Tychonis Brahei De disciplinis mathematicis oratio, in qua simul Astrologia defenditur & ab Objectionibus dissentientium vindicatur, cum præloquio Joach. Curtii Hamburg, cujus discursus Mathematicus de certitudine Astronomiæ, ob argumenti affinitatem

발행: 1621년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

31쪽

num statum advecta sic ideoque omnes ferὲ hydropici circa

plenilunia moriuntur. Observatum etiam est eos, quibus Sola Saturno vel Marte laeditur, crebra cordis palpitatione laebilitate laborare. Si vero ambo Luminaria Apheticam sivitalem significationem sortita tum etiam ascendens male se habeat: eos qui sic nascuntur imbecilliori valetudine vexari,ct minus vitales esse Atque hoc modo etiam in ceteris Planetis, eorumque significatis experiri licet, ea se in homine eodem modo habere,qus madmodum& hi in Genethliaca constitutione bene vel male affecti erant. Videmus etiam in singulis

hominibus magnam naturarum diversitatem: Nonnullos altas res, Ma vulgi captu remotas scrutari, quos Saturni altissimum sidus feliciter tinxit: Quosda judicialibus&politicis negoti j magis affici, quibus Jovialis affulsit splendor Nonnullos nil nisi bella caedes, tumultus,& rixas spirare,quos Martius exagitat fervor Alios honores, dignitates,rerumque dominia, Solari influentia,affectare.Sunt qui aetatem amoribus,delectationibus, Musica, alijsque jucundis delicijs peragant,quos blandaVeneris exhilarat stella alij artibus ingeniosis exercendis, vel etiam mercaturae se totos dedunt, qui a Mercuri j afficiuntur sidere. Quidam Lunaris naturae influentiam sortiti, peregrinationibus, navigiis, piscaturis I milibus rebus,aetatis cursum absolvunt. Atque hoc modo magna varietas ingeniorum, ad similitudinem septem errantium stellarum perspici potest. Quamvis plurimi ex diversis horum Planetarum commixtionibus diversimode affecti,varia etiam sectentur studio. rum genera,&diverso aetatis tempore, nunc his,nunc alijs negotiis occupentur, prout tunc temporis,hujus vel alterius Planetae radijs, per progressa ones occultas subjiciantur Hal quo diversitates,etiam in ipsis fratribus, ijsdem parentibus,eodem in loco editis,&similiter educati b,cernere ubique licet Adeo

ut fratres natura moribus saepissime plus dissideant,quam ulli

32쪽

ulli alij. Harum vero& similium diversitatum rationes, aus- quam melius quam ab Astrologia peti possunt. Quamvis non inficior,ab inferioribus etiam causis haec quodammodo alterari. Plurima hoc loco recensere possem Genethliaca Axiomata,quorum eventus rarissime frustratur. Sed non est hujus V. loci,de tantae artis innumeris Mysterijs verba facere. Id saltem conclusionis loco addere volo, quod etiamsi nihil praeterea esset, quod Genethliacam praedictionum certitudinem comprobare posset; sola directionum evidens experientia id manifeste essici et Per directiones enim significatorum ad sitos promistares,Genethliaci tempora ipsa praefinire possunt, quibus nato evidens aliquod accidens, respondente ut plurimum certo eventu impendeat Vix enim fieri potest, quin cum Luminaria&Ascendens Mart ijs aut Saturninis alijsve malevolis per directionem obviarint loci; rad ijs,quin corpus, valetudinemque ipsius nati pro natura obviantis radisgraviter afficiant: Interdum vero vitam penitus abrumpant,si fortis fuerit anaretae ad aphetam progress io. Cumque tempora horum accidentium per supputationem artificialem certo praefiniri possint; Et saepissime ab Astrologis subsequente certo aliquo effectu, praedicta sint: Certiusque adhuc praedici possint, si de exquisitis siderum motibus, ut in hoc negotio opus est , asamussim constaret: Quis manifestae experientiae nunc contradicens, Astrorum esse in nos influentiam, eamque etiam ut plurimum juxta apotelesmata Astrologica praevideri possG. obiecti, ibit inficiasὶ Haec quamvis ita sint,non defuere tamen semper,su alias eruditos, hujus tamen occultissima scientiae .. xrs,. ignaros, qui partim Theologicis, partim Philosophicis ratio. loste. nibus, astra in hominem non influere, conabantur assererela. Plii losophi Astrologiam inter ceteras artes non esse numerandam contendunt,eo quod certis&evidentibus careat principijs Impossibile etiam esse ajunt, Natali iij temporis verum momentum scire 4 ab eo frustra ad conceptionis tempus re

currere

33쪽

currere Astrologos, cum hoc ipsum longe magis sit incertum. Adserunt insuper argumenta, ut illis videntur, arti contraria, quod multi uno tempore nascantur,quorum sors.sse in vita eventus, est diversi modus: Qu' gemelli ex ijsdem parentibus eodem fere tempore nati, diversissimam sis oenumero sortiantur ortu iram Quod plurimi in bello& pestilentia , alijsq; universalibus calamitatibus simul moriantur, quor Um genesis nequaquam simile mortis genus significare potuerit: quod praeter haec inutilis sit futuroru ex astris cognitio, quamvis possibilis esset, sive bona, sive mala praedicant Astrologi si boni tota voluptate, quae ex eventu percipi debebat per prae- visionem jamdudum per ijsse:Sin mala ante ipsum eventum

perpetuo cruciari hominem,qui metus saepenumero, ipso malo pejor est. Haec est summa praecipuorum argumentoriali Ei, quae philosophi contra Genethliacas praedictiones adducunt. Theologi vero haec eadem confirmantes, insuper addunt, xi 'i'ῖ hanc artem esse verbo Dei prohibitam eamque tanquam im es piam, I De cognitione homines abducentem ac contra , . bonos mores facientem, proclamant. Verum utrique tam 'Theologi,quam Philosophi de re non penitus perspecta udi .cium ferunt. Nam quod Philosophi objiciunt, Astrologiam , Rς 00nsi' certis carere principijs Falsimu quidem principia 3 axio ,: ita

mata hujus artis, non usque adeo esse intellectui obvia, quem l . admodum Geometriae,&aliarum Mathematicarum artium Nec Astronomicae certitudini comparari posse praedictiones Astrologicas, eo quod siderum infitientia non ita sensibus occurrat,quemadmodum eorum motus Nihilominus tam ei L. aeque certum est, astrorum esse in haec inferiora influxum,atque evidenter apparet, illa certo tramite moveri quamvis sa citius contingat nos hallucinari in effectu praeVidendo qtriam in motu deprehendendo. Quemadmodum res sensibus externis perceptibiles certius comprehenduntur,quam illae, quae a

34쪽

16 rc Aouis BRANEIre,hoc est ab ipsa experientia sua sortitur principia, Ma mulitis particularibus raro fallentibus observationibus, universa les constituit conclusione, non aliterquam in arte Medicafieri assolet, quae ab ipsa experientia, herbarum .mineralium virtutes inquirit, .ex multis particularibus observationibus, deinde de earum naturis&essicacia, universale promit judicium. Eadem itaque ratione Astrologia non minusquam Medicina inter Physica artes jure merito numerari potest. Impossibilitatem vero, quam adducunt ex incognito nativitatis&conceptionis tempore, nullam frivolam esse hinc facile patet. Quamvis enim de certo momento, quo homo in lucem edatur,varijs de causis ambigatur Nihilominus Astrologi verum momentum ex accidentibus in vita, cum natus adoleverit, contingentibus, ita certo colligere possunt, ut, etiamsi plus integra hora falsum sit judicatum tempus:Tamen hac ratione incerti momenti cognitionem pervenire queant. Nec ad conceptionis tempus propterea, ut illi existimant,recurrunt Astrologi,quod per illud certius, quam natalitium atque eo melius per siderum constitutionem futura praevidero posse existiment sed saltem, ut locum Lunae retro numerando partus in utero moram tempore conceptionis faciant in partu Ascendentem Atque ex Ioco Lunae, qui tunc existit, juxta doctrinam Hermetis, Ascendentis gradum in nativitate erificare possint; quam tamen Horoscopi verificationem,nulli Astrologorum tanquam certamin ratam habent, sed saltem vero proximam eaque plerique utuntur, cum natus ad aetatem non pervenerit,&ab eventibus in vita ac printeritis casibus natalitium tempus priori illo, tertiori modo verificari non potest. Apparet itaque quam inique incerto nativitatis tempore sciendo objiciant adversari Astrologis,&quam falso,eos a natalitio ad conceptionis tempus recurrere, arguant Cum ipse Ptolemaeus asserat,conceptionis constitutionem non significare, etiamsi sciri possit, ulterius supra n

35쪽

tempus usque ad finem vitae suas significationes exercere Deijs,qui in bello, pestilentia, alijsque universalibus calamitatibus simul moriuntur, respondemus, eorum mortes non ex particulari genesis constitutione, sed ex universali fato procedere,quod vim derogat particulari: Et externam etiam violentiam plurima efficere, quae in astris non erant praedis posita. Unde Astrologicauti excipiunt in suis praedictionibus universales calamitates: ut pestes, terraemotus, inundationes,bella,mutationes legum&Rei p. atque his similes generales calamitates, quae ab universali fato procedunt, quod cum fortiussit particulari, necesse est,ut suas vires latius exerat, siparticulares vincat. Quod vero de ijs insuper afferunt, qui uno tempore nati, diversa sortiuntur fata, sciant, Astrologos non asse-Iere,coelum in omnes uno eodemque tempore, uno eodemq; modo agere, sed pro diversitate subjecti, diversimode coeli influxus variari: saepenumero etiam astrorum influentiam idiversa educationis,disciplinae, conversati οῦ, Δ mimilium in Vita mutationum ratione . arie transplantari otii etiam liberam hominis voluntatem nequaquam esse astris subditam; sed per hanc,ductu rationis, hominem citra astrorum influentiam, si volet, plurima posse essicere. Non enii volunt Astrologi omnes homines eodem modo necessario recipere astrorum influxus sed quosdam magis,quosdam minus, prout seipsos ad recipiendum aptos vel immunes reddiderunt. Eodem modo de gemellis responderi potest. Nam&in his,multas ob causas, tam in serioris naturae,quam liberi arbitrij, diversimode transplantantur Astrorum influxus. Et rarissime fieri potest,ut unum habeant gemelli ascendens. Quapropter Aphetarum&Ana retarum etiam diversa erunt intervalla Nec eadem erit in utrisque siderum influentia. lndo non necessarium erit, eos uno eodemque tempore aegrotare aut mori. Adde quod ex ipsa etiam generatione debilior sem-

36쪽

28 Te Ilo NI BRAHErper sit natura unius, quam alterius, eo quod duo simul aeque fortes vix nasci possint cum virtus disipersa imbecillior sit ipsi unita. Hanc vero subjecti imbecillitatem astra corrigere non post uni. Unde aequaliter in ambos gςmellos,eodem tempore editos, chim aequaliter astrorum vires non recipiant, minime agunt tit interea nihil dicam de occulta illa ratione, quanais aliqui astrologorum crebra observatione didicerunt, tertium ab Horoscopo signum esse secundi gemelli ascendens. Und in utrisque tota coeli constitutio ejusque infitientia diversi- Responso mode variatur. Quod vero Theologi hoc loco de Esau Iaco-

ἡ oties inculcant, quamvis ad id eodem modo responderi

lepse, possit, quemadmodum de omnibus gemellis nunc diximus. Tamen revera ad hanc Physicam considerationem illud exemplum non pertinet, sed potius ad arcanum Dei consilium referendum est,cui tota natura,tanquam suo creatori obtemperat. Sic enim Deus de illis protulitasacob dilexi, Esau vero odio habui. Quis autem Astrologorum inter Ethnicos adeo

flatim piu λα-rnerarius,quin concederet,Deum,universita

tis autorem, libere agere immare Modisse quem volet, quomodocunque naturae sata essent praedisposita. Alias enim Deus per naturam a se conditam suae voluntati frenum injecisset, R seipsum, quod absurdum est cogitare, captivasset. Qua propter etsi Deus Iacobum plus quam Esau dilexit,&ad splendidiorem in vita fortunam evexit: Non idcirco astrorum decreta evertuntur, si hanc diversitatem eorum fortunae,non ab

astris penitus: sed peculiari Dei consilio, immediate profecta esse concedamus. Ad illud insuper, quod Theologi de prohibuis in Lege Mosaica praedictionibus Astrologicis afferunt; sic responde. Nequaquam in eo loco taxari veros Astrologicae artis usus: sed Ariolorum, Aruspicum, Necromanticorum, Pythonissarum, Sortilegorum, incantatorum,&ejus generis

superstitiosorum divinator u prohiberi vanitates. Reprehendi ςtiam eos,qui sub Astrologiae praetextu artes Sortilegas Mincertas

37쪽

quam vero inde inferri potest, nullam esse stellarum influe tialia,&hanc ab hominibus non observandam Ali s Moses sibi ipsi fuisset contrarius, qui statim ab initio asseruit, sidera

esse in signa condita. Omnia autem,quae in rerum natura comdita sunt, propter hominem, ut se in illis exerceat delectetur,condita esse, quis ire potest inficiast Neque illud Ieremiae Ieremiis dicium invertit, sed potius confirmat praedihiones. 5 enim δ' ' Cait Ieremias, coelum coelestia corpora nihil significare, sed signa illa pijs hominibus non esse timenda Verum in Deo ipso penitus sperandum, qui astrorum infelicia decreta auferre vel lenire possit. Eodem modo recte aliquis diceret:

Non esse Christianis a Turca vel tyrannis timendum. Nec ideo sequitur,Turcam tyrannos Christianis nocere nonis posse.Verum id saltem inde infertur, non esse timendos eos, qui corpus occidere possunt In animam vero nullam habent

potestatem. Addunt insuper Theologi , illud Esaiae sentas Asment te augures coeli, qui contemptibumvrsidera, c uppura

bunt menses, ut ex V annuncient eventum tibi. Eo in loco taxatur abusus artis & Chaldaeorum superstitio, qui confidebant suis imp ijs divinatoribus, populum Dei captivum extra omnem misericordiam inhumaniter tractarunt, sperantes ex falsis praedictionibus suonam ariolorum sibi aeternam felicitatem promitti,quo semper inmiseros Iudaeos saevire pro libidine possent mon considerantes, Deum saltem ad tempus, suum populum ob idololatriam,&alia delicta, sub eorum jugum tradidisse,&tandem hunc liberaturum, eorumque crudelitate,quantumcunqi crederent plausibilibus suorum ariolo rum praedictionibus, vindicaturum. Hanc esse genuinam dicti Esaiae sententiam,ex ipso orationis contextu liquido patet. Nequaquam dicit, astra nihil significare, sed variam confidentiam Chaldaeorum in praedictiones illas favorabiles, resistente adverso Deo, damnat Atque hinc discimus, nullas D s causas

38쪽

go TCRONI BRA EI causas secundas&Physica nobis opem ferre posse cum est a nobis aversa Dei mens. Ipse itaque solus placandus, non expectanda salus a creatura rerum, quae, Deo nolente, nihilo per

, .chfotii tur sic reprehenditur in sacris litteris Rex Asa, quod dolor ib. v.' pedum aegrotans, non posuerit spo in Domino, sed in optam edicorum. Nec propterea medicina eo in loco reprehenditur, sed saltem nimia confidentia in res creatas, neglecto ipso creatore Obsici ut insuperTheologi: Quod si malae inclinationes essent ex asstris, Deus, quia si rac5didit,auctor peccati injuste censeretur.At hi non considerant, Astrologos,on alligare hominis voluntatem astris: sed concedere, esse in homine aliquid, quod sit supra omnia astra exaltatum,cujus beneficio omnes malevola siderum inclinationes, si juxta verum,&supra mundanum hominem vivere volet, vincere posmit. At si brutalem vitam sequi rapique caecis affectibus, &cum creatura rerum potius fornicari eligat meus non est censendus auctor hujus erroris,qui ipsum hominem ita condidit, ut omnes malevolas siderum inclinationes vincere, si volet, possit. Videant itaqueTheologi, quo jure Astrologiam sacris litteris,&Deo adversam judicent, non considerantes connexionem causarum a prima in ultimas mediate procedere,&comminationes ac promissiones divinas non temporaneasin corporales tantia esse, sed potius animi, in hac&aeterna vita, beatitudinem aut cruciatum alias hi soli pij, a Deo electi judicarentur, quibus fortuna, quae plerum qi pessimis favet,ab- blandiretur Impi vero a Deo destituti, qui adversa in hae

vita opprimerentur sorte Sunt itaq; duo diversa extraneas &temporaneas hominum fortunas,quae ex astris, Malijs Physicis causis mediate procedunt, scrutari: Et internas illas, ac supra Mundi Horizontem exaltatas, quae a solo Deo immediatε procedunt,fide apprehendere. His itaq; consideratis, nihil verae pietati Astrologiam officere posse, nec plus quis medicorum consilia, praedictiones,quae eodem modo Physica sunt,

39쪽

paratum est, ut, quo excellentior, quo sublimior aliqua sit scientia, eo facilitis in abusum deveniat. Quid ipsa Theologia praestantius y quid divinius Cum tamen haec ipsa permaximam orbis partem inde ab initio, plena superstitionum,abu- suum 'aeresium fuerit. Idemque in alijs facultatibus Medicinad Iurisprudentia, ceteri siue liberalibus exercitijs videre licet: cum nulla harum sit, quin suis mendisvi ab usibus sit reserta. Committunt etiam ipsi Astrologi in suis praedictionibus

multa saepenumero errata, quae ipsorum non artis culpa contingunt.Vitia enim errata artificum arti ipsi imputari non

debent Cumque dissicillima sit Astrologiae cognitio, & paucissimis detur, summis labij prima ejus exordia degustar ;Venia danda erit,si aliquamio contigerit hujus artis studiosua scopo aberrare Nec propterea error ille,in artis ignominiam cedere debet. Restat, ut ad id respondeamus, quod adver-rij tandem inserunt, inutilem esse astrorum praescientiam, eo quod sive bona, sive mala praedixerint Astrologi neutra praescire expUiat. Id quidem ita se haberet, si necessario reciperemus astri in influentiam, eamque non immutare, vel corrigere post a sadeoque non solum non inutile est, sed maxi

me expedit, impendentia astrorum decreta praescire, ut, si bona fuerint,non insolenti animo inopinatam felicitatem excipiamus: si mala, ante eorum adventum, nos praemunire praecavere possimus Recte igitur dixit Autor Centiloquij: Poten,quisiens egi, muisos Urorum mectu corrigere ei ante LIorum adventum praeparare Ideolue plurimi ignorantes sibi ab

astris dependentia decreta, non solum haec antevertere nesciunt, sed caeci in sua ruunt infortunia, mastrorum malevolam significationem potius adaugent, quam imminuunt. In prosperis vero Mex voto succedentibus rebus cum ex inopis

nato,

40쪽

Peroratio,

nato, sine praevisione illis contingant, tanta animi confidentia efferuntur, ut saepenu naero ob id in poenam superbiae merito impingant. Non enim minus difficile est, se constantem in quali animo in rebus secundis, quam adversis praebere. Hanc autem constantiam fortitudinem longe melius praestabit, qui futura multo ante praeviderit. Haec de praedictionibus Astrologicis prolixius in mediii adduxi, quod hae ut plurimum, non solii a vulgo, quod omnes artes aequali odio prosequitur: sed a quibusdam etiam eruditis

hominibus in dubium vocentur Quamvis sola artis ignorantia eos excusare possit. Pergunt enim arti contradicere, cujus principia summis labris non degustarunt, sicum in aliqua cognitione excellunt, de omnibus alijs rebus, quamvis ab ea cognitione longe dissitis, sibi judicium arrogant. Solus Picus Mirandula Astrologiae gnarus eam ex proprijs Apotelesinatibus convellere aggressus est. Sed hujus objectionibus Lucius Bellantius erudito scripto jamdudum respondit Et ipse Picus mortuus anno aetagis is quem tres Astrologi illi fatalem ex dia rectione ascendentis ad corpus Martis praedixerant, Astrorum effcaciam,quam infringere voluit, nimis certo eventu proprio interitu comprobavit. Atque haec de Mathematicis disciplinis, ipsaque Astrologia, generaliter &tenui Minervata, hoc loco tempore suffcienter dicta sint.

est i nunc ut vos mei instituti certiores faciam.Cum itaq; Regiae

Majeitatis vestrae petitioni mine obtemperare, quaedam in Mathe'maticis scienti js publice proponere decreverim Nihil mihi visum est commodius,' e re discentium utilius,quam alteram Astronomia par tem,quae motus secundi mobilis complectitur, breviter tradere cum primi mobilis doctrina' per se facilis sit,&alias in hac Scholasiae penu- melo praelegatur. Id autem hac ratione absolvere constitui ut modum supputandi vero Planetarum motus ex Tabulis Prutenicis,quae in hoc negotio sunt exactisIimae, ostendam,unaque Circulorum,quibus Planeta moveri imaginamur,&ex quorum supputatione numeri Tabularum supputati sunt,cohaerentiam ac ordinem demonstrabo Ut hac di/stendi methodo pulcerrimus fructus doctrinae secundi mobilis, quae motum septem trantium stellarum complectitur, vobis innotescere possit.

SEARCH

MENU NAVIGATION