Historia plantarum quae in Horto Academico Lugduni-Batavorum crescunt : cum earum characteribus, & medicinalibus virtutibus

발행: 1727년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

Tet aperula Siliculose

ita longa, aspera, viridia, sinuosa, villosa ,

I ueracium referentia, in terram repentia; no- res exigui, in summitate ramoria in Crescentes,

quadrisidi, flavi, in crucem dispositi; post fingulum florem sequitur fructus vel capsula ex binis quasi constans partibus , ambabus fere rotundus, quae binae ita unum fructum colliguntur , ut perpendiculariter contra septum suum cohaereant medium; semina oblonga , compressa, rubicunda; radix longa & mediocriter crassa ; haec planta crescit in regionibus calidis . Nomen. Thiaspidium , a Thlapsi vocatur , quia hanc plantam aliquantulum refert.1 es sunt nullae, nisi Oleraceae.

Character. Caules rotundi , ramosi , vitiosi et folia longa, delitata, coloris viridis, la-poris acris; flores eXigui, albi , Bursam Pastoris referentes , quadrifidi, post florem sequitur fructus seu cap sula seminis orbiculata , Plane compreissa, Oris era tremis foliaceis super- ne bifariam dehiscens sepio intermedio oblique Perpendiculariter ad valvas posito; semina parva. Oblonga, Compressa, ruta, saporis aeris di fervidi; radix sat crassia & fibrosa, lignosa , alba, aliquantulum aeris. Haec planta eresest in locis desertis. Nomen. Thiaspi vocatur a comprimo , , quia nus siliqua est valde compressia. tres. Huic characteri accedit, quod saporem penetrantissimum Allii habeant, qui se ilico diffundit per totum os imprimis I. a. sa

por penetrantissimi ipsius allii, ut & reliqui

12쪽

hinc hujus semina ingrediuntur Alaxipharm cis se thoracicis medicamentis , in quibus est

tanta vis persp*rationem augenS , ut venenum

susceptum vi aromatica per perspirationem vel sudores expellat , hinc contra pestem laudatur, est herba antiscor butica diuretica ct invenerem stimulans. Tertia instat Millefolii apparet, & dein folia Perfoliatae accipit. Tourne fortius quodam jure refert ad Nasturtium nisi sapor obstaret ; Decima est herba amarissima

penetrantissimae virtutis, nam si manducetur, salivam copiose provocat, & omnes plantae, quae hoc faciunt, sunt optime aperienteS,nam in ventriculo, eodem modo agunt. Undecima quoque est penetrantissima. Semina contrita nobile dant medicamentum aduncias duas

diaphoreticum in venenis, si in vino rhenano vel aceto in peste adhibeatur , egregios effectus praestat, in morbis frigidis est optimum re medium; in rumpendis abscessibus, internis, pellenda urina ct mensibus haec: semina usurpantur. Cavendum vero, . ne facile gravidis exhibeantur, quia uterum nimis Commoventia abortum causanr,eXterne ulceribus insper-sa ea mundisicant & abstergunt ; in doloribus ischiaticis adhibentur, & in Theriacam ingrediuntur. Omnes plantae tetrapetat se siliquos M, nempe a Crambe usque ad Cakile si mandu-

Qentur, quadam aerimonia mordaci os manducantis assiciunt, habent aliquid calidi & odorem faetidum , non o Jorern herbae, sed faetent instar Caepae, hae q'oque semper putrescunt ,

hin abundant sale volatili alcatino . quod caeterae non faciunt, hinc omnes sunt herbae antis corbolicae, quae in inducunt, si tantor vel frigus adsit, cum ergo hae plantae in Venerem

13쪽

eacitant & faciunt salaces , hinc sunt calefacientes , sudoriferae, diaphoreticae contra acidum, non vero hae sunt adhibendae in morbis calidis, unde est quod crescant in regionibus frigidis paucis exceptis, si aroma in his subtilius sit, tum adest vis diaphoretica, si acrior, tum sudorifera, nullae sunt venenatae, sed seque bonae, sicque omneS conveniunt, ubi iners pituita vel acidum valde praedominetur.

Nasturtium.

Character. Caules ramosi, rotundi, solidi; mlia oblonga, p funde incisa, saporis aeris, sed grati; flores in summitate ramorum cresse centes, exigui, quadrifidi, cruciformes, eo- loris albi vel purpurei; post florem su cced itfructus ovalis, compresstus, divisus in duo loca lamenta , continentia semina Obrotunda , parva; oblonga; sublutea, aliquantulum compresia, in cacumen pallidum desinentia, saporis aeris amaricantis; radix fibrosa, simplex, lignosa, alba; haec planta in hortis colitur,

disterta I h lapsi , quod non Allio oleat, &folia tenuissima divisa habeat, in Thlapsi sunt

integra

Nomen. Nas urti re vocatur quasi nasi tor, meratum , quia tantam aerimoniam habet , ut comesta sternutationem provocet Vires sunt antiscorbuticae , oleos et , ct salinae, his radicatum sani hydropem a causa frigida curavi, hic vero viscera nondum erant assecta, succus expressiis ad unciam unam in hoc morbo ct diaeta sicca valde conveniunt,

hieme sumo ejus semina , haec herba sanguimur liquefacit , & aerem reddit convenit S ergo,

14쪽

ergo ,ubi lentor & frigusiadsunt, in calidis vero, morbis est venenum, morbos pituitosos funditus eradicat, pectGri senis prodest, ubi phlegmata respirationem impediunt, histericis, hypochondriacis, ct scorbulicis conducit, folia

recenter contusa tamento permista parum calefaciunt, rubefaciunt, ct vesicas excitant

diutius applicata et ubi pituita dulcis, lentor, merum se igus, summa acidi laxitas ct in omnibus his casibus optime convenit; in scabie etiam prodest : semina singulari quadam proprietate conveniunt in herniis tam interno quam externo & ad expellendos morbillos in erviunt; menstrua obstructa pi Avocant.

Bursa Pasoris.

Character. Folia oblonga ,' profunde incisa, repentia, caules exigui, ramosi, in alas divisi, folia habentes, haec integra, illa profunde incisa; flores parvi, albi, juxta caules ordinam ii, quadrisidi , cruciformes ; post florem semquitur fructus triangularis , 'compressus, bursim referens, divisus in duo loculamenta , . continentia semina exigua , fere obrotunda , nigra; radix lolaga, alba, fibrosa, saporis sub dulcis & ingrati; haec planta crescit in omnibus locis inculti S. Nomen. . Duisa passori, quia ejus fiuctus bursiam pastoris refert. tres. Omnes Bolanici dicunt esse plantam frigidam, quod videtur contradicere iis, quet de plantis tetrapetalis siliquosis dixi, hoc ideo dixerunt, quia haemorrhagiam compescit &stiplica est , nam contusa vulneri applicata anguinem sistit ejus succus naribus attractus

15쪽

haemoerlogiann sistit, vasa roborat & construi git, sed an ideo frigida est dicenda, nam Al-

hol sanguinem sistit, sic ferrum candefactum , quod tamen calida sunt , praeterea' adest sapor adeo acris, ut si contrita folia manui applicentur, fere inflammationem faciunt. Haec planta convenit in sputo sanguinis quibusvis, nonnulli etiam adhibent in pollutionibus nocturnis, diarrhaea, dysenteria, mic tione cruenta, i nimio mulierum fluxu.

Lepidiam

Character. Caules roturassi:, ramosi, politi, medullam habentes ; folia longa de ampla , acuta, crassa, in margine incisa , alternatim disposita, folia partis inferioris caulibus adhaerent . flores in summi e ramorum Crescenteae erigui, albi , quadrifidi cruci formes, post florem sequitur fructus vel siliqua plana utcunque in cuspidem definens , referens quo ferrum vel cuspidem hastae militaris, & dehisse cens in duo loculamenta , semina exigua

oblonga continentia; radix longa, repen S, alm

ta, digiti crassite, saporis acris. Haec planta

crescit in umbra

Nomen. Lepidium, vocatur a squam. ma, a decortico quia Veteres hac plauta Leptam curabant cutim amovendo , nam cutim exurit, dicitur Piperitis a pipere , quia tam acris est ut Pi per belgice vocatur Cremerm . t. Germanice ph erfixus t. tres. Sapor hujus planaae est fingula Suem pe igneus, Primae it L iuitiis Pauli lamine-tae . si folia maiiducen rur, labia ingua& fauces exuruntur, quali in igne eisent posita; , S se hinc

16쪽

hinc folia cum aceto contrita dantur ad famem excitandam, & expediunt duros cibos calore suo digerentem vim aug ado, & contra scor- hiatum frigidum a hibentur; externe conducit haec planta ad verrucas sanandas; secunda est Antiscor buticorum princeps , tamen si scCrbutus veniat a putredine, valde nocet; Veteres crudam plantam aestivo tempore cum butyro contusam farinae permiscent & hoe cataplasma summo cum successu adhibetur in Podagla & doloribus ischiaticis.

Cochlearis. Character. Folia ex radice erumpentia obrotunda, mediocriter ampla , carnosa, excavata aliquando, viridia, polita, succo plena , caulibus longis purpureis adhaeremia ; caules angulosi, rubicundi, ramosi, folia exigua ob

Ionga sine caulibus habentia; flores quadrifidi cruciformes & albi; flori succedit siliqua fere sphaerica septo inodo instructa, cui ad latera adhaerescunt semina egigua, fere obrotunda, rubic Unda; radix exigua, recta, di sibi is a bis instructa. Tota planta contrita habet odorem penetrantem & saporem acrem crescit plerumque in locis maritimis. Cochlearia vocat si cochlearem tu hii ut platuae instar cochlearis sunt ellcavata, qua de canit.

Sum Cochleis habilis , fed nec minus utilis ovis: Atamenia Icis potius cur cochleare vocer si Tires sunt Antiscorbuticae; folia, radices , mulei di semina, quae. copiosissimo sale gau-

17쪽

dent in usu sunt, folia contrita odorem spirant vix sine lachrymis ferendum , eX siccat, calefacit, sudorem movet , crassia attenuat , stimulat, in scorbulo cum acido praedominante convenit, sed in scorbulo ubi sanguis jam in putridum vergit, est medicamentum pessimum & lethale, folia contrita & cuti apposita instar mille acuum pungunt, si diutius haeserint, exurunt ad ossa; prima est Raphanus Rasicantis Osscinarum; dicitur radix belgice. erich orte . Peper mi te folia sunt medicata, si succus expressus ponatur in putrefactione , sal volatilis alcatinus ac eli urina ex hoc- educitur, hinc videtis rationem, Cur tan, tum nomen meruerit in scorbulo acido, verum in altera scorbuti specie est pessinium, vidi hoc in casu hanc plantam datam , inde hepar rupium fuisse, ubi calor deficit, ct ubi frigus& lentor adest, ibi convenit, si vero calidustator cum putredine adsit, tum hominem occidit, sic etiam in hydrope a causa frigida optime convenit aliter non; vidi vero mictus se-cessus sanguineos ab usu intempestivo cochleariae; sic fuit puella quaedam in hac urbe, quae scorbulo calido laborabat, illi vero hac herba data profluvio narium incontinenti laboravit, donec postea per Acetosam sanata fuit. Si dix sumatur majori copia excitat vomitum , radix in scobem contrita & ad uncia; duas hausta conducit pituitoso stomacho laborantibus, si simul vomitus accedat, tum aqUate, pida magna copia superhauriatur; si cochlearia cum Acetosa sungatur, evadit Optimum remedium Antri corbuti cum . aliter ubi ejus acredo suspecta videtur, ie inperanda est lacte

18쪽

ro Tetrapetahae Siliculosae.

garismatis ad gingivarum putredinem; ex har tanta spiritus & tincturae conti eiuratur op

xlmae

Eruc Vin Character. Caules rotundi, excavati, asipe ri; folia in inferiori paris repentia, oblonga, angusta rugosa, villosa; flores eXigui , qua drisidi, cruciformes, coloris flavi ; flori succedit siliqua quadrangularis, hirsuta, delinens in acumen spinosum, continens duo semina rotunda, rubicunda, radix longa , satis crassa, albescens, multasque fibras habens; haee planta crescit in regionibus calidis.

men. vocatur ab quia haec planta Erucam Sylvestrem refert. ires sunt ut in praecedentibus antiscor buticae.

Character. Folia magna , ampla , aspera , viridia, profunde incisa, Rapam referentia, sed magis sinuosa; caules rotundi, ramosi , fiores quadrifidos purpureos & cruciformes h bentes; radix longa, crassa, earnosa, alba rubicunda aut nigra, saporis aeris S penetrantis. sed grati; haec planta in hortis colitur , radix e terra effoditur vere, quando est tenera, sacculenta, fragilis &esculenta. Nomen. Raphanus vicitur a ah facilis, de uia appareo, quassi Plauta facile una vi, nam haee planta sata e terra cito erumpit prima se cunda & tertia belgice vocantur Ramelas. Quar'

19쪽

ires ut Cochleariae, Radix est esculenta, intestinorum pituitam expellit , ct carminativa est, folia, flores semina ct radices sunt antiis, scorbuticae, ideo homines ita appetunt & conveniunt pituitosis, succus ex radicibus & semi .

nibus expressus cum melle mane haustus esti Optimum remedium (praesertim si serum laetis superhauriatur) expurg*t enim stomachum, remnes, pulmones, contra tussim a pituita in diuturna raucidine, sed non convenit his, qui ex inflammatione tussiunt, nec quid sanguinem: spuunt, folia inter olera recipiuntur, radix, multum aquosi & acres habet, quo vero radix est siccior eo acrior, si coquatur, acredo perit; aquositas vero facit flatu lentiam , hinc dicitur in hypochondriacis non prodesse, verum magnam incipientem hydropem, si quotidie haec radix assumatur, hac radice curare Ipossum US, in scor buto usus ejus est egregius; haec radix est aperiens, incidens, conducit in calculo, colica nephritica, retentione urinae & menstruorum, rein ictero; semina sunt aperientia, sed intus solatassumpta nauseam eXcitant. .

Character. Caulis crassius, corticem durum di substantia medullosa repletum habens, poris acris subdulcis. Folia in initio erumpentia sunt ampla, succulenta, obrotunda, fragilia, rubicunda, rugosa, incisa, sinuosa, caulibus Iovi, vis & crassis adhaerentia plerumque .convoluta, nervosa , foliis in parte inferiori decisis , alterasia perioris partis sibi invicem accumbentia &comprimentia formant magnum caput abro

undum; iloires quadrifidi, siavi & crucisor,

20쪽

s trapetales siliquo,

mes, fores siliqua cum reliquis conveniunt, iue enim est tetrapetatus, haec tere S, OblOUga, Cylindrica, angusta, acuta, septio medio in duos loculos divisa, cui accrescunt semina plurima obrotunda , haec planta dividitur in tres species, i. foliis clausis & dicitur capitata, foliis explicatis, p. Brassica cauliflora, radix hujus plantae est crassia, multas habens fi

Nomen. Brassica vocatur ab Let, B vi Hydorare quia haec planta locum tenet inter herbas

edules. Martialis de haec planta canit. Nec tibi pallentes moweant fasidia caules. Nitrata viridis brassica sat aqua.V res. Cato Consul Romanus, Chr giram, Dieuches & P thagoras intcgros libros de hac planta scribentes dixerunt , quod sola sussiciat pro nutrimento. Septima dicitur belgice ArabischelooI. Decima vocat ar b emtooc non possumus dicere quod id, quod in hac Brassica esui in , fervit, sint flores, sed sunt quasi radices, quae postea flores faciunt, vires in culina medicina sunt optimae , folia enim praebent nutrimen-rum, quod egregium est ad mitificanda acria salia & deliniendam acrimoniam in intestinis

renes eX purgant , Omnia coagula solvunt,st icta emolliunt; haec planta pectori est amica,

si committantur capita Brassicae rubiae contusae

clauso vase in clybano pistor is per i horae (postquam panis est eductus) addito melle vel sac- charo vel succus glycyrrhisse belgice op resol vitur in gelatinam, ci habebitor succus spissus in semetipso coctus, egregius ad tussim a sicci liue in exasperatis faucibus senum ut ad Phly

siacos N

SEARCH

MENU NAVIGATION