장음표시 사용
321쪽
Cicero, inde sua sponte consequi, omnia per absolutam quandam fieri neeessitatem, quod non potest non pessimis Atheismi radicibus annumerari. Quam necessitatem
quoque per definitionem του οντος, quod sit διαμονη των οντων, permanentia vel μυμ
sentia entium insinuase videtur apud PRO. CLUM I. IV in Timaump. 242.243. Salva e. nim ista hypothesi non possunt non entia inde entitatem, ut barbare loquar,habere, quod Perpetuo & neeessario maneant & subsi. sant, cum aliam substantiam non admisisse videatur , quam formas , accidentia,
a la qualitates, vel, ut recentiorum voce utar, modos, materiae congregata invicem
ex particulis & conflata,& ex se suaque natura combinata suum existendi modum operantia & formantia. His omnibus PLUTARCHI tandem aceedit quoque amctoritas, qui adm Colot. T. II. 'ag. m. I 8. Stratonem refert mundum animal esse negare, vellique naturam siqui temerarios foramnae impetus; initium enim rebus dare spontaneam quandam natura vim , s sic deinceps ab eadem natura ph cis motibus imponi finem. λ Capita haec sutnma sunt aceucationis contra Stratonem, quibus magna eum s
spicione Atheismi premi, quis non ultro fateatur
322쪽
- reatur Nondum tamen ita mihi comparatum cum iis esse videtur, ut nihil contra ea excipi & ad defendendam Stratonis causam afferri queat. Nam quod prirno loco dictum est, providentiam Dei ex munis do eum sustulisse, id recte intelligendum est. Non tollebat enim Strato omnem duvinitatis providentiam, sed in moralibus eam admittebat, quod non absurde ex eo
colligas, quod apud DIOG. LAERT. l. m. s 8. seq. ejus libri de ju ista, de bono, defetieisate , de divina a tione, de is oenumerentur, quorum argumenta sine providentia concipi non commode possunt ;unde caute & non nisi relative intelligenda, quae CICERO de finibus l. V innuit, per- pavica de moribus eum dixisse. Quod vero ad phystica attinet, duplici modo tolli vel removeri potius potest providentia; vel ut
omnia casu sortuito concursuque atomorum sine provida mentis directione orta dicantur, quae sententia Democrito & Epicuro placuit ; vel ut mens quidem divina rebus omnibus, vel particulis potius, vim, capacitatem, naturam se ipsam formandi, quae divinitas Stratonis in posteriori Cice- ronis loco est, dederit, eamque providentissime ad fines suos dispotuerit, postea eas
323쪽
vero suis legibus conformiter agere peris inittat, & ita de rebus amplius naturalibus
providentia & influxu speciali non dispiciat, qtaae sententia Durando olim & Aureolo Cardinali placuit, quem priorem vide l. n. Sent. dist. I. q. q. disi. 37. q. I. immo Pelagianos huic sententiae praelusisse post Hi ronymum pluribus probat PAVL. SLEVOGT. dispersi Mad. p. 36s. seqq. quibus ex recentioribus quoque hujus sententiae patronos addit Illustris LEIBNILIUS L .dovicum Pererium & Bemierium, Theodis. P. I. g. 27. pag. m. 8 s. quibus nos merito adficimus NIC. TAURELLVM de rerum aeterm pag. 2. & V. C. IO. CLERICUM ,
Pneumatol. MEI. III. e. o. g. I O. ρqq. p. m. 12 3. seqq. N Logis. P. I. e. Io. qui communem in eo Arminianorum sententiam sequitur : Conferendaque sunt, quae inter Viros summos Neutonum, Clarkium α. Leibnitium disputata sunt, vid. Remeil desdiversis pisses de ia philosophis me. T. I. p.
seqq. Sed haec, εν παροδω, quae ea tantum fini attulimus, ut constaret, istam sententiam arrisisse viris, quos inter atheos numeraverit nemo. Posteriori vero tantum sensu Stratonem providentiam & concu
sum sive influxum Dei sustulisse, allatus Ciceronis
324쪽
ceronis locus ipse suadere videtur admodum, quia non tantum in ejus hypothesi particulae a Democriti confuso & fortuito ortu removentur, sed Deus non obscure quoque supponitur, quem non negasse. Stratonem, sed magno tantum opere perpetui influxus , concursus & directionis , contra quod in antecedentibus Vellejus di sputat liberasse, eique operis immunitatem dedisse Cicero amrmat. Et ex his Δ..cne, quid ad secundum quoque & tertium accusationis caput responderi queat, colligitur ; scilicet, permisisse quidem naturae suae plasticae materiae particulas Stratonem . sine interventu mentis divinae, ita tamen, ut a Deo istam divinitatem, istam agendi secundum pondera & motus proprios facultatem acceperint, semelque primitus motae a prima causa se ipsas porro moverint, rationalique modo, licet sine sensiu & intelia ligentia, coaluerint, & ita aspectabilis or. his facies enituerit. Haec enim haud ab.
mili quoque modo BURNETIO, quique
eum secuti sunt, theoriae telluris conditori. bus placuere, quos ramen nemo ideo inister atheos retulerit, etsi de eorum quoque opinione fatendum sit, quod de Democriti Strato dixit, somnia haec esse non docentiss
325쪽
tis, sed optantis. Naturae vero plasticae si a suprema causa conditae, materiaeque inditae statuantur, num atheismum hyloZoicum involvant, videat ipse CUD ORTHUS, qui in reducendis istis naturis plasticis tantopere sibi placuit. Et ex his quoque non necessitatem quandam absolutam, sed hypotheticam, SpinoZae admodum conistrariam oriri manifestum est ; quia scilicet providenti supremae menti haec via optima visa. ideo omnia ita disposuit, naturaminque hanc plasticam , rationabiliter sine ratione , ut ita dicam, agentem , particulis indidit, ut ita elegans, via simplicissima αmaxime naturali, rerum omnium enasceretur ordo. Quae certe Ilustri Lethnietio adeo non absurda videri queunt, ut potius i. c. ipse necessitatem hypotheticam magno nisu defendat, cujus scilicet dissicultate ingeniosum harmoniae praestabilitae aedificium premitur. Plutarchi vero testimonium tantam quidem , quantam videtur habere, vim non habet. Vti enim, si adductum systematis Stratoniani explicationem ad mittamus, recte Strato negavit,. mundum esse animal, sensu scilicet Platonico, de quo loquitur c. l. Plutarchus ; ita scripsisse hic, ut sepius, censendus est, quan do
326쪽
do asserit, Voluisse Stratonem, naturam sequi temerarios fortunae impetus. Cicer nis enim testimonio aliquoties jam laud ro constat, Democriteo systemati, fortuito fortunae impetui cuncta adscribenti, suum opposuisse Stratonem, cunctaque ponderubus & motibus naturalibus facta esse asseruinisse , quae cum temerario sortunae impetu consistere non possunt. Vides, Vir Clarissime, non minora suppetere ad excusian . dum& defendendum Stratonem argumen ta , quam ad eum accusandum afferri pose sunt. In quam vero ad ferendam tandem inter utramque partem sententiam discedere queamus, via nobis haud facile patet.
Audit quidem Noster Peripateticorum summus PLUTARCHO I. c. optimus SIMPLI
post Aristotelem & Theophrastum in Peritipato Doctor, teste LAERTIO L m I. 1 8.
sed eum multa in Ph scis inno veris, m nente CICER. de . l. m. p. m. 1q3. mpacad. l. I. p. m. 48. s ab insoleis in multis rebus dissentiat, teste PLVT. l. c. ex Peripa to ejusque doctoribus nulla sententiae hypothesiosque hujus hauriri potest illustratio.
327쪽
II. c. a. p. I 2I. βq. & alibi enumerantur. imprimis quos de Diis, de visita, de coeulos. conscripsit, superessent, facile forte de ejus mente nobis constaret. Sed periere isti omnes injuria temporis, nec Stra. tonis quisquam foetus superest ι librum enim περ --, qui inter Aristotelis opera comparet , Stratonis esse, quod
visum est, levissima tantum conjectura nutitur, qua eadem probabilitate Theophrasto cum MERCURIALI Mar. GR. I. III. c. 13. adscribi potest, monente Viro Suni o IO. ALB. FABRICIO Bibl. . Ime. 6. I. ΣΟ. p. 136. Non alii itaque -- his fontes suppetunt, nec propiores Str toni testes Cicerone & Plutarcho, qui tamen& ab ejus aetate satis sunt remoti , & ob scuri atque ambigui in sua relatione. Pe sitatis itaque utriusque partis argumentissrecte nobis fecisse videtur Vir S. Rev. IAQ
