Chronica ordinis fratrum Eremitarum sancti Augustini fratre Ioseph Pamphilo episcopo Signino auctore in quibus, ... iuxta temporum seriem exponuntur breuiter, qui cum superioribus, tum nostro saeculo viri, vel sanctitate, vel doctrina, vel rebus egre

발행: 1581년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

explicatione propriam cuiusque rei vim declarat. Tractatus insuper duos edidit utiles admodum , unum de simonia , alterum quo declarat arborem gradus assinitatis & cosanguinitatis. Scripsit praeterea pulcherrimam in orationem Dominicam explanationem. Quae omnia Pisauri in conuentu nostro S. Augustini custodiuntur. . Philippus venetus theologus multum venerabilis, scripsit librum, cui titulus est , Estote parati, omnibus qui beatam vita exoptant, valde fructuosum. Extat Ferrariae in bibliotheca

nostra S. Andreae.. Alipius Camianiola Taurinensis, vir doctus, & in habendis ad populum sermonibus sui temporis alijs non insertor , Scrupsit sermonum volumina duo super Euagella,& epistolas,quae

toto anno in ecclesia recitantur.

Iacobus Pratensis Tuscus theologus, edidit sermones supEpistolas Dominicatos ad petitione venerabilis viri statris Andreae Bergomesis. Super qualibet epistola tres facit sermones, incipiens a Dominica prima Aduentus. Scripsit etiam sermones super Euangelia Dominicalia, incipiens similiter a Dominica prima Aduentus, hoc modo: Dominus legifer noster, dominus de iudex. Bernardus Savonensis theologus. Scripsit in omnes D.Pauli epistolas digna commentaria, quae Ferrariae cum eius qui

busdam sermonibus in bibliotheca nostra S. Andreae custodi

untur.

. a Laurentius Theutonicus Coloniensis, de quo non incomode dicere quis posset vetus illud Poetae. Ingenio magnus, corpore paruus erat. his diebus sua erudi ii ne Gymnasia Parisiusia, in quibus multo tempore legit, docuit, de disputauit, plurimum exornat. Ambrosius vero Cora pus & Iacobus Bergoniensis, quae Laurentius composuerit aiunt se propterea non reserre, quia ea nondum in luccin dederat. Fuit Franciae Prouincialis praeses, & monasteri j Parisiensis moderator & prior, ubi tandem obiit an, Dom. I 93. die a r.

Februari j. . .

Y Ioannes

182쪽

Ioannes Bury natione Anglus, patria Clarensis , Angliae de Hiberniae prouincialis praeses, & theologus satis luculentus. Nam cum hoc tepore episcopus quidam nomine Ri ginaldus

Pecoli suis pestiferis libris de libertate Euangelij , de seculariu .

potestate contra dotationem cleri, de aequalitate ministroisi, de legibus & doctrinis hominum, de utriusque speciei Communione , & alijs, uniuersam Angliam contaminaret: is Ioannes statim arripuit calamum , & ad Thomam notarchicrum Cantuariensem archiepiscopum, &S. R. E. Cardinalem, peracriter scripsit contra Reginaldum Pecoxum, lib. 2. Sxpe vobis ouilique vestro. Scripsit praeterea in Lucam commetarios. Quaestiones & Sermones. Ceterorum opusculorum, quae edidin dicitur, titulos non vidi. Anno 1 63. Rodulpho Romanorum Pontificum poenitε- tiario, sacrista, & bibliothecario defuncto, in eius locum su rogatur Ioannes Senensis theologus, qui primum filii episcopus Castellanus, deinde Massesis. Rodulphus sepelitur Romae in templo S. Augustini ante sacellum D. Monychae. Monasteriit in ciuitatis Castellanae, dormitoriis cubiculis,pe stilijs, officinis, si isque fabricis exornatur, cura & impε sis Ioannis Senensis paenitentiarii, cristae & bibliothecarij sum

morum Pontificum. Anno I 6 . Paulus Secundus Ponta Max. mandat, ut statres qui de oblemantia nuncupantur, nulla occasone oblata, etiam interueniente auctoritate Apostolica, occupent loca eorum quos Conventuales vocant; nec e contra, sine Prioris generalis licentia & ficultate. Dat. Romae. v I. Decembris,

Pontis ari. I.

Anno i 6 s. Synodus coacta est Apamiae in Francia, quaselo nonas Iuni j, ubipost Prioris generalis confirmationem sta-vitum suit, ut omni secunda seria duplici officio non impedita, caneretur Missa Defunctorum, fieretque super sepulturis solemnis processio. Christina de Vicecomitibus innumeris miraculis illustrata,

Spoleti ex hac vita discessit. Haec ob memoriam passionis Chria. sti, clauo

183쪽

m . clauo pedem perforauit, de singulis sextis scrib edebat a

sinthium , & bibebat acetum selle mixtum. Ioannes de Sahagum de S. Facundo, natione Hiapanus, Legionensis dioecesis, theologus , sua singulari ac inestabili sanistitate Ordinem simul & Christianum nomen illustrans, multis praestantissimis miraculis & varijs suspicitur: quinetiam & hae

vita exutus ac in coelis existens , non cessat mortalibus auxiliari , & miracula quotidie operatur insignia. Claudius Catallina de Stella, ilicologus, vir de religione

mirifice meritus, cum esset Procurator ordinis rem religionis cum Procuratoribus aliis ante Paulum Secundum, Mendicantium fratrum iura extenuare molientem, incredibili diligentia tutatus est. Inde in templo D. Petri Pontificius poenite tiarius essectus, ita ses sit, ut sit minaminter eos patres omnium iudicio affecutus sit laudcm. Hrbitus, vocatusque cffcio scier-tiffinus, ct vita candidus, & animo ictionibusque integcrrimus . Aram Romae in templo D. Augustini crcxit, parietem pinxit, dotem ut vocant dcnauit. Arscnica vasa preiij non mediocris nostro sacrario clargitus est. Vineam ad Frumentariam portam donauit . Sempcrpetcnt bus ratuit. Nihil vi et quod postularetur, nostro monasterio ncgauit. Dignus sane, cuius memoria apud pratos posteros perpetuo persevcret. Qui unus non sibi, sed religioni se natum putauerit; qua adeo adamavit, ut quanquam senio consectus, victum tamen a se necessarium subduceret, ut aliquid religioni condonarct. Tandem apoplexia cadens, sermonemque ac prope sensum amittens , obi jt dic Ir. Ianuarii i cy. sere centenarius. Euangelista Iacobaccius nobilis Romanus, ac in theologia&lege Pontificia egregie doctus, necnon Poenitentiarioru min basilica Laterianensi antistes, his diebus extremum vitae d e claust, & in templo D. Augustini sepelitur. Paulus Romanus in basilica S. Petri poenitentiaritas, theologus admodum reuerendus, & utriusque iuris doctor egregius, praeter librum Consessionum a se editum, etiam ad excitanda

ingenium, De usu & exercitio clauium, opus quidem distium s Y a viilcque

184쪽

utileque composuit: item innumeros pene sermones , tum ad

amplissimum ordinalium collegium, tum ad clerum & ad p. pulum docte& eleganter habitos, post se reliquit. Obijt Roumae dum esset valde senex , & in templo S. Augustini sepultus

iacet. λ

Anno 1469. Conuentus habitus est Perusij, tertiodecimo calendas Iunij, in quo idem Gulielmus denuo confirmatur. Anno 1 7 o. Gulielmus Prior generalis a Paulo secundo Fesulanus episcopus creatus est. Fesulae olim Hetruriae insignis ciuitas fuit , hodie modicus vicus non procul a Florentia, licet episcopalem sedem retineat. Is Gulielmus, ut familia Becchia praeclara Florentiae ortus est,multa etia praeclara opuscula con scripsit, quibus memoriam sui posteris commendauit. Equi bus haec in bibiotheca cathedralis ecclesiae Florentinae asserua . ta conspiciuntur, scilicet, Commentaria in decem Ethicorum Aristotelis libros.

Moralem philosophiam tripartitam. i i

Commentaria in libros Oeconomicorum Arist. ad res Neapolis. Postquam Arist. Ethicorum lib. iCommentaria in lib. Politicorum Arist. Quemadmoda in prioribus commentarijs.

Interpretatio super Primum Sententiarum.

Abbreuiatio Primi Sententiarum Magistri Augustini de Roma . Cum doctoris clarissimi de Roma. Liber de potestate ecclesiastica per modum dubitationis. Quaestiones itinerariae, habitae dum esset generalis Prior, religionemque inuiseret. Quaestiones super tres libros Aristotelis de anima. Iacobus Philippus Bergoniensis his addit libru de lege Ma- homelana, & Apologiam pro nostro ordine: item Sermones ad clerum & ad populum . Diem clausit extremum Florentiae r s. valde senex. I librosque suos legauit bibliothecae cathedralis ecclesiae Floretinae. Ipuus vero ossa recondita sunt in ecubus Sanctispiritus.

185쪽

87N M o Christi MCCCCLXX. Conuentus habitus

est Bononiae septimo idus Iunij , in quo Prior generalis substituitur Iacobus de Aquila , ilicologus, qui praefuit annis quinque, &mensibus decem. Baptista Porgius Genuesis hac tempestate doctrina & exe-plo plurimos ad bene beateq. vivendu seliciter trahens,effecit, ut bonorum viroru Congregatio, quam S. MARIAE de Consolatione vocant, institueretur. De quo fit honorabilis metio apud Augustinum Iusti hiasum episcopii Niniensem libro Annalium Gehuae, ubi ait. Eo tempore floruit admodum venerabilis pater frater Baptista Genuensis Potaius ordinis D. Augustini de obseruantia religiosus quidem & vitae integritate & c6grueti eruditione decoratus, ut ex multis dignis operibus per- apicue intelligi potest: quandoquidem ut percupidus religiosae& resormatae vitae, sub titulo S. Mariae Concitationis instituit& fundauit dignam Congregationem fiatrum de obsiniantia Diui Augustini, soccos ligneos gestantium, maiori abstinentia& paupertate quam aliae multae Congregationes. Et quanqua huic sancto instituto ut interdum moris est multi veheme ter apud sedem Apostolicam se opponerent: cognita tamen singulari huius venerabilis religios integritateia Pontifice dataei fuit plena & libera facultas vestiendi fratres, & ubique fundandi monasteria, & qualicunque oblatam ecclesiam suscipi ἴ- di, cu alijs multis & amplis pituilegiis& immunitatibus. Sicq;

Deo operante octo flandauit monasteria: unum extra moenia

Genuasititulo S. Mariae Consolationis, cui non Ppter vetust tem, at ob ciuitatis honorem datus fuit titulus cum principatu totius illius Congregationis : aliud Rapalae: aliud in montibus quod nomin tur S. Maria Montisbrunt: aliud Sabbatii, aliud in plebe Telchi, aliud Vneliae, aliud Victimilij, & octauum in Alba urbe Montis Ferrati. Duo fundata accepit, alterum Ni-- carae Galliae, & alterum in montibus iuxta Then m . Induit

186쪽

praeterea multos viros probos habitum , ad suam religionem allectos bono suae sanctitatis odore. Erat valde humilis, suoq; in sermone iucundus: & in Italia admodum saluti ser in explicado verbo Dei, & in suis actionibus singulari resertus charitate. Sua Congregatio hac nostra tempestate permanet in religiosa& reformata vita, & magnopere aucta est & monachorum numero & monasteriorum.

Martinus de Corduba, vir quidem sua doctrina & vitae lisnestate celebratus , primum in Gallia Tholosanu, deinde Salmanticense in Hispania Gymnasia, summa auditorum si e lucritia annis pluribus gubemauit & rexit. Quo tempore cum episcopatu Pacensi cohonestaretur, humilitate oblatam renuit dignitatem.Et cum se diuini verbi praedicatorem exhibebat,adeo Lis in concionibus proficere visus est, x t multi mundanae selicitatis contemptores per eius docti ina effecti, in sacco & cinere poenitentiem agerent salutarcna . Proinde ab omnibus, ad quos sancta eius praedicatio, aut beatae conuersatiCnis Dina a - uenerat, ita dilectus crat, ut nullus pater ab optimis filijs mas sdiligi potuerit, quam is ab omnibus bonis amaretur: quippe qui omnes suas exoriationes ad Dei & proximi dilectionem erumque diuinarum & humanarum obseruatiam ita accommodauit, ut nemo esset qui non ad frugem melioris vi ae eo audi. to moueretur. Scripsit multa & utilia opera, inter quae extat, Exposito in tria prima capita Genes eos. lCommentaria in omnes D. Pauli epistolas. Quaestiones super easdem omnes epistola . .

Expositio in Apocalypsim beati Ioannis. iHortus nobilium virginum, is abellae Regina . - De laude Virginitatis, puellis religiosis dicatus. Obijt Vallisoleti, & in ecclesia ordinis se pultus iacet. Ioanes de Dorsten natione Theutonicus, vir cauiliore Trittemio in diuinis scripturis studiosus & cruditus, ac secularis philosophiae non ignarus, ingenio subtilis, & ad disputandas enodandasque quaestiones scripturarum satis idoneus , in tractandis quoque sermonibus ad populum excellentis opinionis.

Qui in

187쪽

mi in gymnasio Ersordensi docedo & praedicado i pretio hae

aetate cii habitus. Scripsit non contemnenda opuscula, quib' memoriam sui posteris commedauit. De quibus feruntur, Sermones de tempore, & Sermones de Sanctis. Ioannes SIolei, natione Anglus, patria Nordovicensis, inc6cionibus ad populum apud suos insulares satis suit in pretio. Is studiosus erat, & persuam aetatem ex omni parte doctus: patriae suae gymnasia utiliter stequentauit, & ilicologicum doei rarum Cantabrigiae suscepit. lnde in Prouincialem sublimatus praesidem, per Anglia uniuersam cum plebis applausu Dei verbum praedicauit. Postremo scripsit Sermones per annu. Quin stiones varias. Et alia quaedam. Annis multis, suis praefuit fratribus Stoleus, inter quos Nordovici moriens demum anno salutis 1 7 . & quarto die Iunij sepultus est. Ioannes Lydgate natione Anglus, theologus varia eruditi ne resertisti:nus, scripsit multa, quibus nonac suum illustrauit,

e quorum numero extare perhibentur,

De genealogia Deorum, lib. I . De illustrium virorum casibus, lib. 9. .: De capra Troia, lib. - De chorea Machabaei, lib. r. Paclamentum volucrum, dialogus auis & mistici, lib. r. vita Adelstani & Edmundi Anglorum regum, lib. a. Acta Guidonis Vuaruuicensis, lib. a. De Arthurij rotunda tabula. Ecglogae seu Bucolica.. Odae, Satyrae, ac alia poemata. Praeceptiones linguae Gallicae, e qua etiam multa transtulit in patriam linguam. Claruit Buriae, ubi tandem decessit,

Dionysius Collensis Tuscus, vir pius simul ac studiosus, librum edidit De arte sermocinandi. Item, Tractatum de morte , & in omnibus sere capitulis sic incipit: Onines morimur,&quasi aquae dilabimur. Scripsit quoque libellum de Pulchritu dine pacis qui incipit: Distinguit beatus Augustinus. Adam

188쪽

i Adam Montalius Genuensis in secularibus literis celebem rimus , edidit contra Turchas instaminatoria carmina, quae R inae coram Xisto Quarto & Cardinalium collegio magno applausu memoriter recitauit. Eius quoque extat in orthographia Ioannis Aretini elegans prooemium, Philippo Arelatensi archiepiscopo dicatum. li Monasterium Genestanense vetustate collapsum restituitur, & ecclesia quae nunc cernitur, aedificatur, opera & impensis beatae Petrucide Genestanensis. Legitur apud Ambrosum Cora. num, quod cum a populo Petrucia derideretur, quod ad ecclesiam perficiendam eius non sufficerent facultates, ipsaque re spondisset priusquam moreretur , Beata Virgo &S. Augusti-inus sunt eam completuri a verbis prolatis vix transuit annus, quod quaedam imago beatae Virginis in pariete ecclesiae diuinitus apparuit ,ad qua visendam tota sere Italia sic commota est, ut illuc solemniter municipia & ciuitates conquerent cu signis, tabulis, &eleemosynis inexplicabilibus: itaque adhuc Petrucia vivente non selum Templum, sed& Monasterium constructu fuit.Istius autem imaginis aeparitio fuit an Dbm.1467. festo S. Marci, die scilicet et s. mensis Aprilis, vespere.. Sancta ctiam de Genesiano non multo post claruit: quae sic in contemplatione supernorum eleuata erat, ut singulis diebus in spiritu raperetur, & quotiens de Deo & passione Christi,aut de vita beatorum aliquid audiret. Anno I 47I. Xistus Quartus, in Ecclesia S. Augustini de Vrbe, quam antea suo aere a fundamentis ex rustrat Gulielmus de Estout uilla C. ardinalis Rhotomagensis, concessit primo anno sui Pontificatus plenaria omnium peccatorii remissione , in diebus SS. Augustini , Nicolai,sta Monychae. Item reuocas'& annullans Callistinam in praeiudicium quatuor ordinum mendicantium procuratam , illud omnino decernit, quod nulli soluamus Q artam, intaliam portionem c QDicam. .

Anno 1. N. Idem Pontifes , in ecclesst S. Mariae de Popili

IQ, quam vetustate sere consumptam a fundamentis exmixerat, inultisque muneribus accorauerat, conccssit in omnibus se. stiuitatibus

189쪽

stiuitatibus beatae Mariae,& singillis Sabbatis plenariam in perpetuum omnium peccatorum remissionem. Vultque, ut in eadem ecclesia possimus eisdem beatae Mariae festiuitatibus et Sabbatis & mediana Quadragesima usque ad octauam Paschae , nobis consetas absoluere non secus ac faciunt Paenitentiari j minore in ecclesia S. Petri deputati. Obligat etiam Romanum Populum, ut singulis annis offerat ibidem duos cereos , & calicem preth quindecim nummorum aureorum.

XISTI IIII. DIPLOMA QVOD

Mare magnum nominatur.

NNO MCCCCLXXV. Xistus Quartus Pontificatus sui anno quarto , sub sorma Maris magni confirmat omnia priuilegia ab Alexandro Quarto , Vmbano Quarto, Boni racio Oetituo, Clemente Sexto, Bonifacio Nono, Martino Quinto, Eugenio Quarto, Nicolao Quinto, & alijs suis praedeceioribus, ordini concessa, illa ipsa reddens ampliora . Deinde omnibus & singulis indultis &priuilegijs Ordinibus Praedicatorum & Minorum concessis, ita frui & gaudere nos vult, ac si nobis specialiter fuissent c6cessa. Qii ae vero praeclaro hoc priuilegio continentur, nobisq; peculiariter conceduntur, haec sunt.

Confirmat indulgentias & omnes gratias spirituales & temporales tam generaliter quam specialiter concessas , casdem Mantellatis & Oblatis extendendo. Eximit nos a decimis Papalibus, & a quibuscunque quoltis, a subsidio charitativo, datiis, stabellis , &quibuscunque alijs exactionibus,nsi obstatibus quibuscuque derogatorijs,&c. Concedit Mantellatis omnia nostra priuilegia,& etiam Oblatis: quibus possimus dare sacramenta, etiam in earum domibus sine licentia Parochialium. Declarat, quod libertas sepulturae ecclesiarum nostrarum intelligatur etiam quantum ad hoc, ut possimus auferre corpora defunctorum in nostris ecclesjs sepeliri volentium , parochiat, Z bus pre

190쪽

bus presbyteris etiam contradicentibus. Et de non sepultis nullo modo,& de nullis quibuscunque rebus teneamur soluere Quartam quocunque utili seu particulari modo. Et de lepultis

adprobat facta, conuentiones, consuetudines, Ordinationes,& specialia priuilegia. Et de pie legatis respectu cuiuscunque bullae, nulli aliquid debeamus soluere. Extendit, quod ratione cuiuscunque contractus, seu delicti, ubicunque delictum committatur, non possint ordinarij aliouam super fratres habere potestatem. Concedit Generali & Prouincialibus, ut pollini abloluere omnes fratres de omnibus casibus, praeterqua de his quatuor, de haeretico relapsio, schismatico, & qui litteras Apostolicas falsificassent, aut ad infideles inhibita apportasset. Et quod pol sint dispensare super defectu natalium: & super omnem irregularitatem , praeterquam homicidi j voluntarij, bigamiae,&mutilationis membrorum m c

Concedit, quod hi qui fratribus ordinis essent confesti , liper eoru parochiales presbyteros ob id eis denegaretur Eucharistiae sacramentum , & extremae unctionis, per dictos fratres& eorum consessores possint dicta sacramenta habere. Concedit, quod monasteria destituta monialibus, possimus absque alia licentia apprehendere cum omnibus suis bonis. Decernit & inhibet, quod volentes sepeliri cum habitu nostro, & Mantellatarum nostrarum, non nisi in nostris ecclesjs possunt sepeliri, etiam si alibi elegissent sepulturam. Concedit, quod in ecclesjs nostris parochialibus possimus habere capellanum, &ipsum ponere & mutare ad nostrum beneplacitum qui quandiu in dicto capellanatus ossicio exti, terit, omnibus exemptionibus, gratiis, & priuilegijs ordinis, uti fratres religionis eiusdem, gaudeat. Concessit, quod cum primum Generalis nostri ordinis Iverit electus, habeatur pro confirmato: & quod nullus frater nostrae religionis possit appellare a censuris ipsius Generalis gra

Statuit, quod qui dixerit confessos statribus nostris,iterum

SEARCH

MENU NAVIGATION