Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

16 Boetium

rarium aleret commercium , iisque tanta felicitate se commendaret, ut via inde aperta sit, qua postea ad excelsa honorum culmina grassatus est. Redux autumno

hujus anni salutatisque parente & patria terras quoque alio sub sole calentes adire paratus, DEO duce, eruditione & pietate comitibus, ad iter Italicum se accinxit, Ausonias quoque divitias, non arcae sed ingenio replendo aptas corrassurus: Locum vero sibi elegit antiquissimam Musarum sedem & celebratissimum optimarum artium emporium Patavium , ubi artis imprimis salutaris praecepta a summis Viris tradebantur, & crebriori quoque artificio. De sectionis corporis humani exercitio

multum ad cognitionem accuratiorem machinae humanae afferebatur subsidii. Per. sonabat vero tum quoque Patavii admiranda Ommii Ferrarii eloquentia, quem cum audiret impensius Noster mirum in modum ejus sibi devinxit animum, ut ei frequentiorem lubentissime concederet aditum. Sesquiannum vero ibi commoratus est, solita eruditionis. accuratione in exiguo temporis spatio plura in usus suos vertens,

quam alii solebant, qui per quinquenni um isti Musarum sedi adhaerebant. Tum

. ad

22쪽

ad perlustrandam Italiam ejusque celebrio- , res urbeS, Visenda naturae & artis miracula, perlustranda GaZophylacia & rerum natu. talium apothecas, adeundos viros celeberis

rimos animum adjiciens, Patavio solvit, Ferraraque Ancona & Laureto urbibus visis, Caput Italiae Urbem ipsem accedit. Detinebant virum eruditissimum & curiosissimum non palatiorum splendor, non Pontificiae aulae strepitus, non templorum marignificentia , sed antiquitatis Canae marmora, & rudera venerandam vetustatem praese ferentia, cimeliarchia, imprimis rerum

naturalium raritate & varietate commendatissima, Bibliothecae optimis libris reseratissimae, virorum doctissimorum conversa. tio: quo fine etiam in amoenissimam Cam. paniam exspatiatus, immo ipsam Calabriae metropolin Neapolin pari modo invisit. Redux vero Florentiae, Bononiae Milanique

celeberrimas invisens urbes, non tam aedificiorum elegantia & magnificentia, quam eruditissimorum & clarissimorum Virorum humanitate & colloquio est captus. Inter quos praecipue magni Hctruriae Ducis Bibliothecarii Antonii Magitati ii inusitatam comitatem & facilitatem, Illustrem Virum haud semel stata memorique narratione

ε XIII. B mihi l

23쪽

mihi celebrasse memini. Et cum eruditionis suae soliditate & praestantia magnam sibi apud eos peperisset famam, miraren- turque haud raro , inter Septentrionales, . , quod harum gentium praejudicium est, tales inveniri viros , facile inter illos atque Nostrum amicitia coaluit jucundissima, quam literarum postea commercio sancte conservavit. uRed exacto biennio in patriam, .

patria. anno Io I. cumulata brevi me

. - ritorum praemia vidit & expertus '' est, eamque carpsit plena saturaque lance fructuum messem, quam pietas, diligentia, accuratio, eruditio hactenus seminaverant. Doctoris enim titulum atque jura, quorum percipiendorum hactenus licentiam habuerat , absens a Medicorum Salanorum

Collegio, Augustissimis & Serenissimis au

spiciis accepit e quo honore initiatus Patribus patriae osticia & devotionem, civi-- / hus curam in tuenda eorum sanitate suam, qua par est, observantia obtulit. Non potue- runt non laetari Patres Conscripti, sibi gratulari Collegium Medicum, exultare cives, cum tam dignus Vir albo Medico nomendaret, & artis Salutaris exercitium atque praxin more majorum rite capesseret: re- , . r. V - A viresce-

24쪽

virescebat enim Schroechianum nomen ,

artis felicitas, eruditionis elegantia, quam in patre mirabantur & amabant. in filio , nee salso augurio sibi persuadebant, fore, ut non patris modo excellentiam assequeretur , sed & multis paralangis anteiret. Et profecto falsos eos non fuisse, χαλκεν ερος

SCHROECRIUS Noster,nullis vigiliis expugnabilis, omnique labori invictus,multis rationibus demonstravit. Tanta enim accuratione, tanto studio, tanta experientia. aegrotorum curae se tradidit, ut nec dili.

gentiam doctrinamque ejus destitueret ex optati effectus felicitas, nec eorum , qui ejus ope, consilio& auxilio convaluerant, deesset gratus animus. Quibus artibus eum profectu temporis aecederet praki,cli longissima& rarissima experientia, nisa felici quae insistita prorsus sexaginta ta . fere annorum praxi non poterat non evadere longe excellentissima , dici non potest , quanta celebritaret emoruerit Schroechiani nominis & eruditionis honoratque fama. Quam non quaerebat quidem Vir, uti modestissimus, ita vere pius, coninsequebatur tamen sponte,& ultro in amplexus ruentem videbat gloriam , cum illis artibus instructus esset

quibus aeternitati inscru

25쪽

inscripserunt nomina Medici famigeratissimi. Ut enim, de qua toties, nunquam tamen satis mentionem fecimus, eruditi nis praestantiam taceam, erat in eo mira comitas & facilitas cum summa humanit te conjuncta, quae non pauperes modo retenuioris conditionis homines a foribus ejus & musto non arcebat, immo aedibus potius ipsorum eum introducebat, sed quae aegrotantium quoque mentes mire reicise labat, animum & fiduciam sane ingentem eis excitabat, & tantum ei amorem conciliabat, ut qui semel Virum incomparabilem adiissent, vel consilio ejus fuissent usi,

- . t

nec meliorem, nec humaniorem, nec jucun-

diorem exoptarent unquam Medicum. Ad haec accedebant alia etiam : in sanandis morbis etiam desperatissimis providentia summa, certitudinis&securitatis, quas ejus medendi ratio promittebat, foecunda mater, methodus plana & facilis , S ad minuenis . . . dos quantumpote sumtus , qui haud raro nianum quanti faciendi sunt in valetudis senem restituendam, apprime apta&eompo sita, indefessa in visitandis aegris diligentia, . quam nec senex admodum , nec summis , honoribus auctus unquam deposuit, & quod in Medico inter primas virtutes reponen- 1

26쪽

D. Luear Schroechii. . et Ι dum primo loco puto, sancta α vera pietas, quae ab omni ostentationis & hypocri-seos specie longissime remota ita salutis &sanitatis , immo Medici quoque, Auctori serviebat ex animo, ut non posset non ille consiliis ejus adesse, & laborem ejus laeticsimis beare successibus. Nihil hic, optime SCHEI HORNI, auribus do, nec licentius

evagantur verba, sed parciora sunt, quam merebatur Vir supra communem sortem positus, & scribo haec tot annorum experientia in me & meis a Viro Optimo factis,& utinam 3 diutius, si fata permisissent, fac, dis doctus. Haec cum ita se habuerint, nemo mirabitur , ad aedes ejus non cives tantum & primariae quoque dignitatis hinmines tanquam ad Aesculapii templum confluxisse, sed & summos quoque, immo principes viros &Serenissimo sanguine n tos, capita sua ejus fidei & curae credidisse. Quod non faciebant tantum, qui Augustae& ejus in confinibus habitabant , sed &haud raro ex omnibus Germaniae oris, S ab exteris quoque literae advolabant quibus vel Summi Principes & altissimo loco constitutae personae de sua valetudine eum con

sulebant, vel qui eorum sanitati praefecti erant, a Nostro de inita & ineunda porro

3 3 i medem

27쪽

medendi ratione tanquam ab altero Hippocrate consilium capiebant, multum profecisse sibi visi . si noster vel annuisset, vel medendi rationem, quod semper silmma. fidelitate, humanitate, & modestia faciebat, praescripsisset. Cuius generis consilia eum tot numero Musa Schroechiana elaboraverit, dolemus merito orbis literati& aegrotantium quoque fata, quod Vir uti eruditione & meritis illustris, ita modestia nulli comparandus maluerit in ultima moluntate jubere ea supprimi, quam editione vel summorum virorum arcanos haud raro morbos & circumstantias prodere ι aut ullam ambitionis de se dare speciem- Magna haec utique sunt, &no. Scripta. minis immortalitatem famaeque

aeternitatem parare apta, non ta

men hisce adquievit invictum SCHROS CKII ingenium, sed & ad scriptis orbi in

serviendum erudito, & solidissimis medita. tionibus & lucubrationibus rem Medicam amplificandum adjecit animum. Ita enim plerumque comparatum est cum Viris , quorum ingenia primae magnitudinis stet. Ias aequiparant, ut nullis animi impetum contineri patiantur limitibus, sed abundantissimas potius, quae in animo latent divi.

28쪽

'tias longe lateque spargant, & vix ulla eas communicandi cum aliis via sit, quam non

feliciter ingrediantur, felicius prosequantur, , felicissime absolvant. Verum multi Thyrsigeri sunt. pauci Bacchi. Noster vero SCHROECKIVS, uti rara & elegantissima eruditione abundabat, ita ut decore & cum 'laude applaudentis orbis literarii ingenti

i . thesauros depromeret & exponeret, felicis- . . simo eventu laboravit. Non tamen sponte

sua & scribendi quodam pruritu in scenam prodiit elegantissima SCHROECKIl Musa,

' nec, qui perversi multorum nostrae aetatis hominum mores sunt, eo doctiorem se ii Putabat , quo audaciorem se in corra- dendis aliorum observationibus & ostentando alienis plumis ingenio se praeberet, quo plura , si non apte scriberet, Meret tamen utcunque in vulgus protrusa& centonis instar consuta, modo Polygra-

. f phi nomen acquireret; illud enim uti ai modestia & virtute Nostri erat alienissimum, Ρ ita eruditioni ejus, solida tantum sectanti,& domi abunde habenti, unde rem literariam egregie & cum laude juvaret, adversabatur quam maxime Sed fatis &Collegis ita volentibus, & honore Collegii Medici Augustani poscente non ad leve scriptionis genus, sed ad argumentum gra- B '. . vilis

29쪽

... s

Elogium

vissimum & refrenandum hostem, uti im- 'pune & jactanter hactenus grassantem, ita rei Medicae apud Augustanos ignominiam& invidiam conflare conatum , immo plerisque ex silentio Augustanorum Medicorum magni habitum, se accinxit. Joan- 'nem Zmeferum , Palatinum, Medicum M. ennensem indigitari, nemo in Historia lia teraria Medicorum tam jejunus hospes est, ut ignoret. Is enim, nescio quo animo. invido certe & dicaci insolentiora ejus subinde verba & scribendi ratio prodit Phar macopoeiae Augustanae a celeberrimo AEOLpho Occone III. primum editae & a successoribus, imprimis magni nominis & experientiae Medico Ra mundo Minderero emenis L datae & auctae. & in plerisque S. Rom. Imperii locis, ditionibus & urbibus , immo in exterorum quoque regionibus hactenus pro norma rei pharmaceuticae habitae &- usurpatae refutationem, correctionem & temerariam emendationem superbo satis &praefidenti animo ausus, Animadversionem 'in Pharmacopa iam Augustanam ejusque man- ream , siue Pharmacopoeiam Augustinam re formatam, rimberga I edidit, & in altera editione, quae I 61 7. lucem vidit, ap

pendicem addidit. Cui scriptori, cetera

30쪽

opinionis & ehymicae Θεωριας suae rationes, exponeret, dubia propelleret, & quae a sua sententia discedebant, modeste examina ret, tantum abest , ut id Medicis Augustanis displicuisset, ut sine dubio laudem mulis tam isto pariter labore atque pharmacopoeia

regia, qua medicamentorum novam conis

sciendi rationem ostendisse sibi visus est, ab eis atque universo orbe erudito reportam visset. Sed alia erat mens mellari, qui sua non cum laude edita & egregie, si Di-. is placet, commendata putabat, nisi cunctabile & amaritudine conspergeret, manes Virorum suma laude inclytorum conspurcaret, in eorum cineres mingeret, & Augustani Dispensatorii famam , per integrum secuislum sancte conservatam, convitiis inquin rei & proscinderet. Noluit tamen Collegium Medicum cum homine non aliam liti tis causam & finem sibi statuente, quam ut

ignobili pugnae genere gloriae Medicorum

Augustanorum detraheret, contentionis serram reciprocare, sed aut ad meliorem mentem eum rediturum , aut sua se impudentia & canina dicacitate peremturum

apud idoneos aequosque judices speravit: - unde rara patientia silentio ejus insolentiam, B sirp-

SEARCH

MENU NAVIGATION