Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

671쪽

HVGONIS GROTII res hosti, imperium insipano obteri, dc quae, Belgica exhausta, paupere Hispanin , spes belli trahendi una, Indorum divitias jam ad illo&d ficere qui mari ptaevalescerent : Vicesima jam militum seditione infamem Alberti principatum: quod si, augestentibus subinde odiis, Gallus e Pergisceret, depastis utrinque agris incubituram egerealem ac solitudinem. Sponte igitur potius, quam vi subacti, redirent in Galliae corpus, aviataque sacra in sede sua sisterent, Batavo victore

peritura. Novem arces aut castella obstare, quantulum morae undique coeuntibus, quibus extracta gens, crudelior an superbior incertum,

Pirenaeis posthac jugis & remoto oceani sui

Iittore clauderetur. Sparsa late imperia levius subditis incumbere: & pacem in posterum,ce tis lege Salica haeredibus: nulla sui jactura, Gauliae bonis in commune uterentur. Erant per Gemmaniam qui hinc magnitudinem His anicam , inde Batavorum abstrusos recessus, & laetiorem bello fortunam expenderent': nec posse Vince do transigi :. facilius honestiusque illis armis Hispanus Turcam retunderet, aut exiguum imperii damnum propagatis alibi finibus compe saret. Batavis libertas pretio daretur. Esse ii periis suos orbes, & cum in summum excreverint , minui. Iamdudum nec Tunerum nec Guletam Hispanis, nec Austria e domo Helvetios repeti. Sic & hos populos projici debere , ut, maxime cederent, suspectos semper belli in moria , & per religionis distordiam e emplum quoque nociturOS : quin partem horum ipsis Burgundionibus pretio partam , quo justius ,

quae emerant, Vendituros. Haec serme externi.

At domi,eaetra paucos,quorum resipublica tam

672쪽

HISTORIARUM, LIB. XIV. 6nu & praestructa consilia , caeteri, quis fastus Hispanorum, quam fixum Batavis diuidere, reputantes , spes omnes improbabant, tanti adhuc belli finem in obscuro molientibus fatis. At Maximiliano Cochiaco Imperatoris urgenti mandata, & magni nominis legatis Magontiacensi, Saxoni, aliisque iter dc commeatum tempusque agendi & locum postulanti, quae apta ostentui di movendae plebi omnia , respondere ordines: haud immemores sese quae mala V teribus colloquiis accepta: nec Imperatorem &Germaniam , sacra quanquain sibi nomina, contra hostiles insidias profuisse : nihil Batavis optatius, quam quae multis periculis, longa industria pararent, metum belli extra ponere : ideo tam diu oratos vicinos , ut aequa pace imminentia arma praeVerterent, quae postquam n

cessitate edita solidam genuissent libertatem , regibus quoque dc principibus probatam , hanc

se neutiquam falsa pace mutaturos : cum Belgarum primoribus pacisci se antehac , nunc etiam, paratos. Archiducum quam nulla vis esset, Spia

notam monstrare, hominem externum, accepto

ex Hispania in Belgas imperio. Salva se religione , salva republica, veram securainque pacem nunquam abnuturos. Sin id sederet, ut divinis rebus unitan Pontificem,ita humanis unum regem Hispanum imponere , ideret Germania , Batavos hec suae, nec publicae saluti desi turos. Caeterum quod de illatis damnis rese ret, datur se operam, ne aequitas sua desider retur: munimenta ulla ut redderent, Symola cummaxime Rheno imminente, inconsultum.

Scituros ipsi Germaniae sic prospici, si Mendos e agmen dc coutumelias cogitarent. Prodiit per

673쪽

HVGONIS GROTIIcosidein dies 3c Francise i Rhedani, viri doctissu l

ini, de in republica cum honore versati, deque i

eadein etiam res gestas patrio sermone seribe do bene meriti, liber , sed scriptore mortuo ab amicis vulgatus,qui Vetera novaque, & Austri Car domus. dc Hispanorum maletacta referens ,re quam infida principum in poeulos isdem , praesertim quos Pontifex perjurii religione e l veret, par periculum Resormatis dc Roma- lnensibus ostentabat: nec alium quam Vincendo exitum , desiperatas hominibus vias Deo pat stere. Quae dum verbis aguntur , re Interim bellum properari. Accesserat Batavis id virium, quod Ostendae impenderant, cic e Gallia copiae adventabant, monente Rege, priores in ape tum egresti, trahere hostem quam trahi mallent : at per Germaniam Britanniainque ditectus utrisque partibus agebantur , venali fide , aut ut quemque religio huc aut illuc linqui lrat. Expedivere dc pecunias Batavi promtius :cunctantius stib jure archiducum Belgae, ut qui- lbus nolentibus bellum dc suspecta aerarii tractatio, tum Foederati ossensas auxerant, scriptando ad proceres stuper communibus commodis , quae terruere Albertum, quo minus, dc anze saepe, de tunc maxime, flagitatum Belgicarum sub se nationum conventum haberi patererur: Veritus , ne, multa negando,invidie impar foret,aut sipreta ordinum auctoritas vicino exemplo in vim Verteret: prodentibus hunc metum ad amicos literis, quas Batavi interceptas ad Belgarum primores tran misere. Itaque Albertus, disic tiendo consensui, singulas nationes coire permisit, aegros animi spe fovens , Indicanae pec

mae, 'uam Prospera dc opistenta Hispaniam classis

674쪽

HISTORIARUM, LIB. TIV. 6π' classii advexerat, proineque pacis, si bello modicum in tempus acrius inlisterent. Initium illic anni actum otio inter gaudii imitamenta, dum

Ambrosius Spinota, toti jam bello impositus,

sis Hispania recens aderat, expensis apud regem ejus gerendi rationibus) aurei velleris honorem induit, &, Britanniae legato coram , pax Albe to juratur: virilique sobole firmatum Hispaniari regnum sacris ludisque celebrant. Summo jam

Vere, nec ante copias acceperat, ordinum consulto Mauritius magnum opus aggreditur. ΑΠγVerpia petebatur, urbium quondam Belgicarum florentissima, nunc, abductis in Batavos commerciis , partas olim opes famamque retinens,

incitabat ingens spes gloriae : quippe 'iginti

ante annos Parmensi duce longa ac dissicilis o , sidio , incompositis sociorum rebus, Vix seri adepta succestim , jactantia victoris , sidem inundo secerat , in una urbe possessionem Belgicae verti. . Consilium haud absurdum , spatiosam urbem haud magnis copiis claudendi, planis agrorum adjacentibus Scaldiin superfundere, sessuris in edito castris, sed oppositam fluminis ripam, quae Flandrica est,occupandi haud expedita ratio. Erant, qui ex Catianda nocturnis ubi neribus mitti per agros militem suaderent. Mauritio magis placebat classe iri, quae , dum paratur, magno , ut fit, molimine , suspicio inlecta hosti, statimque Antverpiam peti percre buit. Variis exceptus oppidanorum animis, dum pars laeta, velut propinqua libertate , alii sitspsi eta fame intendere rerum pretia , multi coulectis sarcinis moliri fugam. At Spinota trepudantes firmat addito equite, qui modeste ac sine injuria civium habitus, tum oram Flandricam,

675쪽

quae contra Antverpiam sita Nasitae nomineappellatur, invisiens, & ter mille pedites custodiae relinquit, versuros se qua hostis incumberet: quippe haud ignarus, Potiri hostem flaminis

non posse, ni re istam ripam iP Is agris posiatisque stationibus suam faceret. Lecto igitur die pariter Mauritius Bergis ad Zomam iusto agmine processit, Jc Ernelius Nastavius , quod reliquum militis classe vehens e Zelandia Scaudim subiit: primumque Batavorum munimenta prospere perlapsus, ubi propius Antverpiam, &nostium castella venit, nocte quanquam , haudi inconspectus, tela inter penetrabat, Flandricos aggeres invasu us: sed exciti globorum stridore sui praesidium illic agitabant, tecti aggerum Interpositu vela sequebantur. Ernestus vento in Brabantiam rejectante naves , qua j usuum, ap- Pellere , dc jungere copias vetabatur , dubium alioqui proelium etiam providis facturus. Tentandae tamen sortunae, lintribus transponit ser- me quadringentos, qui coortis hostibus facile fusi, pars & in potestatem venere. Tribunus Dorpius premente Victore arinatus in flumen desiliens , periculum periculo evasit. Ernesto Brabanticam in ripam relato, irritus consilii Mauritius Woudam castellum haud procul Be gis situm, quintum intra diem in deditionem cogit, haud dignum quidem, quod exercitus p

teret tantus, dc a tanta spe veniens: nec nullo tamen pretio , nam praedo hostilis inde flumina infestarat. Caeterum ingentes minae, non in V num modo, sed contra cecidere, anno haud alio Batavis in ustiore. Wouda tenente Maurulium, Spiuola, quanquam tum maxime circa

lagatum Britannicum strepente aula,haud segnis seria

676쪽

HISTORIARUM. LIB. XIV. 6s' seria inanibus praevertere, schaldi pontem si perjecerat, quamcunque in partem hostis duceret , promtior sequi, coque immitior his qui

Mam dediderant, tanquam praeproperi tumoris, adeo ut in quosdam dc capite animadverterit. Nec parum Foederati nutaVere, In mis adventantium Spinotae copiarum rumortibus , quid potissimum aut peterent aut tueren

tur , Rhenum insideri suadente Mauritio, ne hostis iἰlac in nuda imperii pervaderet. Vicit sententia in Flandriain ire jubens , Clutaque

consuli. 'Spes aderat castellum hostile, cui SaxoGandavensi nomen, ubi aquae ex Gandavo derivatae in Horatam ac mare exeunt, obsidio premere : id si eveniret minari urbibus, sin minus, tanti tamen in alea belli flagrantis Spinotae re- tinere impetum. Haud procul Isendico Mamritius vico Waterfleta illatum classe exercitum locarat, cum Spinota, Iraemissa copiarum parte , celer assequitur, ipuunque inter dc Saxi c stellum , Bucliolia is locus dicitur, sedem legit speculandis reprimendisque hostium conatibus. Ita fixi diu egere, nullis, nisi levibus equitum praeliis. Vrere lixarum naves,quae propius Mamritii castra advenerant, Pompejus Iustinianus, imperio Spinolor paludes ingressus, silermerat: sed praevisus, depulsusque. Iacet ea in regione Valachriam contra Patientia castellum , cujus oppugnatione Mauritius otium pellere agit bat : sed structum viae medio leve munimentum eripuit Spinota, suisque castris perpetua lorica attexuit, madidoque dc insalubri solo sita Ma ritii castra morbis Zc transfugiis desolabantur. At ignavum hactenus terra bellum maris pensavit sortuna. Ex quo primum in Batavis res

677쪽

Ss 8 HVGONIS GROTII motae haec adusque tempora, inter onera Hispani vel maximum fuit, quod potissimus dc suus miles longe ex Italia dissicili itinere in Belgas duceretur, nullo interim usu sc gravibus impe diis. Et rei Spinota levamentum repererat, Oceano ex ipsa Hispania Flandriae portubus inferre copias. Mille ducenti milites Hibernicis bellis exerciti Petro Sarmiento tribuno Vlysiia

pone imponuntur octo navibus, ac celocibus aliquot, quarum omnium curam Petrus Cubi Ta acceperat, hoc inter caetera mandato, ut, si Flandria negaretur, vitato Galliae littore, Briatanniae oram adiret,iutum ibi hospitium,ope legati Hispanici, & quos ille Britanno'am donis

emerat, habiturus. Ordines Foederati, ut te rore talem in posterum audaciam arcerent, itu

helmum Idautaenium Zelandici maris praes elum jubent Hispanis in freto Morinorum o Currere, captosque sine Venia mari mergere. Non classe bellica Hispani, sed onerarus asVentabant , & quidem, qui laterent facilius, Germanicis aut Britannicis. Hautaenius parte datae sibi classis Flandriam, parte Britanniam praelegens , quicquid medio mari navium, e plorat. Reperti hostes Doberniam una, cum nec vela submitterent, & ultro se glandium jactu tuerentur, pars occisi: caeteris nando, aut scaphis Anglorum excipientibus effugium fuit. Aliam navem jam portu propinctuantem Zela dircae duae cum premerent, pariter Vadis acta sere. Sed Zelandicae ut intae, ita periculo I viore, hostilem oppugnant capiuntque. Vedi res, uti jussum, in mare praecipitantur, multum ante questi de sol luna, non quod Vitam erip Iet, qu in nec perpetuam homines, nec lovgam

678쪽

HISTORIAR VM, LIB. XIV. sperassent & irilites & veterani, sed quod in

gladios jurata naanus inter undas fluctusque Ino te non sua caderet. Die postera captae naves aliae, una incensa, eodem militum fato. Bini

ferme inter se colligati signo simul cunctis enavibus dato jactabantur : unus nihil hostili manu opus dictitans sponte desiliit , ignotus inter ignotos , gloriae tamen circa suprema avidus. Ea clades virum naviumque partem ferme alteram absumsit : nam naves quatuor Vento ferente portum tenuere , ibi quoque multis per hostium tela peremtis aut sauciis..AtDobernienses, dum mari pugnabatur, spectat res mox irati bellum solo suo importari, globos ex arce jaciebant pro nuper hostibus in amicos Veteres. Batavos ob haec ausa criminantibus postea Britannis, responsum, non quaesitas a se Britanniae in fluminibus naves , quod tamen impune Dunkessiani secissent, sed calentem Vbetoriae impetum hostem magis suum, quam terrae maruque confinium respexisse. At ipsi haud aeque facile purgabant, quod specie ser tandi Anglos, qui contra regis edictum mari militarent, haud ita dudum naves Hispanicas, 'Partam Batavis praedam,suum in littus pertrax

xant, datisque pro legato Philippi vindiciis, vim

belli eluserant per iuris imaginem. Caeterum qui recens appulerant Hispani , Oceani ante inyemem trajectu desperato , mansere illic in gnos per simatus domino graves, atque interim miserrima facie, dum nudo littore positis tuguriis vivunt inopes, aut aegri pereunt: nam tabe, vulneribus consumti haud pauci, & ipse C Hara. Iam ex Italia sex validae cohortes sueto Per terres itineret adventabant, praeter novos

679쪽

66o HVGONIS GROTII Archiducis per vicina regna dilectus: haud alias tanta partium vi: quippe Spinota, in Hispania

apud regem cum esset, captae ostendae gratiam auctoritatemque praeferens, facile persuaserat,

rentum bellum pro hostibus, cui finem imponi posse si Rex in longum danda contraheret, paLsim pro dicto usurpans,signisque inscribens. Iam

aut nunquam. Seditionum igitur mala commemorans , pecuniam & binos poscebat exe citus , quorum altero sea tueretur, altero Friasiam quateret,inagno statim struetu,quia Dan rhenana tributa damno hostium sibi accessura , tum hosti plurimas urbes, quas nunc amnis defenderet , limitem sore, jurioque exercitu opus spargenda ad praesidia, spe mox majore, quando inde ipsa Batavorum viscera terra marique patescerent. Sapiens consilium ut primi successus juverint, caeteris haud proripe secutis, pergam memorare. Sedentibus adhuc in Flandria d

cibus, dum Princeps Clusis providus Isendicum munit, dc Spinota illum falso metu retentat, Bukoius justa cum manu haud procul Agrippianensi Colonia, pulsis amne Batavorum navibus machinas enim secum traxerat) Rhenum tra sit, magno circum Germanicarum urbium te

rore , quibus Mendos, facinora & multa ludubria necdum exciderant. Lustrandis copiis Pomtificis legatus adstitit, solemniter precatus Victriacia ipsis arina. Irent alacres , liberatorci recta sentientibus, ultores in caeteros: non principum magis quam Diuuin causam agi, quos aris templisque exutos ipsorum manu velle restitui. Vbi Ventum ad oppidum, cui Caesariswerta nomen

680쪽

HISTORIARUM, LIB. XIV. Grpa , queis transitus muniretur. Pons, quo Rh . num sterneret , structus Colonia Agrippinensi, in re magna inde alimentorum copia , haud ob- scuro studiorum civitatis ejus senatu, quoties , res Hispanorum invaluere. Quibus auditis, Mauritius, ex suis Mendos aeque consiliis con- jectans, haud iturum quenquam infestas in ge a res Berca a tergo relicta, Henricum fratrem, Emestumque uultit, de pedites quater mille, bis mille equites, queis Ordines silo e conventu legatos addidere. Nec hi dubitarunt primam, Bercae muniendae curam , validis operibus muti tum extra oppidum spatii amplectentes, queis mora hosti, sedes praesidio augeretur. His muΙitem detinebant, quanquam Transis alana Friasiaeque urbes, & Linga praecipue subsidia miliatum Jc quae bello usui certatim orabant, pri tum per metum Oirusta publici cura. Lingam misi e quinque centuriae. Eques interim,qui cum assaviis, obvium hostem bis fudit. Media nomdum aestate marchio Spinota, relicto ad Flan

driam Friderico Herembergensi , sis sex mille pedites,quingentos equites regebat) ipse Bukoii copias, & quos inde sibi praemiserat, subitus p

tit. Rurordamque locum, Rura ubi amnis Rhenum illabitur, inuuitioni oportunUm tacitus --tat. Dein convocatis castrorum primoribus,cumctis hactenus quid pararet nelaiis, mentem aperit. Lingam peti, praecipuum illarum partium munimentum,si properaretur capi facilem,inesse paucos & belli rudes: sed cuncta in eo, ut hostium subsidia praeverterent, quae Lingam comventura , si Bercam ipsi & Grollam ἐκ ignota

oppidorum nomina consectarentur: nec Ign

rum tibi, quam inversum priscis dueum inlut

SEARCH

MENU NAVIGATION