장음표시 사용
631쪽
6ia HVGONIS GROTII cet. Partae ex hostibus publicis opes , magnum Lusitanis re regi damnum , Batavis & privatim , dc in commune cum laude commoda afferebant. Reperti tamen in gente non minus simplice, quam quaestus studiosa,qui partem abnu
rent , Velut minus deceret, mercatores militare lucrum, &,ut serme accidit,multis immerentiabus raptum. Movebat & vetus cum Lusitanis amicitia coepisse credita, quarto ante Φculo,cum
Vlysiponem Saracenorum tum regiam, Syriam belli sacri causa petentes Belgae expugnavere: unde magna ipsis apud Lusitanos , nec his minora per Belgicam jura. Quin dc post mota per Belgicam arma, tubactamque Philippo L 1itaniam , invitati ab Ordinibus Lusitan1 & ut ipsorum sub imperium transirent, commerciis
omnium civium commodis usuri, Venerant
que non pauci, odio in Castellanos, ut olim nultimos, nunc dominos, aut ne flagrante illic inquisitorum potentia, Iudaicie aut Arabicae s perstitionis peragerentur. Caeterum quin hi, qui sub regis Hispani ditione manentes , opes ipsius suis seserent, omni jure hostium loco habere tur, praeseriim post tot apud Indos injurias, d
bium non erat: ac ne quis ambigeret,palam O dines edixere. Illud obscurius, an quae captis in navibus Italorum bona inveniebantur, in praedam cederent. Res inter aequitatem dc jus belli media transigendo decisa est. Hactenus multa mercatorum collegia Indiam frequent hant, quorum aemulationes cum illic rerum protia accenderent, hic contra imminuerent,neque postent diversii & infirmi conatibus Hispan1cis viribus obniti, Foederati Patres e multis corporibua unam fiscietatem secere, impositis diti
632쪽
HISTO RI AR vM, LIB. XI. 6I3vetias per urbes curatoribus, qui per legatos interdum convenirent , & lata lege , ne quis seorsim , Viginti intra annOS , ultra montem Bonae spei, aut Magellani fretum navigaret. Praefinita dies, intra quam nomina sua , qui
onerum obventionumque participes esse vellent , profiterentur: ita ut decennio demum exacto nova fieret prosessio. Collata pecunia ad sexagies centena millia. Ex hoc tempore, Veli ut novo bello per Orientem exorto, societas Indicana magna pars reipublicae coepit habel ri, cum non modo pars praedarum ad aerarium' perveniret , sed privato civium si tu hostis publicus per rapinas & impendia exhaurir tur. At Philippi longae inopiae siue hujus amni , adventu Americanae clasus , in parte subventum. Husdem cum Gallo inimicitiae, ne at te quidem satis pressae , clarius erumpebant, sparsis per Brabantiam literis, qui superstite Margarita Valesia injustum cum Medicea coim jugium, privatam sobolem, libidinesque regis acerbe arguerent. Convictus Jc Gonthaudus dux Bironum, quo tempore Henricus in
Alpibus bellabat , Sabaudi filiam sibi conjugem , & dotalem Burgundiam cum Hispano pepigisse, sub regis liberumque pernitie. Acci- iv gulam, cum regi ad Veniam prono crimen negaret,primus Omnium fuit. Qui,illo re nante nobili sanguine securitatem publicam firmavit. Vir animi immensi, honorum ies tiabilis, caeterum belli artibus , & in patriam meritis nemini Gallorum cedens , antequam imperatorium saepe decus tali exitu foedaret. . Atque ita unum intra biennium Viros duos,
Angliae Galliaeque sub regibus suis principes,
633쪽
614 HVGONIS GROTII ambitio miserabili fine absumsit : sed Eserit
ut conatuS excusatior, ita mors placida & quieta Bironium conceptum animo scelus G coe-
Iesiis vindicta eousque persecuta est, ut luprema quoque mixtus impietati & iurori xc
perit. Emdani quoque motus recrudelcebant. Edsardo in principatum Transamasianorum Enno filius successerat, dc cum omnium Ordinum querelis premeretur, seorsim agendum ratus , nobilitatem facile suam secerat , ut quae pari in subditos licentia principem Imitaretur. Cum Emdatia civitate pax facta ferme
in leges Delpliigylianas, nisi quod obscura quaedam &fraudem nectentia implicabantur. His diductis, minora oppida δc agrestes contemnens , graVi tributo onerabat. Mox Nordam oppidum, minus parens imperiis , armatuS 1 ruit, nec contentus indicere mulctam , erectis palam furcis,cives sub jugum mittit. Vnde cum Emdanis veteres ossensas exsuscitans , al1as dilordano exemplo territat: prointissimos viliassi a magistratibus divellit, pollicens , exclusis Batavis, ad ipsos transferre Hispaniae commercium : & verum erat, amice illic excipi, qui Ennonis literas attulerant. Formidolosum id Foederatis Ordinibus , eoque magis , quia frater Ennonis Christophorus Alberio milit bat.alter fratrum, Ioannes, a Pontifice imp trato cum Ennonis filia , cui patruu Iple, conivcrio Paterbornensi pago Romana Sacra promotum ibat. Et undique indicia afferebantur, laborare Comitem , quo ampliminum Am si ostium Hispanicis classibus patesceret. PrImo tamen occupatis alIbi armis, quatuor tantum centuriae , Emdanis amabo missae, Iniere
634쪽
HISΤΟ RI ARVM, LIB. XII. 6Is urbem sub idem tempus , quo jam Enno copiis prope admotis a sua factione admitti sp raverat : unde rejectus ille vicos circum occupat , castellaque claudendae urbi & flumini imponit. His compertis Ordines, quibus post
captam Graviam vacuum vicinorum rebus considere , rogante civitate , Warnerum Dubo sium equitum tribunum cum turmis aliquot, ¢uriis ferme novemdecim,eO mittunt. Is pamcos intra dies , rudibus belli defensoribus, i vadit castella urbemque liberat. Enno, ut aconiectu suo dedecus hoc removeret, interi ra Germaniae petens, usurpata Batavis alieni imperii jura, quanta poterat verborum invidia differebat, quorum constit ordines, causam facti, & ni praeveniretur, suum dc Germaniae periculum scriptis Vulgavere.
Rassos pace Gallica Batavos, secuta in hoc tempus mors Elisabetae altius bello immersit, sublato, quod ut primum fuerat , ita postremum perstiterat,
illi dies, tertius Aprilis, diu vivendo ad vite tedium perducte, ex quo senectam cIo I iii. suam,
635쪽
suam, quam prope ad septuagesimum annum perduxerat, sperni sentiebat, dc spes ac consilia etiam eorum queis maxime confisa, ad successis rem Vertere. Longum foeminae, nec domi tantum , sed externis quoque rebus celebre imperium, multos sermones praebuit, aliis futura per spem metumque conjectantibus alus ex ante actorum memoria contendentibus, quae tanto vitae spatio prospera atque adversa. Hinc ais rebatur , capitis damnata mater, dc quidem sub adulterii crunine, unde in ipsam, velut incertigenitoris, multa hostium convitia: mox domia nante sorore, ipsa carceri mancipata, nec leve
excelso animo onus , quod Philippo Hispaniarum regi, cum quo longa mox ipsi bella, libertatem, si non dc vitam,debebat. Cruentum 'uO-que regnum tot procerum pro Romana religi ne tendentium caede: tum illud non minus novum quam invisium regibus cunctis exemplum,
dc reipsa quidem necessitate satis excusatum, occisa foeminae imperio foemina, dc cognata, resupplex, dc regina. Iam dc divulsam Hibe niam , & in Batavis Angli militis seditiones, velut jussas, erant qui exprobrarent. Pars sane miseriarum fuit, tantum aevi sine conjugio, hinc
incertus haeres : dc rumorum materia multis
multa, plerisque Licestrii amores objectantibus, dc post illum Essexii, cuius serociorem juVe tam & forinae in ipsa senescentis fastidium caede
Vindicata: mox animum ut ex amore in Odium, ita ex odio in poenitentiam versium, nec aliam magis morbi mortisque causam. Dicebatur comtra , gratam Deo dc vitae dc imperii diuturnit te ostendi. Ipsa quoque primae aetatis mala ad-
iecisse prudentiam dc uium utrimque fortunae. Nec
636쪽
HvG. GRO T. HIS T. LIB. XII. 6 iv Nec tam mirum,si aliquot rebellantium morte,
si bellis quoq; stabilita securitas, quam quod per
annos quadraginta quatuor muliebre regnum, non tutam tantum, sed Jc florentem Angliam Praestitisset. nec nulla anna , nisi justissimis de causis, sumta. Purgatam religionem ad Eduardi regis exemplum, nec impetu tamen aut libidine, sed in concilio gentis legitimum in modum redisceptata, nec saevitum in sequius sentientes, nisi sero, postquam Iesultis doctoribus amorem patriae Δc una imperii reverentiam exuissent. Scotiam a Gallis, Condaei partes ab adversa factione, multum Belgicae ab Hispanis ipsius ope vindicata: dc quamvis uater magna pros xendi imperii invitamenta, iIὶ.msisse contentam suo, nec aliud ex victoria, quam religionis probatae sibi libertatem , dc suspectae merito Potentiae modum concupivisse : Ita possessa oppida Galliae reddita, Scottiam puero servatam, Bat
Vorum , ut imperium acciperet Orantium , re-jeetas preces : quin & recens per Hiberniam captis praesidiis veteribus,novis immunitis, nunc hoc, nunc illo primorum abducto , debilitatam factionem, ipsamque partium vim ac speciem Tironum cousque infractum, ut in genua provolutus praesectum veniam commisiorum e posceret: sis namque ei honotum cumulus pamlo ante exitium evenerat. Sollicitatam ad nuptias non ab Anglis tantum , sed a Carolo Austriaco Imperatoris, Henrico &Francisco Galliae regum fratribus: a regibus quoque, His
paniae Philippo, Erico Suetiae. quod petita esset, felicitatis: prudentiae , suod recusasset, quia dccivi nubere magnitudini suae impar, 3c externos maritos Anglia formidabat. Probra, quae in
637쪽
ipsain siparsa ortum ex sexu & sormae elegantia, dc sueta regnantibus licentia sumsissent, virilibus curis refelli: nec tantum imperii artes, sed dc linguarum veterum ac novarum adfuisse peritiam , rara etiam privatis mulieribus decora: unde ingens illi nomen, nec vicinis tantum m tui aut miraculo , sed a Mauris usque oc Sauro malis per legatos salutata. Dubitaverat haei nus inemo, quin mortem reginae, quae certum successorem nunquam sibi destinaverat, ingentes per Angliam motus exciperent: quippe Sc tiae regi Iacobo ut sanguine proximo, ita vetera accolarum odia, privatus quoque eorum metus, qui matris in caedem consenserant, obstitura credebantur, paratis in Anglia qui regium de ipsis genus ostentarent: tum vero & mane sium vis timebatur,ne, quod ob adultam Reginae potentiam ausi non fuerant, per turbas facilius sperarent: instigante etiam Pontifice, qui V tuerat alienae religionis regem, quantumvis sa guine proximum, admitti. Nec tantum His no in omnes populorum motus intento ea spes:
sed & Batavi, quanquam Iacobuin, super retiagonis nexum, ossicus jam ante OccupaVerant, ain ipsi societatem imputare, dc belli partem
in Britanniam transferre tacitis votis omin hantur. Insperato evenit, ut statim post Elis betae excessum, vetas reginae consilium, re quod antistitum & Londini magistratuum nobiliumque in promtu erat, regem Iacobum edicerent, non exspect ata publici conventus auctoritate,ob morae periculum, & quia, plerunque inter regna per novas leges & pactiones vim imperii in
posterum imminuunt. Ita,repugnante nemine,
Scotta rex Angliae possessionem iniit,prunusque, intra
638쪽
-HISTORIARUM, LIB. XII. 6 I9 intra omnem annalium memoriam Britanniae totam insulain uno imperio complexus est. Non
omisere gratulari et hanc magnitudinem Foederati ordines, per literas primum, inde per i gatos. Hi fuere Henricus Nassavius , Mauritii irater, pars tum Foederatorum senatus dc equitum magister, Walravius Brederodius, Ioannes Oldenbarneueldius & Iacobus Valliam, qui in ea legatione diem silium obiit. Locuti sunt in hunc modum: Adsumus, Rex maxime, medii ii ter luctum & gaudium. Amisimus eam stilicet, cujus beneficia nec fando assequi possumus: sed, recepimus te , ut, ejus regni, ita Virtutum omnium haeredem. Quod jam olim Votis, quod nuper ad felicissimum inchoati imperii nuntium decretis publice supplicationibus, id nunc
te coram voce ac menre Deum comprecamur ,
faustum ut hoc tibi, faustum posteris , faustum
Brixannice, faustum nobis eveniat. Te vero rem obsecramus unam, ne patiaris in Belgarum cervicibus stantem Hispanum, inde in aliena imperia moliri gradum. Convenit religioni tuae tot piorum coetus, sanguinariae superstitionis regno eripere: convenit justitior tueri causam probatam regibus : convenit prudentiae , longe di ellere regnorum subsiesseres , Pontificis Romani fatetilites, quo judice, hoc quidquid obtines praeda est. Fecit hoc Elisabeta, perficies tu, tantoque facilius , quanto tibi valida aetas, Virile robur, Iatior potentia , fundata liberis domus. Veniet in partem ministerii fides nostra , quorum prosperis atque adversis patuit, vinci posse Hispanum. Bonum sane Christianum pax est. Sed
quod cum validis atque infidis haud aliter quam bello Paxes. Si omnium quos causa jun
639쪽
6ro HVGONIS GROTII pit, opes conspirent,mulctatus ille Belgica, aut, si ne tum quidem sapiat, exutus Oceano dc transmarinis imperiis, quod Batavis Anglisque
promtum effectu,Veniet ad Veram concordiam, cujus optima custos virium aequalitas. Nunc Ostendae tertium in annum protrahenti triste obsidium , succurras oramus: utarisque his na-Vibus, quae jussu reginae armis victuque instructae a nobis undecim numero , nihil praeter imp rium tamen tuum exsipectant. Ad haec ille de amicitia benigne pol icitus, caeterum regni n Vitatem excusare: visurumque in tempore quid
factu optimum , haud celans interim pacis se consilia qua posset praelaturum. Quippe ipsi cum Hispano nihil hactenus hostile: quin ultro Philippus, si de regno certandum foret, auxia Ilum illi suum obtulerat: ingenium quoque mitite, & omne genus literarum, studia in queis aet tem egerat quieti quam armis propiora. Archia dux quoque cum regina, non cum regno, sibi bellum fuisse interpretatus , Vetuerat edicto Anglis noceri, dimisto insuper quod inter captiuVos ejus gentis : mox legatum misit Carolum Arenbergiae principem, times Hispanus Ioa nem Baptistam Taxim , paci promovendae, de
qua anno sequente convenit. Hanc Batavorum
lagati, cum praecidere non possent, morari nutebantur,ac sipem Regi facere, posse & sibi cum libertate pacem obtingere, si Rex cunctando maturescere pateretur pendens adhuc e paucorum annorum eventu Hispani consilium. Docebatque idipstim Oldema ueveldius,arcana FCGderatorum tractare solitus, prolata Ducis Bru- novici manu, quem Gestar Rudolsus ejus rei conscium secerat. Nec sic quidem restiverata
640쪽
N ISTORI ARUM, LIB. XII. 62 Iacobi in pacem sestinatione, contendunt unitice Batavi ut auxiliorum si speciem obtinere non possent, jus tamen ipsis ne negaretur. Adjutabat has preces Galliae Rex , suuentandis sociis amrius : ideoque in Angliam iniserat Maximialianuin Rhoniacum, aerarii sui custodem, de consiliis intimum Ratio tandem haec reperta, ut pecuniarum, quas Gallus in Batavos erogaret , pars tertia Britanno imputaretur, exuotivendis nominibus quae Gallia suis contracta bellis Britanniae deberet. His contenti Ord, ues , quanquam, per Rudolsum Winwodum, regis Britanniae oratorem tentati, num dc ipsi
pactionibus comprehendi vellent, cum grati rum actione recusarunt. Reliouum anni capes
sendis regni solennibus vise aeque Angliae Ι cobus impendit, interim aliorum regum, sui quoque populi legationes audiens. Tironus ipse Hibernorum rebellium dux, veniam petiit a Cepitque. De religione querelae afferebantur dia Versae e duplici hominum genere. Puritanos in Anglia vocant, qui Ecclesiae statum haud dum
satis illic integrum atque sincerum existimant, de puritatis amplius requirunt.unde origo odi si nominis. Hi multa ex veteri usu retenta ii Probaut antistitum ordines, additas baptismo Ceremonias,& alia rituum masis quam dogmatiam : quae cuncta mutari posse spes inde, quia jam pridem Scoti rejecerant. Contra Romane ses multum laudata religionis suae, tum alibitum per Britanniam antiquitate , & sua in regem, regisq; matrem fidem,si non publice, quod tamen in Gallia rex dissentientibus permitteret, at privatim Deum colere patrio ritu impune ut