Historia plantarum quae in Horto Academico Lugduni-Batavorum crescunt : cum earum characteribus, & medicinalibus virtutibus

발행: 1727년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 약학

101쪽

Dacciferae. ro

commendatur ad morbos cerebri, vertigines, epilepsiam, passionem hystericam, convulsionem , ct passionem hypochondriacam, colligitur magna copia in Germania , inde fit aqua stillatia, ct spiritus, qui adeo commendatur contra vertiginem & animi deliquium, si vero nimis

usurpetur, vertiginem faciens inebriat; caeterum est summium restaurans, credo vero quod in morbis calidis sit aeque pessimum medicamentum, ac spiritui vini, sed ubi frigus morbum producit, convenit, verum putarem, convservam ex floribus in hoc casu melius condum

gere; flores in pulveres contriti & naso inditi conducunt in paralysi, nam est: optimum ster

paragus,

Character. Caules crassi , rotundi, duri, recti, folia non habentes , in initio virides , denique albi, edules; folia tenuissima; flores ros acet, hexapetali, nudi, sex staminibus praediti,

campanulam oblongam referentes; Ovarium natum ex placentula haerente in pedunculi apice intra florem fit bacca rotunda, mollis, rubra, pisi magnitudine, includens semina dura, orbicularia, corneae duritiei, saporis sub acris, subdulcis, odoris nullius ;)radix numerosa , longa, parva, spongiosa, rotunda , ex uno capite inaequali in plures fibras sese diffundenseXterne coloris gris et , interne albi , saporis subdulcis, subactis, odoris nullius; haec plauta in hortis colitur. Martialis de hac plan-Ea cavit.

102쪽

Mollis in aequorea, quae credit spina Raetenna; Non erit incultis gratior a parvus. Nomen. A paragus vocatur ab a raru assis, quod notat apud Graecos surculum erumpentem, ut asparagi faciunt. Vires. Primae ct secundae radices in Medicina recipiuntur inter quinque radices aperientes, sed habent hoc incommodum, quod urinam faciunt cadaverosam vel faetidissimam ;hinc mimontius renibus non prodesse ,

imprimis si Asparagi nondum prodierint , &sic abscindantur, tum toti sunt albi, & faciunt urinam foetere, & si per urethram transeat, facit dolores, si vero surculus jam jam in ramos abiturus sit, ut Galli comedunt, tum inde urina non foetet, nec sit stranguria, radix maxime urinam movet hinc ardor & fartor, qui ex Asparagis in urina excitatur, fecit radicem medicis esse suspectam; si nimis coquantur, tum sunt valde mucosi & non facile digestibiles.

Character, Caules exigui, rotundi , rubim cundi , in multos exiguos ramos divisi ; folia Solani, sed majora ; calix tubulosus, campani formis, quinqui fidus, instar vesicae supra

Conniventi excreicens , per maturitatem sit

pericarpium; flores monopetali, rotati quin- qui fidi, staminibus quinque praediti , ovarium ex placenia ad finem pedunculi, intra calicem natum, tuba longa, gracili, apice globoso praedita instructum, fit fructus mollis Cerasi forma (qui tectus latet in vesica membranacea

103쪽

Zacciferae, ros

ex calice dilatato) per maturitatem rubens saporis acidiusculi aliquantulum amari continens sub tenui pellicula pulpam globosam ct flavesecentem, in qua haerent semina compressa, sub-rcitu Ada, rugosa, plana, saporis subacris, subamari, odori, nullius evidentis ; radix parva, alba, repens ; haec planta crescit in vi

netis.

Nomen. Allelevi ex vox Arabica ; Halica- tabum dicitur ab mare &-vas quia putamen hujus fructus vas maris refert Vesicaria Vocatur, quia fructus hujus plantae in vesica est inrausus, prima belgice dicitur in officinis

Vires. Baecce habent succum vinosum penetrantissimum, similem succum citri vel vini; hinc in febribus at dentibus laudatur, hic succus quoque est: diu reticus, ergo in morbis renum commendatur, di quidem optimus est, quia nil in nostro corpore nisi sola urina, quae in putredinem alcatina n vergit, hinc alcalia diu retica vobis semper sint suspecta. Baccae exsiccatae , in pollinem contritae & vino infiita est summum diuretricum, quod etiam alvum movet, sic etiam contra calculum laudatur , valet contra omnes morbos ardentes vi sua refrigerante , semina exsiccata & contrita cum saccharo ad unciam dimidiam sunt optima in omnibus renum morbis, instar Theoci Cosse adhibita renes purgant, baccae valent contra sanguinem congrumatum , icterum , stranguriam, urinae remonstra arthritidem &hydropem; fumus seminum ore exceptuS mi re prolicit vermiculos ex demis cavo; ex baccis

fiunt Trochisci optimi

Sotiis

104쪽

soc Bacciferae.

Solanum. Character. Caulis ramosus ; folia oblonga, acuta, satis ampla, mollia, nigricantia, altera angulosa, altera crenata , altera integra ,

saporis herbacei, insipidi, succum viridem habentia; flores monopetali, quinqui fidi, stellae instar expansa , in medio pluribus staminibus donati; calix monophyllus, quinqui sidus, stellatus, non vesicarius; flori succedit bacca mollis, succulenta , ovata vel globosa, nigricans, foeta seminibus planis . exiguis, favis; radix longa, librosa, albescens, haec planta crescit juxta ViaS. Nomen. Solanum a solari , quia haee planta humores dulces reddit. Ires. Prima secunda vocantur Dulcisamara vel Dulcoamara belgichs , si partem recenter avulsam manduceS , per totum

os amaritiem diffundit , ct paulo post dulcedinem mellitam; succus esus est penetrantissimus, saponaceus, ct detergens, hinc convenit, ubi sanguis est extrava satus & grumosus per vulnus, est diu reticus , sabulumque renum expellit, estque sudoriferus, hinc Medici in Phtyis vimina diutissim cocta dant potandum ad depurgandum es attenuandum, sed ubi nimia fatiguinis tenuitas, qnae per sudoreS nocturnos se manifestat , adest , tum nocet; in inflammationibus & fibris nimis tensis est op - ima planta; soliti contusia conducunt in hae,morridi bus , ejus succus in cancro est optimus ad lavandum cum spiritu vini rectificatus con- ducit in Erysipelate & omnibus cutis morbis, vis eadem ac in Glycyrth eta, in decocto sumn

105쪽

mus usus contra omnes morbos ab obstructionibus, deterget enim, aperit in omnibus pectoris morbis, corpori, ulceribuS vel externis vel internis , contra scor butum & luem veneream laudatur , est planta maxime diuretica, ct nulla magis in castris commendatur, similites interne vel raterne laesi sint , externe in podagra condocit, uti ad sopiendos dolores. Quarta quinta & sexta belgice vocantur Duuebyeis Dat myt. Medici hanc plantam summopere

exteriae Commendant ; eXternus usus quidem

mihi probatur, sumunt nempe folia contusa, ct succum expressum unguento Rosiaceo permistum imponiatat capiti phrenitici hominis ad refrigerandum & dolores sedandos, hinc ejus succus est antiphlogisticus; folia cum sale vel

nitro contusa quoque in inflammatione gari-graena ct suppuratione conveniunt ; interne haec planta dicitur mitificare ardorem , refrigerare & re neere , sed eum pluri Mi rusticorum pueri inde sint convulsionibus affecti &mortui , uti & eorum gallinae, ut rustici te tantur, hinc nobis sit planta sinspecta, sic &eorum baccae, externe folia contusa conveniunt in haemorrhoidum inflammatione i septimae ct octae non tam cito fiditur, Nopa habet tubera pro radice quae in Ameri ea i rimo est inventa, ibique laudatur pro optimo nutrimento; jam vero vulgus est ejus usus , belgice

vocantur aer tappe re, dant optimum & bonum nutrimentum, si vero nimia copia assumantur, suffocant, tubera sub cineribus quasi astando cocta exsiccant, ct optimum est nutrimentum, in venerem excitare dicuntur. Decima quarta putatur esse Solanum Veterum, & dicuntur poma habere vim refrigerantem, non scio Y a tameu

106쪽

tamen ejus vim , quia esus Virtus nondum satis est explorata. Decima septimae si venena, tissima. nam ejus baccae abque ullis fere syrnp-tomatibus exstinguuiit.

Capscum.

Character. Caulis angulosus, durus, villosus, ramosus; folia longa, acuta; calix parvus, brevis, rigidus, eX pansus ; fi OreSinon ope tali, rotati, multindi , fructui insidentes ;nori succedit fructus mollis , membranaceus, in duo vel plura loculamenta divisus, politus, splendens, in initio viridis, deinde flavus, postia sati ritatem ruber aut purpureus, istus seminibus planis, fere reni forni ibus , coloris flavescentis subrubicundi; radi X brevis, tenuis , multas fibras dans ; haec planta crescit in regionibus calidis, ut in Hiispania. Nomen. Capscum, a Capsa , quia semina huIus plantae in capsula quail includuntur , vel Cassicum a uuariau mordeo , quia est planta ardens & pungens; dicitur etiam fuditim Americanum Bras ilianum a sapore acerrimo, nam si fructum crudum ederis sapor disintegro in o e haeret , neque facile deleri potest. Viros. Fructus in Medicina recipitur, qui habet acrimoniam, cui similem non novi, memini me incaute gustasse, inde meum os per viginti quatuor horas fuit adustum & inflam,2Datiam, sed hoc aceto corrigi potest brassilienses aceto condunt, ct instar synapi utuntur, sic in morbo frigido vel scor buto & debili stomacho pituitoso summo cum effectu ingerunt, hoc j et D mirum , quod calidarum Resionum in

107쪽

Zacciferae. sop

colae semper his calidis utantur. Ultimo quo que est Capsi cum maximo fructu striato inst1r Mali, vocant etiam piper brassiliense cum bo neto belgice peper mei fit mulseu.L copersicon. Character. Caules longi, villosi, debiles

excavati, ramosi, repentes; talia in margine demata, acuta, tenera, aliquantulum villos a. fores inonopetali , in lacinias divisi , ssavi ;foro ccedit fructus, carnosus, mollis, subrotundus, politus, spendens, in varia loculamenta divisus, in quibus latitant semina rotunda, compressa, nava; radix fibrosa ; haec planta habet odorem penetrantem & ingratum, in hortis colitur. Nomen. L cope cou vocatur a , lupus di me etivos, Persca , m persica lupi , Dod uao dicitur poma aurea, poma amoris a forma.Vires. De ejus virtute disputastr ct lis nondum est composita, sed mihi videtur potius ad venenatas quam ad medicatas plantas esse referendas, nam semina assumpta stomachum subvertunt & languores & quasi apoplex iam

inducunt.

CSaracter. Caules crassi, rotundi , ramosa, villosi, coloris rubicundi, obscuri; talia Solani, sed majora, ampliora, oblonga, mollia, non angulosa , aliquantulum villosa aut lanuginosa ; flores ex alis foliorum erumpet tres, monopetali, campaniformes, multi si di in

108쪽

sio Bacciferae.

succedit fruaus fere rotundas mollis, Cera. sum aemulans, niger, splendens, in duo loculamenta divisus, continens semina placentae affixa , ct rotunda ; radiX longa, Cras a , albescens, in multos ramos divisa ; haec planta crescit in sylvis. Nomen. Bella ova est vox Italica significans

pulchram Domicellam ae formae elegantia & a veneno, quod habet, sic dicitur. bes. Haec planta est venenatissima , nam si homo unicam baccarn comedat, ilico convellitur, si plus, moritur, neque remedium Contra hoc venenum notum est, ut tristissimo

cassi hic in Batavia contigit, ut pueri allecti pulchritudine harum baccarum comederit, &brevi su cati mortui sint, sic & in Aula Hetrusca aecidit , ubi tres' pueri inde mortui sunt, qua de re Hortulanus, cui jus

sum erat has venenatas plantas cavere , susependio fuit plexus ; unicum tantum est re medium, quod est mel cum aqua, in magna copia & cly sma ex melle & oleo ; eXterne com ducit in tumoribus resolvendis. Melongens. Character. Caulis rotundus , rubicundus , lanuginosus; folia longa, ampla, siti uosia, viridia, sed lanuginem albam habentia , caulibus longis & crassis adhaeremia; flores monompetali, rotundi, quinqui fidi, campanisorines; flori succedit fructus mollis, globosus, Pomum referens, solidus, politus , coloris purpurei, aut viridescentis, constans pulpa albae carnosa succo praedita, in loculos divisa , quae semina albescet tia , plana ut plurimum reni sormia

109쪽

Lacciferae. yri

continent; radix in multas fibras longas dividitur, crescit in hortis.1 tres. Haec planta reddit homines soporososci furibundos , ct ita dicitur quia homines inde insani fiunt. Mandragora. Character. Folia ex radice erumpentia; longa, in medio ampla, in fine angusta, polita, lucida coloris viridis subfusci , odoris ingrati; flores monopetali, multifidi, campani formes; post florem sequitur fructus mollis, globosus,

carnosus, continens semina compressa ut plurimum reniformia, radix longa, crassa, bifida, eg terne cinerea ferruginea, interne palli, da, odore ingrato di viroso, caput feriente &narcotico, radiX fere hominem resest, inferne duo crura habet, ct si superne leviter vulneretur, ab utroque latere tum excrescunt

quasi brachia, ct tum facile superne in caput formari potest, unde dicunt auctores esse hominem subterraneum Ob quam Causiam vocatur Anthropomorphon , homo Aura, quasi figura hominis.

Nomere. Mandragora vocatur a

la & νhu forum , quia primae mandragorae fuerunt inventae circa stabula vel fori tentoria. tres. Haec planta loco clauso illata somnum conciliant iis qui dormire non poterant, , hinc odore dicitur somnum excitare , radix per superiora es inferiora purgat cum violentia & virium prostratione & aliquando convulsionibus subsequentibus, fructus comestus dieitur exstingere, verum alii clari viri in Gallia Nice sine noxa ederunt baccas . folia cum

110쪽

rit Bacciferae.

lacte in Cataplasmatis formam cocta condu Cunt in omnibus tumoribus scrophulosis &scirrhosii. Phytoluccsi. Character. Caulis crassus, rotundus, duruS, rubicundus, in multos ramos divisus ; folia inordinatim posita, ampla, venosa, polita , coloris viridis subpallescentis, aliquando rhbicundi ; flores rosaeei, polypetali, in ramos dispositi; stori succedit fructus globosus, mollis, post maturitatem coloris rubri subfusci , continens semina rotunda , nigra, in .Orbem disposita; radix longa, crassa, alba, vivax post longum tempus; haec planta crescit in Virginia. Nomen. Ph t lacca vocatur, a *orou plauta& lacca, quia ex hac planta sit color ruber instar lacca . ires ejus nondum sunt cognitae.

cubatus. Character. Caules sarmeniosi, flexiles, d

biles, tenues, rotundi, nodosi, repentes, ex

nodis suis erumpunt duo folia opposita mollia ; finis pedunculi fit calix campani formis , ora quinquifida in centro calicis placentula, cui innascitur ovariam globosum instructum tribus longis tubis gracilibus est bacca mollis, nigra, faeta multis seminibus racematim com gestis, ut plurimum reniformibus, nigris, po litis; radix longa, exigua, farinentosa, repens, fibrosa, alba; haec planta crescit in regionibus calidis, ut in Hispania di Italia.

SEARCH

MENU NAVIGATION