Dullarii fluctibus detrita, IV vvolda cum fano

quatuor turribus longe conspicuo , in praefectura veteri.

Egregia adhaec aedificiis & opulentia monachorum dc virginum coenobia in

agro fere xxv : ante caetera vero Odoardia in Medachiis , quinque vicis imperans , opibus incly ta , superbo inprimis fano visenda: aedificiis frequens munitionibus & oppidis instar oppidi clauo. Castella militaria in agri ora; SoI campaeum ad Hune si ostium 1 Delfsit eum jam dictum: Reidanum ad Amasidi Dallarii angulum communem; Bellio OL

290쪽

1 1 B E L C r c Aglinmoldium ad intimum Dullarii reces.sum; Buertangarum in Palustribus inter Vesterisoldios & Monasterienses mediis : integra haec omnia & praesidiis insessa, ad servandos aditus contra hostes. VI.

Oppidi regimen politicum sis eivile, O privilegia. Torma reipublicae in urbe aristocrati-- ca est, modice in democratiam declinans. Consules Iu summum dignitatis locum in ea tenent. His additi etiamnunc x II Senatores, qui omnes Senatum conficiunt, totius reip. caput. Penes hunc est jurisdictio urbana, potestasque in rebus urbanis edicendi, vocandi , prehendendi, in custodiam dandi, supplicia extrema irrogandi, gratiae faciendae, pecuniam publicam tractandi,

plerosque alios magistratus creandi, inprimis Hovermannos; praesectos territoriorum extra urbem designandi, legationes mittendi; denique hujus est toti reip. consulere. Consulare dc Sen torium munus bienne est ita comparatum, ut quotannis dimidia senatui pars, cui duo anni in munere expleti sunt, collegio decedat, aliique pari numero in locum succedant. Consules dignitate in Senatu praecedunt, licet ceteri parem suifr

SEARCH

MENU NAVIGATION