Vitae clarissimorum jctorum N. Boerii. A. Augustini. F. Hottomanni. B. Brissonii. P. Pithoei ... Ex recensione & cum notis Frider. Jac. Leickheri, u.j.d

발행: 1686년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

. c. . . .

3쪽

CLARISSIMORUM

J TORUM

Recensione o cum Notis

J. J. D.

, LIPS ME, Sumtib. MICHAELIS GUNTHERI

Bibliopol. Dresd.

5쪽

LECTORI.

Pars hominum, AMI CE LECTOR, ex j emolis non regulis vi Vat, usus Jac. Lectio in Vita Papiniani myjor esse videtur illustrium ingeniorum

faciem ob oculos ponere , quam seriem praeceptorum recensere. Ad Reipublicae utilitatem insuper & commodum sertinere ostendit Joh. Alesimius in Vi-Nic. Boetii p. x. doctissimorum honum Vitas literis committere, & -- per manus tradere posteritati, quod ione multorum animi erigam

capessenda literarum studia,

6쪽

PRAEFATIO

sulcianturq; ingenia adolescentu, qVOS tenella aetas, de varius ille ac indefes ius labor, quem oportet devorare eum,qVivelit vel tantillum in studiis gravioribus promovere, interdum dejiciunt, deterrent, & a Studiorum. tramite deturbant. Cognoscitur enim inde ex mente Ludov. Regii in vita Budaei p. quae subsidia quis habuerit ad eruditionem, quibus initiis ac fundamentis tantae stiminis in rebus laudes excitatae fuerint, quae contra impedimenta obstiterint, &qua industria superarit. Quare cum Terentianus Senex in Vitas omnium, tanquam in speculum in- . spicere,atque ex aliis stimere exemplum jubeat, sum mi quique viri non tantum excellentium hominum memoriam, qui aut belli virtute, aut pacis artibus, aut ingenii &doctrinae gloria immortale nomen assecuti sunt, magni aestima' runt, sed & doctissimi mortalium la

7쪽

AD LECTOREM

borarunt sedulo, ut sui similium egregiam vitae peractae raisonem nobis commendarent, & ad paria praestanda posteram aetatem accenderent. Nolo hic referre auctores qui literatorum hominum laudes & monumenta descripserunt, praesertim cum & Praefationis modum longe excedat, & magna ex

parte praestitum jam sit a doctis L Lab-beo in Bibliotheca Bibliothecarum, quae studio Anton. Tessierit auctior hoc anno Genevae prodiit. De illis saltem qui illustrium JCtorum a primis Romanae Iprudentiae incunabulis memoriam nobis conserVarunt, pauca, qVan-: do plura praefari graviora negotia & urgens Nundinarum Lipsiensium tempus non patiuntur, dicenda sunt. Oc- . cupat in his primum locum Sext. Pomponius, qui lege secunda ff. de Origine Juris, ex Enchiridio suo desumta & eru ditis Cl. Ruperti animadversionibus

8쪽

praecipue illustrata, de primoribus JCtorum agit, qui ab urbe condita ad Adrianum Imperat. usque Jus civile professi sunt ό non certa quidem ubique fide, idque ideo fortasse, quod, ex sententia Charondae & Menagi haec lex ex variis Juris Auctoribus a Triboniano sub Pomponii nomine magna ex parte concinnata sit. Sed cum nec plene satis, nec omnes JCti antiqui in dicta le

ge enumerentur, idem argumentum

superiori&hoc seculo Bernardus Rutilius, Aymarus Rivallius, Fr. Hotto-m annus, Catellianus Cotta, Guid.Pan-cirolus, Joh. Bertrandus, Nic. Henelius

latius prosecuti sunt; quippe ex quibus de omnibus & singulis JCtis, quorum

in indice Pandectarum Florentinarum mentio fit, & ex quorum scriptis optimus Romanae Iprudentiae fundus, Pandectae, coaluere, persectior cogni- tio hauriri potest. Graecorum Interpre- tum

9쪽

AD LECTOREM.

tum nomina, de quorum usu in not. ad A.Augustinum p. i 67. dictit,aliquaten' Broeus in Histor. Jur. Chronolog. re

censet, accuratior tamen eorum forsali

notitia haberi posset, si Thomae Diplo-vatacii, Patricii Constantinopol. libri Duodecim de Praestantia Doctorum de Clarissimis JCtis, in quibus vir ille, teste Baptista Egnatio, & Juris civilis dignitatem explicavit, &auctores ejus omnes Interpretesque a Phoroneo ducta serie ad sitia usque tempora deduxit, adhuc extarent, quos Michael Neander in doctiss Pr cfatione ad Erotemata Graecae lingvae, qua de omnis generis omnisque aevi scriptoribus egregie disserit, aut periisse, aut ne in manus multorum veniant, alicubi supprimi credit.

Irnerius quoque & qui ipsi, restituto in Italia Jure civili, quod Barbarorum imruptionibus obliteratum diu jacuerat, successere Glossographi & Accursiani

10쪽

Juris Interpretes , ac his etiam recentiores JCti, suos habent praedicatores, praestantque ex illis M. Mantua, Joh.Hchardus, Guid. Pancirolus. Quos tamen, paucissimis duntaxat exceptis, solis Italis celebrandis operam impendisse, recte observat Voglerus in Intro- duet. Universat. in Notit. Scriptor. cap.

. Nec defuere qui sigillatim Clarissia

moriam JCtorum , qui renascentibus humaniorum literarum studiis,e laterticia auream Iprudentiam nostram fecere, Vit s exponerent: quae cum aut difficulter reperiantur,aut operibus ipsorum, non ubivis obviis, praemittantur, Operae pretium me seruirum arbitr atus

sum, si exhis quosdam hinc inde dispersas, in una quasi tabella cupidae legum

juventuti spectandas exhiberem, ut Sceam praemii, uti Doschius in vita Hottomanni loquitur, post praelium, spes foveat, & habeat, quod cum seu

SEARCH

MENU NAVIGATION