Tychonis Brahei De disciplinis mathematicis oratio, in qua simul Astrologia defenditur & ab Objectionibus dissentientium vindicatur, cum præloquio Joach. Curtii Hamburg, cujus discursus Mathematicus de certitudine Astronomiæ, ob argumenti affinitatem

발행: 1621년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

11쪽

Praeloquium ad Benevolum Lectorem.

compendio, quantum naturale lumen Iuppedi-

at, in aeternis Omnipotentis Dei cognitionem ducit σprovehit quemadmo u Cor hos Apostoloru ch Paulus hujus rei locupletisimus est testis. Asrologiae ver) cultura,quae considerat s versi o gontemptatur effectu. a motu,lumine, crin entiis proru dependentes,multis ster/semper calumniisfuit obnoxia; nonseu quidem merito eae hominum nobilissima haesta re Physice abi tentu , - - ΨM Uti . Complures enim esias sane te uetuste F venerati sunt, c contra alicinia Prophetarum manifeste sim elicitate suis Regibi promiserunt quos inter Chaldaici Siderum contemplatores duxeresimiliam; horum opinio cumsit salsi Uma,ini prodigiosae a o Mopulorabor itatis impingat jam pride quose omarijs Ecclesi a relegata vanitate extabi it Nec enJ, υνυμ, quamgraviter c severe insignis id Prophetarum ocesius Esaia in ' bomines hosi nimiumsuperstitiosossit invectus. Similiter turpissi Deti Eromum hunc abusium taxaruit Princeps L Antesignanus Prophetaru i pini 4. Moses et iaculenter eundem ab usu vero sequesranor sejungens ' E dives multi reperti unt, re adhuc reperiuntur non'auci: qui non leviter in deseriti eccantissa cinantur,hujtos Artismatoresstariter ultores le itatis reos agunt simpletatis rargumentis moti velnon dextrὸ intellictis,ue etiam minim hanc artem ferientibi Proinde tutius est me iam secare iam quam monstraapiti praesenti ratisinePhoenix Afro TCHO BRAHElet Sex omnibus quos Sol unquam inde a mundi exordio con exit, sine adsuam aetatem ueliti simus. Ab omni enim incertitudine caesa tate indicatu es,hujus ab universiitatis Parente Deo, sibingeneris

humanis comm istatibu Sidera desinata esse e consecrati non quidem quas rincipatum quendam in homines, e dominium fLaodicare debeant elposint, ut versus se notisimu innuit: Ais A s

12쪽

Astra regunt homines,sed regit Astra Deus. ni enim flannon hac ratione nobilit, Animae et eli raselgarumsortem con ditionem deprimenda periclitaretur Zan non etia is rebus inphusi sub moralibu oluta volunta exotrareris a/bitrium liberrismum ' uapropter husu versusIententi ni inmitetur acutes iis c argutὸ, virtutibus Astrorum nimiu tribuites signat. uid στὰ en uteri blande ruulantur hominibus numerabilis videlicet ut edarum chorus es Exercitus, veluti Ducis re Praefecti,cemi, in classes sordines disributi nobis vitilant i fluo miniserio sua iter abblandiuntur Formosissima sua decie.pro ero GaD-

rarifulgore renidentes rerutilantes, instar gemmarum fuciae se maru negi sinesingulari Harmoniacr cacentu, quo ea, quae se onesintae infra orbeLunae vigent ibi inruice connexa sum re com Delitr. . M. Haec en Emphasis delitescit in Hebrae vocabulo h Chalali: *xs- 9 cujus significatio,viscootes, diversi s e locis petitastensu hunc no-

s hiridiei dos vit9peratores confutarestosemuir VerbasisntCiceronis inLib. I e natura eorum ut alteros repreMendissestaeniteret,alteri didi.

cisse siegauderent. Omne es judicium ad Physiicam debet revocari, velut ad normam oeconsuram,qua notiones animi rite sic dirige- reposit c informare o cujus limites transiitire si volunt Natura consisti ventilatores turpiters edant: c altum cium miserabilemsi mul simplum, si vitiorum caeno egregiam hanc Ps cespartem Iutulentam reddentes cs con urcantes. Se haecpraestionis locosis ciant nunc, danisu fruorum nostrums'ectat, Lectores optimi Fbenevoli Fautores urseummum Artificem fundamentis artem uam defendentem V propugnantrogatu Haudiatis. Sic enim ab Eu, quae verasin crevertentia ronstentanea,vestram non cohibeb/tis afensionem.

i. Thessalon. .

Omnia probate,4 quod bonuin est,tenet . I. N. I

13쪽

ORATIO:

suam in regia Academia Ha iapublice habuit in

Larissimi Viri, vosque studios Adolescen

tes,rogatus umimon tum a quibusdρ vestrii amicis meis, sed ab ipso etiam Serenissimo Rege nostro, ut nonnulla in Mathematicis disciplinis publice proponerem. Id muneris etsi a meis conditionibusue ingeni lac exercitationis tenuitate admodum sit alienum tamen Regiae Majestatis petitioni resistere non licuit, vestrae non placuit: ni eapte sponte ab ineunte aetate eo propensus fui,ut non solum his studi j perdiscendis plurimum temporis&laboris impenderem, sed alios etiam ad idem factitandum multopere instigans,eorum conatus pro virili juvarem. Quantum enim hae disciplinae prae ceteris obtineant,tum evidentis certitudinis, tum incredibili jucunditate refertae eruditionis, vix dicendo a quopiam exprimi posse arbitror. Et non solum in demonstrationum certitudine icientiae pulchritudine sed veritate multiplicique cognitionis copia reliqua artium genera longe antecellunt, adeo ut non immerito ob id Matii ematicae, quasi solae disciplinarum nomino, ob excellentiam,dignia veteribus appellatae sint.Vς satur autem haec tota contemplacio quae Mathematicae nomines. S in

14쪽

mium de utilitas.

in genere, circa quantitatum considerationem.& duabus potissimum distinguitur partibus , Geometria videlicet Saredimetici ci quarum 'aec quantu atra discretas , illa continuas metitur. Ex his igitur duabus ceu parentibus plurimae alia eruditae rae scit jucundae gignuntur Mathematicae scientiae: Inprimis vero sublimis illa, ac pariter

jucundissima, motus & harmoniae coelestium corporum consideratrix, Astronomu , de qua postea dicemus ubi nonnulla prius de his duabus, Geometria& Arithmetica, quibus illa fundatur, praefati fuerimus Geometriam apud Egyptios o tamDjsse creditur Nili inundatione agrorum limites absorbente,&hu occasione artis necessitatem, qua dominia agrorum denuo juste partirentur,introducente: hincque ob hujus

artis primo inventam utilitatem, a tetrae mensurationc , Geometriae nomen sortitam esse,verisimile est. Quamvis nequaquam adeo vilibus sit serva ossicijs, ut terrarum .agrorum saltem metiatur quantitates Sed omnem magnitudinem,figuram,proportionem,quae intellectui comprehensibilis est, explicat: Et ad caelos usque elata,reales,ac in sensus incurrentes motuum coelestium harmonias in certam cognitionem deducit. Huic olim in AEgypto Graecia plurimice tatim incubuere Artifices: quorum singuli ad Artis constitutionem aliquid contulerunt. Horum tandem inventa Euclides Megarensis uno complexus volumine , artis element

pontinuo ordine&magna solerti intradidit, ut a quovis mediocris ingeni acuit ne praedito non dissiculter percipi pose senti In hac arte Archimedes Syricusanui ad miraculum usq; clarus extitit,3 patriamuros a Romanoru crebris insultibus, per machinas bellicas artis beneficio extructas diu asseruit, estq;hosti si per specula,igne Sole reflectentia,admirandod: ingenioso strategemate exussit Quamvis haec parum ad Λrtis commendationem faciant, cum majora digniora per eam praestari possint, Quanta autem hujus scientiae sit certitu-

licit q

15쪽

Tre novis BRAHE ORATIO.do,quanta jucunditas, cier omnes alias artes, ac in communi vita utilitas, verbis satis explicari non potest. Hanc veteres

Philosophi statim ab ipsa pueritia discendii praecipiebam, sim

quod haec,praeterqua quod per se cognitu dignissima esset,veritatem& cohaerentia in ceteris artibus metiretur Sive quod per hanc exercitata se excitata ingenij acie reliquae disciplinae caperentur postmodum negotio longe minori & judicium

de rebus non praecipitans, sed ex indicio causarum rationalium,aliquandiu suspensum, rectius insormaretur.Vnde non , immerito divinus ille Plato omnes Geometriae ignaros a sua ah ἀ-

Schola, publice foribus appenso edicto,arcebat, tanquam mi sta nus idoneos ad reliquam Philosophiam capessendam. Atque hii hine factum esse judices, quod veteres Philla sophi ad tantum rit . eruditionis lastigium conscenderint, quod Geometria pri-

in pueritia imbuti erant,dum nos plurimos eosque optimos adolescentiae annos Grammaticae&linguarum studijs,quas hia matre nullo negotio hauserunt, infeliciter impendimus. Ex ά .h 'hac Geometria manat incomparabilis,4 ingeniosissima illa, tria proin tam planorum quam sphaericorum Triangulorum scientiat 'M

cujus beneficio tota Astrorum cognitio extructa est, sisi eoi '''

lapsa taret,in integrum restitui posset. Ex hac optica occultis a.Optica.sma illa pariterque jucundissima radiorum visualium speculatio procedit Cujus elementa Vitellio decem libris tradidit, de post illum thason Arabs. Ex hac Gnonomices,quae umbra 3. Gnoin rum horologiorum sciotericorum in quavis superficie delineationes proponit, non minus eruditu, quam utile procedit exercitium. Ex hae Geographia quae terrarum, marium & . Geom-

urbium dispositiones ob oculos pingit,suam duxit originem, Phis, ut nihil dicam de Arellite tura, aquae ductibus, machinis bel hi, licis,multisque mechanicis per Geometriam inventis operi ..Hi Gazbus, quibus vel manuales artifices utuntur, vel instrumenta, ςςMR coeli Siderumque motibus aliisque in terra dimensionibus observandis, idonea,conficiuntur. Unde non minus certum

16쪽

Astrons vitae laus Quidnam a Geometria I Arithmetica

mutuetur Astronomia.

jucundum quam multiplex is unquam penitus exhauxi endum esse Geometriae studium liquet. Et ut verbo rem tota complectar non est quod quisquam persectat eruditioni da dem,qui Geometria ignarus fueri x, stibia ure venditet. Huic in ter Mathematicas disciplinas succedit Arithmetica, quae licet ab ipsa Geometria suorum principiorum Demonstrationes

sortiatur:Tamen haec non amplius circa quantitates continuas,sed discretas versatur, totaque in numerorum contemplatione absolvitur. Haec scientia quantam in communi vita etiam minimis sui partibus usurpata, utilitatem habeat, neminem ignorare arbitror, quamvis multo latius se extendat numerorum scientia, & non minus quam Geometria infinitam. aca nemine mortalium penitus absolvendam complectatur cognitionem Per hanc Pythagorici olim totius naturat& ipsius etiam Dei mysteria velabant,tanquam omnia essent quem admodum figuris & proportionibus, itavi numeris consona. Et quanquam Pythagorae haec inprimis scientia immortalem peperit memoriam; Tamen AEgyptios vicinas gentes hanc prius calluisse, a quibus eam Pythagoras hausit, non est dubium. Egyptios vero hanc ab Abrahamo Patriarcha didicis te, Iosephus adstipulatur;ut non minus utilis& erudita,quam antiqua sit numerorum scientia. p x his dua bus Geometria&Ἀ-Π'hmetica, alia sublimis, a terrae fecibus remota nascitur scientia, quam Astronomiam Haec non Terrae, maris aut ceterorum elementorum angustis claudi contenta limitibus, per altisiimum spatiosissimum aethera, per lucidissimum Solem &candidissimam multiformemque Lunam, omniaque aliatam Errantia, quam Inerrantia incedens Sidera,horum omnium Motus,harmonias,revolutiones, proportiones magnitudines sublimi consideratione scrutatur. A Geometria quidem id mutuatur, ut per ipsam,certis&exquisitis constructis organis, siderum observentur Phaenome-na,observataque in Hypotheses, apparentij respondentes,redigantura

17쪽

ri possint Ab Arithmetica vero id beneficitobtinet,ut it 'Hypotheses per Geometriam inventa .constitutas excipiat, easque in partes dispertiens, totum Ethera in numeros, quibus quovis tempore id erum cursus praefinire liceat, resolvat. Quamvis autem Astro tuo ex his duabus hac ratione in artem certam constituta sit: Tamen illa ninso tu i has se &omnes athas in toto hoc genere exsuperat Artes,& velut prm-cipem locum ob unet. Nam Mantiquitate inobilitate ac cognjuinus sibi inita e rix reliquis omnibus maximam

venWlica tiationi. Ut enim de Astronomiae eiustisssima ora Astron de ne primuin dicamus,quid Adam filijs antiquiusJEx quibus

Seth si Perum cognitionem invenisse, posteris tradidi te a Libsiae, 0 Iosepho antiquitatum udaicarum fidelissimo scriptore asse Lib. i. c. 3.ritur eumque totam aetatem observandis .perscrutandiss-derum motibus impendisse, sitandem binas exstruxisse columna , quiburinventa ua,ne unquam e mortalium memoria perirent, insculpserat. At quia memorabilis est iste locus, audiamus ipsum Iosephum de antiquissima Astronomiae origine nos commonefacientem:sic igitur scribitJosephus lib. iEx hujus Adam liberis, Setheducatus,ubi eo aetatis venit, utjamias, quod rectum esset discernere valeret,virtutissudiis si totum dedidit, caecum ipse vir optimin evasisset, etiam nepotessui similes ponse reliquit aut quoniam erant omnes bona indole praditi coatriam a queseditione incolebant inperpetu elicitate vitam exes erunt, caesideralem silentiam ac coelestium rerum cognitionem exinco ita verunt Ne autem inPentassa ex homini m notitia dilaberentur cum Adamus universalem rerum interitu re praedixi stet, unum incendio, luvio alterum excitarunt duas columna alteramiatericiam alteram lapideam cae utris siua inventa in stri erunt: uis latericiam diluvio deleri contingereto lapidea perstes, hominibus disicendi copiam ceret,s,qua inscripta continebat, 'ectanaa exhiberet. Haec Iosephus. in primis vero his Adami

18쪽

ro T CHORI BRAII EIlijs,ad eorum successiores, d tandem ad Patriarchas descen disse astrorum scientiam credibile est Adeo ut idem rerum Judaicarum scriptor non dubitet subjungere, Abrahamum Patriarcham ex ijs,quae videbat circa Solem, Lunam kreliqua Sidera apparere, primum vicinos homines docuisse, unum es te

Deum rerum universitatis conditorem,& conservatorem,cujus voluntati omnia in rerum natura obsecundent Et propterea huic soli honorem gratias ab hominibus es iere- ferendas Haec, inquam, ab Astrorum aeternis de admirandis Lib. i. An circuitibus didicis se, aliosque docuisse Abrahamum, testatur

osephus, ei nitemque non ita diu post in AEgyptum profe-

p. s. et ames e, ait, atque inter alia Egyptios non solum numerorum scientiam,ut supra dixi; sed&Astronomiam docuisse,eo quod illi ante Abraham ad eos adventum hujus artis ignaries sent. Hinc itaque patet, primis parentibus statim circa mundi exordia inceptam esse Astrorum cognitionem, Dinde ad Patriarchas quasi per manus traditam eoque id verisimi lius est quod hi longaeva aetate praediti erant, quae requireb tur,indiligenter perquirendis intricatis illis tardiorum praesertim siderum motibus. Quantum vero ad nos in Astrorum, Hippar scientia pervenit, Hipparchus Rhodius primus ejus parensa.., censetur, is enim fixarum loca diligenter observavit, Solisque&Lunae cursus perplurimos subsequentes annos designavit: Acin ceterorum Planetarum totiusque coeli observationibus diligentissimus fuit. Hujus inventis .considerationibus; biori. Ptolemaeus Alexandrinus cum suis collatis, totam artem in Encomtu certas Hypotheses, unaque in numeros redegit,&immortalem apud omnem posteritatem hinc merito sibi peperit m

moriam.

Dum convexa Poli lustrabit lumine Titan: Et vaga nocturnam' i Cynthia lucem bSemper honos, men tuum,laudes, manebunt. eop m o Nostra vero aetate Nicolaus opernicus, quem alterum Ptole.

19쪽

Ptolemaeum non immerito dixeris, cum desiderari quaedam in Ptolemaeo ex observationibus a se factis deprehendisset, Hypotheses ab ipso constitutas quiddam absoni contra axiomata Mathematica peccans admittere judicasset, nec Ab phon sinam supputationem coeli motibus consentaneam invenisset Idcirco admiranda ingeni solertia hypothesibus aliter constitutis coelestium motuum scientiam ita restaura-Vit,ut nemo ante ipsum exactius deiiderum motibus sit philosophatus Quamvis enim physicis principijs quaedam con principic, traria statuat, ut Solem in centro universi quiescer Terram cum admistis elementis moveri circa Solem motu triplici, Octavam Sphaeram consistere immotam: Tamen, quoad Mathematica axiomata nihil absurdi admittit, quod in Ptolemaicis&usitatis Hypothesibus ii rem penitius introspicias,

nimadvertere licet. Hae enim siderum motus suis Epicyclis Eccentricis,respectu eorundem circulorum centri lares, quod absurdum est,constituunt,regulareriique uderum motum per irregularitatem inconvenienter salvant LX nisduobus artificibus Ptolemaeo DCopernico, omnia illa quae nostra aetat in astrorum revolutionibus, per spectari cognita habemus, constituta ac tradita sunt. Et danda erat merito opera,ne haec divina eorum inventa e mortalium cognitione perirent: Sed ut diligenter cognoscerentur ac illustrarentur. Lum quae in illis Quod in tam perplexa, ac sublimi sciet tia ali Aemili; titer fieri non potest desiderarentur, per crebra siderum ob ta conser- servationes, ac observationum in Hypothesium' numero . liba -ἡ ἡrum correctione distributiones restituerentur. Mulden in Asthon

hae scientia potest esse nobilius quid praestantius Q ri . .

interrestribus, momentaneis iuXis rebus occupaturi te iii ἡ ἡ;m; circa aeterna illa, nulli alterationi obnoxia coeli corpora, in is x pr geniosa perjucunda contemplatione versatur Est ubi vel aeternum, ubi semper. Lucidus apparet Tito, nutas tenebris a Laritur

20쪽

TT CRONI BRA REI Laeditur alisa dies, non illic nubifer auster, Vesanu g aquilo, non illic bella,nec enses Omnia sed taplacidas quiete geruntur.

Quapropter quantum aetherea illa moles , hanc in serio remis naturam sua magnitudine, forma, motus perpetua Madmiranda lege, ac delectabili pulcritudine antecelli tanto ceteris artibus, quae circa haec inferiora caduca occupantur, nobilior& praestantior jure meritoque censeri debet. Cujus sublimem dignitatem, non humilia& terrae, more pecudum, affixa capiunt ingenia essed quibus igneus inest vigor& coelesstis origo. Quid quaeso pulcrius,&homine dignius esse potest: quam immensam illam coeli machinam, Luminarium, stellarum omnium intricatas admirandas vicissitudines, motuumque jucundissimas harmonias suo submittere ingenio Vident quidem imperiti, Solem oriri Moccidere; Lunam criscere siminui Stellas in coelo micare Sed in his nihil animadvertunt, iriod non abrutis etiam animantibus viderique-: a ,-t Nox Vidvnx a Solen ab occasu in ortum motu diurno per

nomicam

odii quum circulum contraniti,&id quidem inaequaliter: At- Vulga que per hunc motum anni quantitatem, .dierum noctium- ό--- ' inaequalitatem efficere. Non animadvertunt, Luna platione nunc cursum intendere, nunc remitte r.e,interdum terrae pro piorem, interdum longila a terra remotam esse Ceteros in super quinque planetas non eonsiderant, diurno motui etiam in contrarium ferri, idque di sipari gres tu, nunc cursum accelerare,nunc retardare, aliquando etiam consistere,& nonnunquam prior 'estigia relegere, eosdem dum hunc cursum inta, Zodiaci longitudine peragrant, varie interea ab orbita Solis, tam versus auctorum, quam Boream sese inflectere. Hae inquam, multa alia, quae in admirandis coelestium corporum motibus in destinente fiunt, Astronomiae artis imperiti, non vident i nec, si cernere possent, causas tantarum diversitatum

intelligunt. Quis hujus artis inscius animadverteret Solem,

Discrimen

SEARCH

MENU NAVIGATION