Chronica ordinis fratrum Eremitarum sancti Augustini fratre Ioseph Pamphilo episcopo Signino auctore in quibus, ... iuxta temporum seriem exponuntur breuiter, qui cum superioribus, tum nostro saeculo viri, vel sanctitate, vel doctrina, vel rebus egre

발행: 1581년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Augustini sepultus iacet. Hunc magnis laudibus extollit nanciscus Petrarcha,epistola ad eum missa metro,quae incipit: Si nuhil aut gelidi ficies. Et epistola ad Robertum Siciliae regem,de obitu Dionysi. Pleraque huius authoris opera Mediolani in bibliotheca nostra Sancti Marci custodiuntur. Dimaldutius Foroliuiensis , vir tam diuinis scripturis, qu nisecularibus litteris eruditus, scripst De Resurrectione mortuorum insigne volumen, Bartholomaeo Capuano regis Siciliae protoscribae dicatum. Incipit: Nolumus vos ignorare de dormientibus . Extat Floretiae in bibliotheca fratrum ordinis Se uorum una cum alijs plerisque opusculis Egi dij Romani, Augustini de Ancona, Petri de Bruntquello,& aliorum nostri Ordinis authorum. Scripsit quoque tractatum de Septem Sacramentis ecclesiae. Item, Sermones super Euangelia Dominicarum totius anni. Virgam virtutis tuae. Sermones super Epistolas Dominicarum, totius anni. Fili suscipe sententiam patris

tui. Sermones Madraresinales super Epistolas & Euangelia. Sermones de F is totius anni. Corde creditur ad iustitiam . Sermones ad clerum, ut habetur sermone in Evangelio,ille arguet mundum de peccato, in Dominica quarta post Pascha. Haec ola asseniantur Bononiae in bibliotheca nostra S. Iacobi. Anno et 338. Comitia nostra coacta fuere Senis die vItima Maij, in quibus idem Gulielmus alio triennio Prior generalis confirmatus est, & inter alia statutum fuit, ut quinta die men-ss Iunii celebraretur festum Reunionis, quando scilicet concessim nobis filii corpus beati Augustini. De hac Reunione meminit Iordanus de Saxonia in lidro quem inscripst Vitas fratru, huiusniodi verbis: Quoniam autem non satis esset, unita membra inter se, nis serent & essent capiti suo counita. hoc attendens nouissimis temporibus Sedes apostolica, membra huius sacrae Religionis inter se primitus disiuncta, ut visum est, uniuit: & postea nihilominus ipsa membra suo sanctissimo capiti& corporaliter reuniuit.Cum enim olim inualescente Vuanda. lorum perfidia, ciuitate Hypponensi capta, &d uastata loca

sacra,& praecipue locus ille in quo beatus Augustinus tunc sexaN a ginta

112쪽

nta duobus annis requieuerat, ritu idolatriae profinaretur, &ducenti viginti episcopi de Africa in Sardiniam exiliarentur, sacerdotes quoque & religiosi dispergerentur: arte & ingenio fidelium diuino assistente praesidio actum est, ut corpus gloriosissimi doctoris Augustini simul cum episcopis Sardiniam transsereretur, fratribus suis iam dispersis.Sed cum idem corpus venerandissimum ibi per annos ducentos vigintiquatuor honorifice quieuisset. Sardinia quoque a Saracenis depopulata suisset, corpus illud sanctissimum industi ia & deuotione inclyti

regis Luitprandi inde leuatum, & in Papiam translatum est. Vbi cum per annos sere sexcentos requievisset, tunc demum membra , scilicet, fratres ordinis nosset suo capiti reunita sunt. Quae quidem Reunio taliter facta est. Tenente gubernaculum ordinis in ossicio Generalatus venerabili patre fratre Gulielmo de Cremona sacrae Theologiar eximio professore, idem Pater sicut erat vir prudens & prouidus, ac fidelissimus zelator. sui

ordinis. in primo anno sui ossicij diuino instinctu pulsatus iter se cogitare coepit, si quo modo esset possibile, rut corpus S. patris Augustini tanto tempore a suis filijs elongatum, ordini

donaret, vel potius redonaret. Sed cum hoc multum visum

suis,sed inopinabile, immo potius impossibile, ipse tamen diuino oraculo confortatus, apud Sedem apostolicam negotium

fiducialiter instaurauit. Cumque nulla possibilitas admitteret, ac prece vel pretio, vel etiam apostolicae potestatis plenitudine corpus illud sanctissimu de loco illo 1 quo est, quouis modo'. transferri posset, sapientis usus consilio supplicationem suam aliter sormari secit, ut non videretur petere corpus beati Augustini de loco illo transerri & Ordini donari: sed peti jt ordinEsto patri & capiti in eodem in quo quiescit loco copulari.

Cum autem hoc negotium in Consistorio coram sanctissimo patre domino Ioanne Papa xxij. & toto collegio suorum Cardinalium solemniter propositum esset, istis existentibus in tractatu negoti j eiusdem, declaratum fuit ibidem, qualiter ordo iste olim a beato Augustino originem sumpserit, & quomodo isti statres ipsius patris veri nutat. Inter has collationes ,

domnus

113쪽

domnus Papa illius nutu tachis qui spirat ubi vult , tanto seruore ad negotium est affectus , ut iam non iudex, sed aduocatus& patronus negotijvideretur. Diuersis itaque tractatibus supeodsi negotio inter domnum Papam & Cardinales habitis, tandem gratio conclusum est. Sichiae idem summus pontifex in publico consistorio de statrum suorum consilio ordinauit de statuit, ut statresordinis eremitarum S. Augustini iuxta ecclesiam monasterii S. Petri in Cario aureo Papiae ubi facta corpus gloriosissimi doctoris 'ugustini est solemniter tumulatum, claustrum & Oiscinas opportunas pro eorum conuentu constru

re, easque inhabitare debeant: ita quod eaderi ecclesia S. P tri utriusque ordinis fratribus tam regulariu quam eremitarumst communis ad diuina in ea ossicia peragenda. Super quibus idem domnus Papa dedit ordini Privilegium valde gratiosum& solestine. In quo inter cetera sic scribit. Dignum arbitramur& congruum , xx ubiranti doctoris & praesulis corpus tumul tum quiescere dicitur , ibi ultra illud quod sibi honoris & 'Ian. dis ab uniuersali exhibitur ecclesia, singulari quadam reuere tia a vobis & fratribus vestri ordinis, qui super eiusdem patris regula & sancta obseruatione degitis & militatis, quique diu, nis insistitis, laudibus vacatis , orationi intenditis , exhortatiQ- ni insudatis, studio & animarum saluti propensus vigilatis, specialiter honoretur, quatenus inibi tanquam membra suo capi- ti, filii Niri, magistro discipuli, duci milites,cohaerentes Deo& ipsi Sancto, authoritate sibi apostolica praecordialius iubil tis, ubi vestri patris & ducis Augustini,noueritis reliquias fore sepultas. Haec ibi. Demum hac donatione a Sede apostolica, expedita, restabat dissicultas de nanciscenda possessione, ut donatio suum sortiretur essectum. & quidem licet in principio non modica resistentia fuerit, demum tamen opitulatione illustrissimi domini Ioannis regis Boemiae tunc in Papia domina tis , fratres possessionem pacificam sunt adepti. Hactenus Ior

danus.

Simon sidatus de Cassa quem Volaterranus Carsulanum Iocat vir numquam satis laudatus , misimo Religioni nostrae

ornamento

114쪽

ornamento fuit. Qui post multos in theologia & philosophia icum maxima gloria labores, totum se ad contemplationis quietem uaduxit, & tandem ut verus euangelistarum interpres , &Domini nostri Iesu Christi imitator egregius, omnia ipsius Saluatoris gesta in ordinem colligens, in quindecim subdiuisit liabros, quos DE GESTIS Christi Humani Generis Assertoris, ipse praenotauit,&Thomae Corfinio Florentino iuris viriu que consultissimo, viroq; optimo dedicauit. Vulgo inscribitur, Simonis de Cassia opus insime super totum Euangelia de Gestis Saluatoris, lib. I 3. Scripsit item, De Docti ina Christiana, lib. t. De Vita Christiana ex sententijs patrum, lib. a. Conciosa cosa che Dio creasse phuomo in anima & corpo . De Patientia, lib. i. De Disciplina spiritualium, super verbis Pauli, Si spiritu vivimus, spiritu de ambulemus. De Speculo crucis, lib. I. De Stultitijs imprudentium in bello spirituali, lib. I. De Vita eremitica,lib. I. De conssictu Christiano, lib. r. Expositionis Symboli, lib. 2. Dobbiamo sapere che la sentissima sede. Epistolarum ad diuersos, lib. I. G alios tractatus de

admonitiores tum latino, tum materno sermone ad Florentianos, ad Bononienses, ad Senenses,& alias ciuitates destinatos .

Hic Florentiae, ubi ouam maxime magno erat in pretio, spiritu prophetiae Druit. Vni etiam monasterium S. Catherinae nostri ordinis sanctimonialium ad Montem S. Caij extra moenia cuuitatis a solo aedificauit, nobilissimisque matronis ac virginibus illud repleuit. Opus super quatuor euangelista varijs iam chac racteribus multisq. in locis impressum, circumfertur.Obijt Florent anno Domini I 348. Die a.Februa ij, ipso die Purificationis beatae Mariae. Simon de Cremona, vir diuinis scripturis eruditus, de liberalium artium non ignarusctingenio praestans,ic clarus eloquior in habendis vero sermonibus ad populum multum egregius , quippe qui Venerijs multo tempore huic insudauit negotio, ubi verbo & exemplo plurimos erudiuit.Scripsit ad inflaucti nem simplicium concionatorum non spernenda opuscula, de quibus extant ius ascripta . Ad Antonium germanum suum

115쪽

presbyterum, Sermones sestiui totius anni,lib. I. Sermones super euangelia dominicalia totius anni, lib. I.Levate capita.Se mones super epistolas, lib. I. Abi jciamus opera tenebrarum.

Qui sermones adhuc asseruantur Romae & Patauit in bibliothecis ordinis. Edidit quoque Quasiones & expositiones Senita tiarum. Item, Quastionem de sanguine Christiae de indulge-rijs Portiuncul e . Ubijt tandem Patauij, &in ecclesia ordinis

scpultus est . Ioannes Dencock Germanus Turingius, ingenio, & doctriana, ea praecipue quae versatur circa Dei de rerum diuinarum c5 templationem,praestantissimus, Pragae praesertim in magno pre' tio habitus suit, & ob quasdam variarum positionum quaesii nes inibi disputatas, plurimum commendatus. Scripsit super sentcnitas lib. . Quaestiones Pragae disputatas. Sermones de tempore. Sermones de Sanctis. Epistolas ad diuersos. Et alia fortassis plura, quae ad notitiam nostram minime deuenerunt . Obijt. Prasae, die IIunij. 13 2. Anno, comini I 3 i. Conuentus habitus est Tolos, die a Ma:j, ubi idem Gulielmus in officium confirmatur, decerniturque ut fieret sestum Conuersionis S.Augustini,idque in calendario sci iberetur die quinta Maij .loannes Senensis inter Ilices sylvat lacus Senensis dioecesis , maxima sanctitate & miraculis claret. Is Ordinem puer ingres

sus cum esset molliter educatus, omnia ei mouebat nauseam: mensis ob delicatam naturam abstinebat, nullum catinum,nuulum poculum, nulla mantilla umquam sibi munda videbantur, ut nisi oua interim obtulissent, aut abeundum ut certe obeundum fuisset. Cui cum quadam die fugam moliretur, exiretie septis monasteris ecce sese obuiam offert vir quidam spect tussica facie, forma augustiori quam humana,qui sub laeta fionte quaerit profectionis causam,& adhuc laetiorem se osserens redire hortatur. Deinde eum alloquens ait: Noli mensas pauperum aspernere, nam de ipse cum ina causa terras incolerem, humanis cibis stametsi Deus vescebar,& ijs quidem vulgaribus, vita bibi se Saluatori similcm Osiccit, Malcm puer adoraucrat

116쪽

rauerat pictum. Adiecitque, trementi & pene exanimato puero : Qudd si cum accumbis Alsiamenta desideras, feci cgo ea tiabi,atque attuli. Accipe iam, & plagam hanc aperuit plaga iii, quae veste latebat hanc, inquit,habe,& hic cibaria merge: hoc salsamenti genus delicate puer Apostolis prandia condiuit,hoc Gnctis amicis meis secit grata esse ieiunia, hoc martyribus serrum, ignes, mortes, dulces reddidit. Moxque tantum e vulnere lucis effulsit, ut puer semimortuus caderet. Surgens demum lacrymis pavoreque attonitus, redi jt ad eos unde fiagerat, tantumque roboris suus cepit animus, ut nihil umquam humiliti

contemptibilius, abi us, nihilque sanctius,purius,ardentius

viderit nemo.

Bernardus Olivarius Valentinus, theologus Parisiensis cel berrimus, & episcopus Darciacensis hoc seculo suae ob dcctrianae praestantiam summis laudibus effertur. Qui inter cetera scripsit in Magistrum Sentem. lib. . Super C.cum Marthae,de ce- Ieb. miss. lib. I. Quaestiones quodlibetiales, lib. I. De diuinis ossicijs, lib. i. Vincentius de Bandelis de Castronouo, in quadam suade Conceptione Virginis disputatione,adducens hunc auctore in quastione penultima sexti Quodlibeti, narrat ipsum asserere, quod beata Virgo in sui conceptione contraxit origiunale peccatum, sed ab eodem fuit post insusionem animae ante

natiuitatein per sanctificationem mundatam.

Petrus Mainanus Mediolanensis theologus & concionator egregius, composuit Sermones de temporibus,qui hodie asseruantur Mediolani in bibliotheca S. Marci, pulcherrimis characteribus manuscripti Ioannes de Sulmona lector edidit commentarios in Apoc lypsim Ioannis,&in Cantica Salomonis,Gulielmo Priori generali dicatos. Extant Ferrariae in bibliotheca nostra S. Andreae. Philippus Placentinus, vir ut multa sanctitate praeditus, multos etiam infirmos miraculose curauit , praesertim Gudelmum Priorem generalem, qui graui morbo correptus vivere desistebat .

Anno 13 3. Gulielmus Cremonensis cum rexissct ordinem

annis

117쪽

annis decem & septem, ob doctrinam & animi virtutem a Cis

mente vI. Nouariensis episcopus creatus est. Hic inter alia multa , castellum in praedijs episcopatus manna impensa condidit , aedificiaque compluria vetustate collapia non solum restituit , sed& cultiora reddidit. Monasteria Cremonense & Nouariense, impense & auxit & ditauit. Pleraq; etiam doctiinae suae nam

numenta reliquit. Nempe ex praecepto Ioannis xx II. Pontis Max. de auctoritate apostolica lib. cuius titulus , Reprobatio sex errorum. Praeterea, Expositiones superquatuor Euangelia. Commentaria super quatuor libros Sententiarum.Orati nes, & Sermones. Quae omnia Cremonae,Mediolani,Brixiae in bibliothecis ordinis custodiuntur. Nouariae tandem moritur ,

& Papiam eius corpus delatum , in ecclesia s. Augustini reconditum fuit. De hoc Gulielmo Iordanus de Saxonia in libro Vitas statrum , ita enarrat: Venerabilis pater stater Gulielmus de Cremona Sacrae paginae doctor famosus, cum per annos circuter sexdecim gubernaculum Ordinis laudabiliter tenuisset, &postmodum diuina prouidentia , & domini Clementis papae Sexti prouisone episeopus Novariensis sectus esset,nolens propter episcopatum communionem statrum suorum deserere,

duodecim statres sui ordinis secum in domo episcopali semper habebat, quibus de victu & vestitu copiose prouidebat,ca quibus ipse in capella episcopali diuinum ossicium diurnum

pariterque nocturnum, sicut antea in Ordine consueuerat,om-.ni nocte surgens ad Matutinum,deuote cum nota persoluebat. Et licet Pontificali praesulgeret honore, non minus tamen utiliter & humiliter & affectuose se ad omnes statres sui ordinis i nuit , quam prius. Nam praeter statres praedictos quotidianos suos commensales,singulos fratres sorenses aduentantes in mesa sua esse volebat. Praeceperat enim Priori loci, ut nullum fi trem hospitem in conuentu comedere permitteret, sed ad eun

omnes & singulos destinaret. Studentibus pauperibus, & alijs egentibus fiatribus multas pias subuentiones faciebar. Ad loca quoque S.Augustini in Papia pecuniam in fabricam impendebat. Et ad capitula seneralia ubi per se venire non potuit, prino sentiam

118쪽

sentiam suam realem largiter exhibebat , ostendenςper haec cialia multimoda pietatis opera,sinceritatem sui zeluquam semper ad matrem suam sanctam religionem habuerat.Extra cuius

communionem,etiam existens Pontifex,noluit remanere: nam

eo defuncto, Papiae in ecclesiap uris nostri Augustini,vbi iacet sanctissimum corpus ipsius beati Augustini, de ipse pater voluit sepeliri: quod & factum est.

DIONYSIVS DE M. VTINA P. G. N N O Christi 1 3 a. Congregatis Patribus Mediolani, kalendis Maij ipso die Ascensonis Domini, Priorem generalem declarant Dionysium Mutinensem theologum, qui presuit annis duobus. Petrus de Valle Rosae, Rosius cognominatus, inter ilices sylvae lacus Senensis dioecesis degit beatissimus. Is tanto fietuo ucifixum deflebat,ut nemo unqtiam non lacrymamcurviderit. Risui, iocisque acerrimus aduersarius semper extitit. Qui,siquis accusasset tristitiam,vti qui iam per illud Apostoli obiec runt, datorem a Deo hilarem adamari: respondebat, hilarem esse lacrymarum datorem, demente , non oculis cap endam esse laetitiaminec decere macipia illic vacare voluptati,ubi Dominus sitasgus cruci. Proinde ἡ Palmo illud stequentissime

assuetus erat dicςre, venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos.

- Bartholomaeus de Urbino Augusti hi Anconitari alaninus,siaque urbis postea dignissimus praesul, in publicis scholis PMrisjs praesertim Bononiaeque versatus, inter viros nostri ordinis eruditos clarissimus enulsit. Qui etsi multa ediderit memoratu digna, illa in primis admiranda sunt atque prosecto mi pcnda,quibus tam diui patris Augustini mare, quam Ambrosiij sit pernatauit illamen. Vtriusque emina doctoris singula dicta, magna plane diligentia in alphabetum redegit, do opus in una cotilectum nominauit, Milleloquium Augustini, Milleloquio Ambrosj. Scripsit item opus aliud titillo, De trullo spirituali. Prin

terear

119쪽

terea, in tempore Ludovici quondam Bauariae ducis,quidam contra ecclesiam Christique Vicarium Ioannem XXI I. insurrexissent, qui salsis opinionibus veritate occultare, vel potius d struere conarentur, aduersus huiusmodi opiniones edidit opusculum, cuius titulus est: Tractatus contra errores, qui inuenti fierunt tempore ducis Bauariae.Incipit: Domine labia mea eriesin os meum detestetur mendacium. Quod quidem opusculum Romae in archivo Ordinis custoditur. Redegit praeterea in

compendium librum de Regimine Principum , ab Egidio Rimano editum. Euagella quoque Quadragesimae emesie inte pretatus est,& tractatum composuit De quatuor donis. De fratre Bartholomaeo mentionem facit Ioannes Andreae celeberrumus iureconsultus,& Decretalium expostor, ubi ait: Augustini epistolam solicitudine non parua diu quaesitam cum inuenire non possem, nouissime vir deuotione sincerus & semitas charitate, grandis scientia,nec minor secudia frater Bartholomaeus

de Urbino ordinis eremitarum, qui Aiapustinianu composuit , per quod dictorum Augustini cupidos in singulis materijs copiosos essecit, mihi epistolam illam sibi notam exhibui in quo me laetificauit. Haec ille. Milleloquium Ambrosj compilauit, dum esset episcopus Vrbini, iubente Clemente Sexto Pont. Max. a quo fuerat episcopus institutus. Milleloquium Au stini, & Milleloquium Ambrosj fuerunt his nostris temporibus Parilijs excuse , maxima eorum, qui sacris literis deletiuitatur,

utilitate.

Alphonsus Vargas de ToIeto, primo episcopus Ussamanus, deinde Archiepiscopus Hispalensis, his temporibus Parisjs, ubi magno auditorum plausia cum philo hiam tum theologiam prope dece annis professus est, maxime insignis habetur. Is edidit commentaria in Primum Sententiarum, & in libros Aristotelis de Anima, multa eruditione reserta Venetijs,& albbi impressa. Decessit Hispali, anno salutis 13 9.-I3. Oct bris, sepultus in sua ecclesia.

Ioannes Goo DyA Anglus,se Gheolin doctor,&prudentia singulari& grauitate insignis, his similiter temporibus

120쪽

in magna celebritate apud suos insulares vivit. Is ut narrat rabinas Colbius in Nordouolgiae comitatu natus, primis adolescentiae suae annis coenobitae vitae praecepta in Limnensi Augustinianorum loco singularitate quadam obseruauit. Iactis vero eius instituti sundamentis, Cantabrigiam primo,Oxonium p stea, discendi ardore flagrans, petijt, ubi intra pauculos annos doctrinae insignibus donatus,honorem summum meruit. Vnde post concertationes aliquot, atque praelectiones illic publicas celebratus, ac Prouincialis demum Angliae Hiberniaeq. praeses effectus,coram rege atque aliis regni proceribus,non sine magna sui nominis fama, lemnes edidit conciones.Et in Bibliora libros Dipsit commentarios plures,ac non triuiales, videlicet. Lecturas in Genesim, lib. I. Lecturas in Psalmos, lib. r. Commentarios in Danielem, lib.r. 'De hebdomadis Danielis, lib. 1. In quaedam D. Pauli dicta , lib. I.

Quaestiones disputatae,lib. I. Sermones per annum , lib. I. Et quaedam alia. Limnae tandem obijt. Bernardus,quem Angioleriorum gentem illustrasse opinor, in eremitarum D. Augustini familia Florentina ita profecit, ut

tanquam virtutum exemplar a cunctis viris sui temporis coleretur . Non enim erat solum vitae integritate, sed etiam diuinarum literarum eruditione praeclarus. Quam ob causam ne tu

pi octo vitam ageret, non satis sbi esse duxit publicis conci nibus & priuatis sermonibus in lege Domini populos erudire, sed utilistimum omnibus librum coposuit, cuius inscriptio est rSpeculu charitatis incipit. Nihil dignius quam ut creator am tur a creaturaReperitur autem Florentiae in bibliotheca nos

Sanctispiritus.

THOMAS DE ARGENTINA P. G.

ANNO Christi ians. Parisijs quinto idus Iulii conuem tu habito, Prior Generalis Dionisio destincto subsim

SEARCH

MENU NAVIGATION