Vitae clarissimorum jctorum N. Boerii. A. Augustini. F. Hottomanni. B. Brissonii. P. Pithoei ... Ex recensione & cum notis Frider. Jac. Leickheri, u.j.d

발행: 1686년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

NIco LAI BOERII mrae , ει animi dotes, quibus est praedita: nolimcioim etiam dum viventem pluribus extollere . IL Hom dedit Bo erius MariaeBoursieri ,VIII. Id. J otii, Arino M. CCCCXClX. Dos pro temportam Conditione, non omnino vulgaris constututa soli , quanquam Boerius non ampliorem Poncitabat dotρm, quam honestam puellae con-jririectionem, dulcem & Davem conjugis convbEhcim, assinium puellae necessitudinem, gratiam, favorem, dignitatem. Vixit Boerius cum Bour- fieria annos VII. apud Bituriges, priusquam j dicandi munere fungeretur: id temporis Boe-i rius totus erat in tractandis causis : de jure Omnibus respondebat, sed ita, ut nulli non daret

vertam & certum consilium: secus ac faciunt

. plari vi Causidici, etiam, si Diis placet, ex his, qvi nobilissimi in foro & videri volunt, & habentur. II pondent enim interim exinu rem multa ad cauram nihil pertinentia r interim tam incertum δε-

re solent res onsum, ut fatisu sit aliquando nihil eos

co si visos, qpam dubiam , ancipitem , O plenam

disi minis odiisse opinionem . Huc Pertinet di, quod suorum clientum commodis BGerius pro-- spiciebat diligentissime: & si quando agnoscet ret, cliuntes parum justa causa adductos ad lima stituendam actionem,uel institutam prosequen-b dam, solebat persuadere, ut litem componerent, ,: minus hic fore dispendii dictitans: ac si sorte aliquando qu 'sdam videret sic esse litium amat ri tes, ut nollent causam tradere adversariis, tum

indicabat rationem, qua possent minore & sum-iu ptu, o dispendio litigare. Causas in sero egi

32쪽

se dicitur maxima lenitate, citra vocis contentionem, nisi cum causa ita postularet. Non obstrepebat adversario: declamabat causas apte , ornate, distincte, copiose, & luculenter. Proc debat arat tribunalia iudicum diligenter infructin honestis nutionibus, o judicum captabat favorem, σ a

ritorum demulcebat aures, non σεndebat tenebras judicibus, non excaecabat eorum oculos utris praestigiis o rem, ut habebat, re cape, oesimpliciter exprimebat,mbit admiscens mendacij. Semper habuit rationem temporis, loci,personarum, causae, ac decoris: agendo os foris non distorqvebat, non temere manus esserebat non erigebat importune digitos, non jactabat corp-

indecore . Rursus habuit ingenium longe abhorrens ab ejusmodi Advocatis, qui effundunt verius, qvam dicunt, quicquid in buccam vcnit , qui nihil habent pensi, quam exacte, qVam consulto omnia dicenda sunt, examinanda ic facienda, ei causarum patrono, qui volet fidem suam liberare, & se juramento solvere. Importuna idem loquacitate non obtundebat Boerius aures iudicum: nam σ opportuηe loqvebatur, G opportune qros tacebat. Decreverat autem Boerius, quantum audivi ex Boursieria, penta, omnem vitam impendere operam causis versandis, & responsis ex jure dandis. Nam qua erat hominis fama) non mediocre lucrum ex causarum adtionibus & responsis referebat. Vivebat homo sua sortuna contentus, di se satis lucri corradere posse putabat, si semper ageret causas, ad rem familiarem splendide ornandam : nec

volebat implicari assiduis curis, & solicitudini-

33쪽

la0s , quibus detinentur judices , non aliter quam Sisyphi Saxum perpetuo volverent: Lon- Ne tamen aliter cessit, quam ille animo concep xat. Nam quum longe latem dissipatus esset rumor no oriani nominis, visum est Galliarum Re

gi Boerium in subsellia Judicum sanctioris Coi

1Iii Pertraheret cur enim non dicam pertrahere quum non alius unquam minus ambierit , in Aulam admitti, quam hic noster Boerius: quod alii venantur vel argenteis hastis,ille maxime e glebat. Excusavit ille apud Regem v letudinem incommodillimam, excusavit corpus non sussicere ad perserendos aulicos sudores. Abhorrebat ab Aula,tum quod Aulicorum vitam non aliud judicabat, qram silendidam miseriam

ut ille inquit ) S personatam felicitatem, tum quod aperte videbat apud Aulicos nu hil esse ocii ad literas, apud Aulicos mire fru

gescere studia literarum : malebat cum literispe

petus nidum premere , eae cochleae vitam vivere eram evolare ad frepitus , σ fumos aulicorum .

Rursus videbat futurum, ut apud Aulicos, in- , terpellationibus multorum non posset intendere, commentariis conscribendis, qua re una oble- , ctabatur, tacita quadam naturae vi, & propenes sione. Capiebatur c cii & studiorum dulced,

. ne , nutus solas literas proprias esse hominis opes, j. θ' nec a fortuna darentur, nec eriperentur: aet

34쪽

16 VITA

essent homini praesidium. Porro etsi apud Regem

se subinde excusaret his rationibus & causis , aliisque id genus, oportuit tamen Boerium o sequentem esse volu itati Principis. Cooptatus in eorum ordinem, qui Regi sunt a consiliis, non erexit cristas, quod raciunt plerique, statim ut fortuna paulo blandius arrisecit: in consuetudine familiari nihil popularius Boerio. Mellita

quaedam morum suavitas in homine eluxit, & ea quidem summa cum autoritate conjuncta. Qua autem prudentia, qua autoritate, quo consilio, qua diligentia, qua manuum castimonia, qua fide, qua pietate, qua rerum omnium animadversione, qua dementia, qua alacritate consiliarii personam sustinuerit, testatum apud omnes reliquerunt, amplissimi ordinis judicia, decreta, proborum omnium calculi et consensus. inodcum plures annos consiliarii munus fclicissime et integerrime gessisset Boerius, ac nihil magis negligeret, quam vulgi rumusculos, nihil minus aucuparetur, quam Ventosae suffragia plebis, nec

benigniorem ullam fortunam expectaret, commodum renunciatur Regi, unum aliquem ε Praesidibus Bur legalensis Senatus e vivis excessisie: tum Rex Boerium virum eximium , multis ornamentis cumulatissimum ascivit: & qvum in , animo haberet disertum reddere Senatum Bur-degblensem preteside qVOpiam erudito, gravi, cordato, di integro, suffecit Boerium in demortui locum, & amplissimo munere praesidis ornavit hominem, nihil minus sperantem; ac ne

Per somnium quidem tale aliquid cogitantem:

35쪽

NICO LAI BOERII. 1 .asi πhimotei sortunam haberet in sinu, quaeclormieritis rete impleret. Recte memini ammae me ex Bouseria Boetii uxore, quum diceret noertiam in ea fuisse opinione, ut se indignissi-mram piataret, qui obiret munus praesidis, ratus id muneris alii cuipiam aptius convenire, tacita cogitatione 6c pervigili intentione penitus secum repra abat , quam omnibus numeris absolutum Postularet illius muneris autoritas: impro-- bis tamen amicorum eHagitationibus suscepit muneris stinctionem,maximo omnium colleg ' rum oblectamento Nemo enim non gestiatdcexiliat immodico gaudio tam solidae eruditionis virum 8c ascribi & praeesse amplissimo ordini.

Nec ego facile dixero, nec tu facile credas, Lector candide, qVantopere universus Senatus Burdei gal. demiratus fuerit Boerium, quantopere observarit, quo honore venientem exceperit, qVO-ve exceptum fuerit semper prosecutus. Nec id sane temere, nempe is unus erat, qui eruditionia unxerat niveos mores vitae simplicitatem, re . integritatem. Consummatam eruditionem insignis pietas commendabat. Quamobremjure

. . optimo contendant omnes eum ascriptum fuisse eorum numero , quorum consilio, prudentia,

judicio Aquitanus populus regitur. Apud au- , licos ille primum dederat specimen variae erudi- ; tionis, ec rarae integritatis, & postea quadam v ' luti successione allectus fuit in praesidem Burde-galensem, perinde ac consultissimus quidam N stor. praesidis autem munere functus est vigi ti plus minus annis, tanta fide, tanta integritate,

36쪽

18 VITA

ut magistratum nemo unquam gesserit integrius tanta prudentia, ut non alius magis perspecta: tanta providentia in rebus omnibus a-geudis, ut non alius magis praesenti. Ille autem quamdiu in Senatu versatus cst, felicissime absolvit omnes magistratus partes: quae ad Reipublic. commodum spe labant, curavit diligenter : Privatorum causas absolvit, quoad per eum fieri potuit, citissime. Mire pronus fuit ad misericordiam, usque adeo, ut diceres Boerium publicum esse omnium reorum patronum: ingens lucrum sibi putabat accersisse, si quem reum videret dimitti, laxari,explicari. Cujus rei locupletissimus, ac vere Atticus testis este possum. Cum eo aliquot annos intersui causarum capitaliumjudiciis: atque tum non alia re magiS delectari mihi semper visus est, quam lenitate .

In convillos clementer agebat, tantum abest, ut summum jus exerceret: non pronunciabat, nus exactissime investigata causa omni: si quid erat poenae irrogandum, attemperabat. Et licet resticiendum sit judicanti, ut autor est Marcellus

ne qpid aut duritu, aut remi is, qpam causa deposcit, constituat: ille tamen ad clementiam sempe , fuit pronior: non quod clementiae gloriam Uliam assestaret, sed quod Hementia invitat male , conscios ut quidam ait in ad meliorem frugem, dum veniae sp in ostendit his, qui superioris vitae errata novis benefactis studeant pensare: grata etiam clementia esse solet integerrimis contemplatione naturae humanae. Et quando de ,

Ierib te hominis incidit sermo subit in mentem

. . cujus -

37쪽

NICO LAI BOERIL Ucuiusdam qui furti damnatus fuerat, is forte ad

Senatum appellavit; interrogatus de more, ocquid admisisset, quidve esset causae, ut ad Senatum provocasset; num item Judex inferior exure in eum sententiam tulisset ' Haec autem is citabatur Boerius , qui causis capitalibus; iuod supra a nobis disium est, praeerat: tum eus in genua provolutus erupit in lachrymas: itque quum crimen, cuius causa in judicium

ertractus fuerat , exposuisset; subjecit se dulum fuisse Boerio a pedibus , atque in domopsius suppilasse nescio quid, quod hera cog

et eum uti vino secato aut fugiente,quod quum iera fuisset subodorata, cesserat e domo atque psa etiam urbe Burdegalensi, ne forte deprehenias daret poenas. Quamobrem obsecrabat Boe-ium, ut mancipio quantumvis rapaci condona-

et, quicqvid hoc esset, quod fuerat suffuratus. oerius singulari supra quam credi possit beni

nitate, & pepercit sponte confitenti, & imperavit a patribus, ut poenam criminis, in quo re- s deprehensus fuerat, benignitatis tempera-3ento lenirent: quod ipsum reus acceptum tu-t ipsi Boerio. Ingravescente aetate factus est oerius morosior, levissimam ob causam saepe

ebat irritatior, amicis quoque ipsis succenseat, vel tenuissima causa attractus: Ied id egormper imputavi senectuti, quae ipsa per semorus est. Accedit quod acres cogitationum agi-itiones, assiduusque scribendi labor animumrddiderant amarulentum, ulcerosum, at B Obianes rationes aegrescentem. Caeterum quem-; Ba admo-

38쪽

se colligebat, neque poterat conquiestere, donec in gratiam ejus rediisset cui fuisiet subiratus. Hominis pietatem & religionem si perrexero repraesentare, non suffecerit libellus, tantum id dixero, eum odisse cane prius 6c angue, novum nescio quod hominum genus, qui cum in animo meras haereses circumferant, meras blasphemias evomant: se tamen venditant titulo Christianissimorum. Experti sunt quidam non ita diu, quam ille male fuerit affectus,nec id sane injuria, in deploratissimum hominum genus haereticos: Quam fuerit assiduus in precibus fundendis ad

DEUM Optim. Max. abunde norunt collegae mei, novit universus populus Burilegat. nunquam de manibus libellum horarium deponebat , vel in aula interiore, iii qua eXercentur judicia , 5t tramntur causae. Plus ille demurmurabat Psalmorum, quam solent multi Ecclesiastici: nec orabat solo labiorum strepitu, sed ardenti animi voto, quod intelligeret intentam orationem ferire aures divinas. Demiratus sum ip se

saepenumero hominem,qui simul & oraret & attentissimus esset ad causam, quae agitabaturio. Studiosissimus fuit veritatis agnoscendae: in

causis tractandis nihil temere credebat, nihil judicabat , nisi ex boni & aequi dictamine, idque eκActis, id est , ex legitimis documentis liqvidis m probationibus, & his quae vel ex testium

fide, vel scriptura publica, privatave , vel eκ litigantium consessione, aut jurejurando coimitarent. In egenos tam liberalis fuit dc benignus,

39쪽

ut non alius quispiam aeque: Anxiam curam

semper habuit inopum: quae ad victum pauperum spectabant, procurabat, supellectitem in

eorum usumapparabat, domicilium egenorum extruxit, partim suo sumptu, partim aliorum, quorum in hoc corrogabat nummos, Saepe audivi, quum diceret, se bona omnia sua testamento relicturum pauperibus : at si aliter constitueret, rogabat amicos, ut falsum putarent Testamentum: in eum enim modum solebat cum

amicis iocari familiariter. Porro ille non sesellit

expectationem egenorum , Testamento enim quod conscripsit XIII. Calendas Iunias, non alium nuncupavit haeredem, quam pauperes, qVibus reliquit, non modo luculentam haereditatem, sed etiam corpus ipsum credidit fidei pa perum post cineres. Voluit corpus suum seponi in xenodochium publicum , palam testatus, quam impense amaverit pauperes, quanta benignitate eis semper faverit. Prius quam Boerius Testamentum praelegendum curaret testibus in hoc adhibitis, multa de extemporali, & umbrat,

ii hac vita locutus est, multa de infelici , & heu, nimium periculosa humani generi sorte; multa de fortunarum & studiorum filiorum ratione , eaque seorsum ab uxore, multa de animae sal te: & quoniam sua opinione sibi videbatur prata sentire diem fatalem imminere, subinde rogabat Christum, ne morituro deesset. Ipse memini, quum isthaec audirem Boerium loquentem , non potuisse me temperare a lachrymis, quae molliter ex oculis destillabant. Quae dicimus, verissima

s 3 esse

40쪽

ra VITA

esse non ignorat Carol. Acromonmnus, Archiepiscopus Burdegalensis, qui tunc intererat: non negabit Munciscus Belverius, Praeses gravissimus: non inficiabitur Salvati a Pomires, Inquisitionum Praeses, non mecum contendet aliter esse, Auge--- Lanranus, dudum collega noster, nunc apud

Aulicos Regis Consiliarius: ita rem habere assirmabit Nisolain a Sancto Simone d asseverare potest constanter Leonta d. Amelinui: non reluctabitur Romund. Batavoniine nam hi omnes rogati fuerant in fidem Testamenti: Zc ego quoque testium numero adjunctus sui. Multa. legata Boerius adscripsit Testamento, quibus elocarentur puellae. Monialibus, quae titulo Annunciationis sacraeVirginis censentur,reliquit non contomnendum legatum: jussit peragi sacrum quotidie sua

causa post fatum. Mulieribus quae a poenitentia secro quidem cognomine appellantur, legatum nore omnino tenue praestari voluit: libros suos omnes, simul & Senatus Burdegalensis Placita, qua diutissime elucubrarat, legavit amplissimo patrum ordini,in perpetuum Curiae Burdegalensis usum: postulavit autem ut in aptum aliqvum locum sacri palatii reponerentur libri, ne sorte a cimicibus, tineis & blattis roderentur. Senatus lubentissime agnovit legatum, tantum abest ut repudiaverit. Mox constit tus est locus ad bibliothecam apparandam, quae

hodie est instrumssima,honestissima supellectili librorum, qui ad copnitionem Juris pertinent .

Senatus Placita missa sunt Lugdunum, ut typis excuderentur, in quam rem multum operae collocavit

SEARCH

MENU NAVIGATION