Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tione abundantissima in filium haud degenerem derivari eruditio. Patre enim usus

est Noster LUCA SCHROECKlo, Phil

sophiae & Medicinae Doctore, & Reip. Au gustanae per. multos annos Physico ordinario, de cujus medendi dexteritate & periatia, eruditionis praestantia, judicii rectitudine , ingenii acumine , & quae reliquae boni medici virtutes sunt, nunquam silebit Augusta,quamdiu bonarum literarum& m ritorum egregiis artibus partorum mem riam pia non obliterabit patria, quamdiu egregiae & limatae observationes , quas praestantissimis Academiae Naturae curios rum ephemeridibus passim inseruit. l gentur & habebuntur a doctis in pretio. Hoc parente genitus ex Nobilissima omniisque Virtutum genere ornatissima Matrona, Anna Miria ex mel chiorum genere, die 2 s. Septembris, anno supra millesimum sexcentesinatim , quadragesimo sexto; turbulentis sane Augustanae civitatis tempori, bus, & ad tristia lata inclinantibus circumis stantiis cunctis 3 non malo tamen omine, ut parentis Nostri familiae nato filio hila. ritas & gaudia exorta sunt, ita patriae brevi exoptat istima reditura esse Halcyonia

quὸς quoquo vix biennio elapso non sine

exub

12쪽

exultatione sensit. Verum nec maternum

genus hic negligendum siccoque praetermundum est pede. Ex Matris enim gente n hile illud Augustanorum Medicorum &orientalis quoque eruditionis sidus Georgius Hieronymus Melphius ortus est, qui, quod Nostro sanguine erat conjunctissimus, eumque ex Sorore Nepotem, quem dicunt, dilexerat, multum quoque ad consumatam SCHROECKII eruditionem contulit, non ingrato Nostro, qui Compatriolae, Avunculo , Medico & Collegae postca suo egregium grati animi monumentum, edita vitae ejus memoria , erexit , de qua postea

dicemus. ' ' . q.

Tantis naturae & providentiae divinae, uti recte fortunam oca Dote1 1-mus, subsidiis accedebat mira ingenii felicitas , judicii praematura firmitas& accuratio, memoriae excellens quaedam fidelitas, quibus parenti & necessariis maxima eaque laetissimli spes enata est, sore, ut di patri & patriae singulari ornamento & solatio futurus esset; nec praesagium fefellit

eventus et tanta enim maturitate se ostendebat ingenii Schroechiani praestantia, ut non solum insolita fertilitate tradita bonarum a tium semina redderet, sed & omni expe-

13쪽

8 Elogium

ctatione major in puero adhuc messis exin

Aperiebantur tum, reducta in Educatio Germaniam pace religiosa, Muta

literaria. o is x

que Gymnasium, quod per decem & qua- tuor annos siluerat, docentium & discentium voce resonabat, docentibus viris egregiis, moderante Viro Clarimimo Marathia Wilhelmi. Huic bonarum literarum palaestrae dum concredebatur SCHROE-CKIVS , mature bene de eo sperantium vota superabat, & quis olim Vir futurus esset, singulari crescentis eruditionis specimine comprobabat. Cum vero piae &accuratae Doctorum publicorum instituti ni socias quotae manus iungerent paterdi avunculus, dici non potest, quantas d tes congesserit, quantas eruditionis divi initias sibi cumulaverit Schroechianum ingenium. Quas ut publice quoque ostenderet, tribus vicibus vires periclitatus egregie se omnibus probavit, publice habitis ora. tionibus, quae & Optime tempus eum hactenus collocasse innuebant, & de eo prata stantissima quaeque patriae, patronis, paren. . tibus, amicis pollicebantur. Ut itaque

ad justam persectionem ejus perduceretur

14쪽

eruditio , pater optimus filium tandem ' Academicae quoque institutioni credendum ratus est. Nondum Vero tum temiaporis pestilens & ad evertendam solidam eruditionem enatus hodie mos invaluerat, quo pueri antequam ingenium adolescit, viresque capit judicium , antequam solidioris doctrinae fundamenta a fidis praeceptoribus jacta& percepta sunt, praepostera festinatione in Academias mittuntur pleno qumem plerumque marsupio, sed inani cerebro, ut per aliquot annos nescio quam superficiariam doctrinae speciem corradentes,& licentia Academica audaciores facti pulchre quidem ornati & comti; pueri tamen haud raro, quod ad ingenii vires attinet, redeant ; quae res quantum eruditionis incrementis impedimentum afferat, dici vix potest : Noster itaque ad vicesimum us- . que aetatis annum in Gymnasii exercita- . tione detentus, tum eo studiorum genere, quod ab humanitate nomen accepit,

tum Philosophiae quoque elementis felici, ter solideque imbutus non potuit non ad Academiam & majora studia accedere instructissimus.

15쪽

Elegit vero parentis & amico Vita A- tum consilio 'enensim Academi-ι

am , In qua eruditionem aleret,

ingenium acueret, optimisque disciplinis imprimis arti salutari totum se traderet, . quod & viris eruditissimis summaque erv. ditionis laude famigeratissimis istud Athenaeum esset resertum, & tot jam Viri mul. ta doctrinae praestantia inclyti ex ea , tanquam ex Trojano equo, prodiissentἱ Nec fefellit Nostrum spes& opinio; in Praecepto- aedes enim celeberri ni Medici δε- ὸ - . ' annis Theodori Schiniati, Medicinae Doctoris &Prosesibris, delatus non tanrum quae ad vitae comoditates& recte viis vendi rationem pertinent, apud fidum hunc Hospitem invenit, sed & dextera & soli. dissima ejus institutione usus, artis Medicae fundamenta, quae cum sobria Philosophiae cognitione imprimis amurato naturalis scientiae studio junxerat, tradentem non si ne emolumento audivit. Ubi praetereun

dum haud est, Illustrem SCHROECRIVM

nostrum non comititio tantum, sed contubernio quoque & intima amicitia junctum tunc sibi habuisse aeternum Salani Heliconis decus, magnum illum nostrorum tem

porum Aesculapium Georgium molnavum

medelium

16쪽

meritium , quocum Nostro ex eo tempore usque ad beatam Viri Summi Analysin non sine maximo rei literariae, praesetatim Medicae , emolumento , intercessit amicitia. Sed & experientiae & doctrinae celebratissimae Viro Guernero Rosis chio iPraxeptore ussus, & Damus Arnoldi Frid rici quoque lectionibus eruditus ita in artis

praecipue salutaris cognitione profecit,ut nec naturae tum humanae tum universi constitutionem viresque ignoraret , nec artis Chymicae artificia negligeret, nec herbarum genera, species & vires ignotas haberet, nec corporis humani fabricam curioso oculo, immo cultro quoque non exquireret, nec Morbonae stragem cum causis suis non inspiceret, nec medendi denique rationem eamque tutam certam & jucundam non teneret. Quem in finem non modo attentam doctoribus aurem largitus est dilu

nae nocturnaeque lectioni optimorum Auf ctorum , non recentium tantum , sed αVeterum invigilavit, & ubi alii perpot bant, & egregie debacchabantur, ipse doctis impallescere chartis, & ad multam v que noctem cum mortuis colloqui, vel ingenii vires ad lucernam quoque acuere

17쪽

pulchrum & decorum putabat. Jungebat enim primario doctrinae generi, Cui se

devoverat, elegantiorem eruditionem, nec

nostrae aetatis hominibus quibusdam similis, de ea tantum scientia erat sollicitus, quae . , de pane lucrando, quod ajunt, eum ceratum faceret: quae causa est, cur scripta ejus , de quibus postea nobis sermo erit, tam variam eruditionem spirent raro eo. irum temporum exemplo , quibus adhuc Musae elegantiores plerumque Germania nostra exulabant. Verum tempus Disputa- jam erat, ut compleret publice

ingenium, manifestaretur erudi. tio, augeretur hominis fama, per cunctos honoris gradus strenue grassatura magnis. que passibus ad excelsum gloriae culmen, . in quo eum collocavit divina providentia, tuita est summa eruditio, confirmavit Au gustissimorum Imperatorum gratia, eni. xura. Hinc studiorum Academicorum ra. tionem redditurus, elegantem de Mosicho dissertationem conscripsit, & eruditorum

subjecit examini. Quo in conflictu, dubium non est, quin talem se praestiterit, qualem postea controversiis Medicis imisplicitum novimus, cu)us scilicet neque ca.

18쪽

lamum neque os amarulentia tingebat,neque in morum humanitate & comitate quisquam mutabat adversariorum pertinacia. Hunc laborem cum felicites cessisse animadverteret, theses quoque Chymicas . plaudentibus Praeside, opponentibus & auditorio, in publica cathedra defendit, eoque specimine mature ostendit , quid in hac quoque arte, cui se praecipue devoverat, ab ipso esset expectandum. Sentiebant id non solum parentes & amici, sed & ipsi Praeceptores , qui tam egregio discipulo delectati, di eruditionis Schroechia nae elegantia capti, dignum eum judicabant, qui summis Medicinae honoribus augeretur, ut cunctis consta- Honores xct, quibus praemiis assicienda sit ης ςmi- eruditio, quidque expectandum iis, qui ad solidae doctrinae elegantiam pinetrare laborant : Qui honor uti Nostri diligentiae & eruditioni. diu jam debebatur, ita ab eo, qui omnem honoris ambitio.' nem auratque popularis captandae studium cane perus & angue oderat, non quaesitus quidem , verum nec rejectus est, unde, post exantiata summa cum laude examina solennem. de Butimo disputationem anno

266s. defendit, de ita stetit, ut cunctis

19쪽

innotesceret, non minus honoris ab ipsius eruditione ad artem Medicam, quam ab arte Medica ad ipsius famam accessisse. Sed ne hisce quidem cancellis Itis ra. se continuit ad summa contendens praestantissimi Juvenis eruditio, sed ut ad magna quaevis ille natus erat, ita is endo, quo fervebat, plura discendi augendique thesauros, quos collegerat liter, rios, igni apta quaerebat alimenta. Quem in finem, parente 'optimo annuente, iter quoque literarium instituere coepit, probe gnarus, quantum ejusmodi itinera emolumentum afferant, si recte suscipiantur . nec curiositatis causa,&ad mutandum coe. Ium quidem, non autem animum,& dilaispidandos matris nurnos fiant. Qualia a multis hodie fieri, qui praeter linguam patriam vocabulis alienis corruptam, vestemisque novam , & aularum exterarum m rem referentem, nihil domi reserunt, ne scio utrum ridendum potius an deploran

dum rectius quis existimet. Non iso SCHROE RIO elegantissimo erat animuS, qui non nas ad solida oc magna contenis dens, nihil parabat oluntationi, sed ut, klitati . non iter suscipiebat tempori peris pclendo, Ra Ingenio exornando , nihil ad

20쪽

pompam & inanem jactantiam referebat, sed ad soliditatem. Imitaturus itaque formicarum morem , quae multo labore ex variis locis alimenta sibi conquirunt, &sollicita opera ingeniose comportant, ad iter se accingit, regionum climata, victus & potus rationes , naturae Operum admiranda specimina, medicatorum fontium proprietates se morborum epidemicorum& certis regionibus propriorum mirabiles haud raro circumstantias, herbas rariores, metallisodinas celebriores, & quae alia

sunt, de quibus Medicorum filii solliciti

i esse solent, perscrutaturus, celebrilarum Bibliothecarum forulos excussurus, vir

rum doctissimorum & in arte potissimum Medica celebrium colloquio notitiam Medicam o literariam adaucturus, oc quae ipse in Academia didicerat, ad concinnam &justam maturitatem & mastulum vigorem perducturus. Quo animo vatias Germa. l . niae Provincias peTagravit, eo fructu, ut non . eruditione tantum rediret locupletissimus, sed & magnae famae Viris, summisque Medicis innotesceret, quod certe fundamentum suit, quo postea gloriae meritis & fa- ma Partae inaedificavit aedificium, cum ex

eo tempore cum praestantissimis Viris literarium

SEARCH

MENU NAVIGATION