장음표시 사용
11쪽
bi, Centomus Liber ab Auctore si Mur. eorundem I tela probandus. quε& ipse eontinuo se contulit in Romanum Augistiniani Coenobii Gymnasia cham ii supremo ordinis Praesule inauguratus. Diu eruditissimorum Virorum& oculos . Ac mentem Liber occupavit, ε quorum tandem manibus nulla The logica nota perstrictus . omnique censura immunis evasit; tantamque ex illiis snationem apud Eminentissimos Patres suo Auctori conciliavit, ut ipsorum preeibus Clemens X. P. M. Henricum inter Sancti Ossicii Qualificatores ad legerit. Novo igitur insignitus honore . ae praegrandi sui Nominis fama reliacta Patavium rediit, opus supremae Inquisitionis iudicio expensum , di a probatum in lucem emissurus. Vix ε praelo Liber dimissus Eruditorum studia fuerat auspicatus, elim Ititeratorum vulgus varias in partes distraxit; plures enim . qui veritati litabant. nullisque Invidiae stimulis asitabantur, opus summis laudibus efferre . reco dita Eruditione refertum suspicere . ac quolibet encomio maius assirmare r teri vero, qui delatas egregio volumini laudes in immensam, ac cum omni posteritate adaequandam nominis celebritatem excrescere verebantur. idem ipsum multis erroribus scatere . doctrinas proscriptas recoquere. ac Itantam non omnium haereseon colluviem compendio prae ferre . Neque his tantam limitibus stetit prava obtrectatorum procaeitas I siquidem quo sinistrade eodem opinio minores etiam gentes pervaderet . quamplures libellos fusetivis typis excusos publicitas destinarunt; quibus tamen diutilis impune v gari non licuit . etenim simul ac fuerunt ad primam lucem oborti, extemplo nigro theta supremae Inquisitionis decreto fuere lignati. Quinam autem fuerint hujusmodi Viri aliorum & nomine. & indumento magno innumero
personati, probo novit literaria Respubliea et mihi Religio eli propria nomina illis reddere , propriisque vellibus illos induere . Porro math notos emminatorum conatus honorifica Auctoris fama longε lateque pervagata devicit 3 Enim υero Regalis Celsitudo Serenissimi Cosmi III. Magni Etruriae Ducis. Optimi Piique Principis, literatorum munificentissimi Meeaenatis, a dito tanti Viri nomine . eundem in sacrum suarum rerum Moderatorem ast vit, simulque in Pisana Academia Ecclesiailicae Hilloriae Professiorem grandi congiario designavit. ExindE Celsissimi Principis In illum amor effusus et Ipsi siquidem ad Regiam Celsitudinem semper aditus patens: Ipsi Filii Ioannis Gallonis erudiendi eura demandata et Ipsi quidquid in Cimmelis . & Musaeo
Mediceo affervatur pretiosae gazae antiquitatem reparantis , reseratum : Ipsi mdenique omnia credita . quae tam profundae doctrinae. ac tam rarae eruditi
nis Virum decebant. Gratulabatur Etruria, re praesertim Florentia . Urbs huius Provinciae praecipua. cunctique bonarum artium cultores. quos inter Antonius Magi labeeus Vir immensa proph. literatura celebris, hoc sibi ad ni ximam felicitatem contigita arbitrati, quod Norisius eorundem laribus ae- cessitat. Verum omnium gratulationes evicit Pisana Academia duplicem honorem munifici Principis liberalitate consecuta ἔ quippε quae Ecclesialii- eam Historiam in suum Atheneum vidit inductam . di Virum avi sui Nulli comparandum huic muneri obeundo selectum suspexit. Agebatur annus alter, ex quo Historia Pelagiana in lucem prodierat,
eum Liber Marii Mercatoris in Joanne Gamerio e Societate Jesu illustratus
12쪽
Auctorῖ redditur; quem erim altilis meditaretur, in nota offendit id epillo-las XC. & XCII. inter Augiillinianas, que is proprias Sedes Episcopis Synodorum Carthaginensis , S Mileuitanae ad Innocentium Ι'apam stribentibiis eruditus Iesiuita adiudicabat: opus, ut ipse ait Garnerius, quod hactenustentaverat nemo. Olim ipsi met Norisio res Pelagianas persequenti id consilii incesserat . ut arduam eandem spartam aggrederetur; re autem maturias pensati destitit ab incaepto, clim ob materiae obscuritatem nihil certi potis deprehendi, nec illorum Praesulum Urbes, quarum sacris id temporis praeerant, nisi divinando designari possis conspiceret. Itaque Antonio Magi ia-beco. qui ea de re illius iudicium urgebat. morem gerens , animadversiares in Gamerii notas emisit. quibus pari soliditate . ae eruditione ostendit, quantum Iesu ita per inania expatiatur a recta aberraverit. Vix manum am verat a condenda censura,cum eandem tabulae admovere cogitur, ut Apologe rica pro Pelagiana Hilloria procuderet. Scripserat vir Doctissimus. S. Vincentium Lirinensem Semipelagiano errori nondum ab Ecclesia haeresibus adnumerato adhaesisse; idque ex capite 37. Commonitorii, quod adversus profanas vocum omnium haereticorum novitates Lirinensis Asceta sub nomine Peregrini vulgaverat . invicto testimonio comprobari . Ad haec discellerat 1 Cardinalis Baronii sententi 1, qui in Epigraphe eptilia ae Albino, Piniano, Ne laniae ab Augustino inscriptae. Albinae pro Albino restituendum edixerat: quam quidem correctionem etsi suo satis Auctore munitam , Norisius improbandam censuit; eum probe nosset, nomina tum masculinae, tum neu trius terminationis etiam is minis a probatis scriptoribus accomodari solita . Doluit Vincentii vicem Franciscus Macedo ex minorum instituto , quos o servantes vocant. in Patavino Lycceo ethicae Philosophiae Professior; ac Lirinensis Sanctitatem in invidiam trahi suspicatus , si lemipelagiana fuligine obtruderetur aspersa; bonae causae, ut ipse autumabat, advocationem commodaturus prolixam Apologiam eo consilio exaravit, ut Vincentium a Mas silensibus extraheret ; in qua 1 proposito argumento digrediens Nortitum grammatices imperitiae reum traducit, quod Albino , non autem Albinarin Augullinianae epistolae instriptionae legendum contenderet. Utrumque vero infeliciter: hoc enim potire uiti m Norisius edit 1 ipsi Patri Macedo adventoria penitus profligavit; quaeque primo loco adornabatur accusatio, iam diu prorsus eversa corruillet, si quam paraverat responsionem , impatienti eruditorum voto expetitam Purpuratis Patribus in lucem prodire placui set. Jussus eigo intra si parium adornatam desensionem occludere , ne de Oibe literario bene mereri desineret, paucis ab Adventoria elapsis mensibus duplicem disertationem emisit de duobus nummis Diocletiani, & Lucinii , cum Auctario Chronologico de Votis Decennalibus Imperatorum , ac Caesarum et opus ex Cimmeliis Serenissimi, & Reverendissimi Principis Leopoldi Ca dinalis Medicet mira eruditione refertum , historiaeque consultorum ν & i dicio, & utilitate comprobatum . Per haec tempora Norisii Criminatores peiorem , criminationem m lientes Hiiloriam Pelagianam ad Romane Inquisitionis tribunal detulerunt, eandem suspectae Fidei , plurimisque erroribus ab Ecclesia prostriptis respersam causantes . Cuius injuriae nota ut latius longiusque manaret, libel-
13쪽
Ium P. Ioannis a Guidie eiolo astititio nomine Eminentissimis Patribus, qui
Fidei 1ari e tectu servandae praesident, nuncupatum in vulgus dedere , praefixo titulo: Parallelum propositionum Baii, N Henrici Noris; quo Norisium Baianis erroribus concinui me probarent. Audax profecto facinus . nec lustrali tantum aqua luendum; siquidem, ut Scriptorem orthodoxum reum obtenderent, invidiosis nominibus eundem onerare non extimuerunt, quibus ipsius famam toto iam Orbe percrebescentem tum apud superstites , tum apud polleros vel imminuerent, vel extinguerent. Veriim iniquo impostori res non cecidit ex sententia; Henricus enim collectis ex editis 1 Macedo voluminibus hinc inde responsionibus, singula erroris obiecta, quibus impetebatur, meridiana luce clarius infregit, dum eadem se eum iis scripsit se monstravit . quaesenex Annosus Baiani pulveris scrupulosus excussor in literas miserat. Invidum Norisii aemulum propriis armis oppressum nonnemo crederet . qui fidem rumori haud temere suborto praestaret . exhibenti . Maee dum sub cortice F. Joannis a Guidicciolo eam ob rem delituit Ie , ut impune posset Catholicus in Catholicum , Amicus in Amicum grassari; neve violatae Religionis. ac laeta amicitiae poeni reus pollularetur. Occulto igitur accusatori sub alieno nomine iniuriam intentanti sub aliena quoque casside Annibalis nempe Riccii Veneti Augulliniani Norisius respondit; quod nemo iure mirari possit, cui vel obiter quae rem tanti momenti circumstant. rimari contigerit. Haud tamen pervicax adversariorum ingenium hisce responsionibus cessit; quin imo novum ipsumque pessimum criminandi genus adorti, N risium , cuius opera optime norant pmpositionum Parallelum exhibitatum . in scenam induxere , qui Macedi responsiones sub Riecit nomine. ad Bajanam nubeculam profligandam abse collectas, tanquam minime suae doctrinae cohaerentes, publica palinodi1 temperaret. Hac arte intentam invidiam confirmatum iri sperantes , retractationem Henrici nomini assietam italico idiomate edidere cum hacce Epigrapher censura dei P. Eurico Horis furale ri poste ractolle dat P. Annibale Ocelo: maximi vel ob id criminis rei, quod gravissimum Theologum , non Eminentissimis Patribus. apud quos fuerat delatus, non erudito literatorum caetui, sed ultimae plebeculae, rudique popello tantum legendi gnaro suorum erratorum paenitentem sisterent. Fietam palinodiam perpetuis mendaciorum strophis consarcinatam visum est Norisio surda aure non. praeterire ; imo sua interre me duxit paginas illas ad umbilicum usque mendaces evincere, ut omnem suspicionem. s. sana doctrina, quam semper tradiderat, detectis dolis averteret. Itaque publico monumento commentitiae retractationi fidem abrogaturus, brevem quidem, sed solidam confutationem subcisivis horis coniecit, cui titulum dedit: confutatio Palinodia sub nomine Henricii Norιs publieatae Annibal. hic ius Fbilaliai LJam vero doloso abirectantium molisine deturbato, ac calumniae nota in fraudis architectos devoluta , quis cordatae mentis re non putasset out audaces viti litigatores vel iniqui facti poeniteret, vel iidem perpetuo se silentio damnarent ρ Ast tantum abest, ut praeluctae impudentiae fraenum in-jecerint, quod fractas vires rursum instaurantes , advocatis in speciem ab
14쪽
a ceu satorum numero suppetiis, rigidioris insituti A seetam taciturnitati unice addictum , novam criminationem instruentem , sunt ementiti. Igitur Ecella nescio quem Humbertum Carthusiensem edueunt, qui Risbrochii ex Sarmatia, Hauseni ex Germania. Guidiccioli ex Italia c unus Hrtasse homo Prothei imaginem Iudens socius laetus, germanitates Cornelii Jansenii, & Henrici Noris exhibeate quo scripto sicut eadem uterque sensisse. obtendebatur, sic eadem utrumque censura maneret. Quo vero, , suis ausibus impostum notam arcerent, fidemque apud imperitam plebem siris mendaciis conciliarent, Iesu Christo supremo Iudici accusationis libellum nun cupatum voluere, hunc plane titulum praefigentes: D. N. I. C. Eumque . cujus iudicium vel ipsis innocentibus eli Hrmidandum , in calce nuncupa toriae epistolae his verbis sollicitant: Surge, Domine, iudica eausam tuam. Vah procacem temeritatem, quae omni rimore deposito aequi simum, vem ritatis ludicem pro fictis criminibus audet interpellare i Hos tamen resta-etariae mentis conatus , quibus in quinque famosas propositiones ferebam tur consensiise Norisius , eadem arte disiecit, qua paratos in propositio num Paret leto cuniculos vacuas in auras difflavit. Excerptis enim ex Ma cedi libris sententiis singulas singulis germanitatibus opposuit, & alieno suffragio. quod boni senis doctrina in antecessum quoque paraverat , commentitii Jan senismi naevos abitersit. Plerisque emunctae naris Germanitatum inspectoribus indubia sententia stetit, easdem P. Macedi Disse laeturam quippe qui probe scirent, Macedum N Norisium adversis invicem scriptis praelia literaria conseruisse: mihi vero non vacat hoc eruditorum placitum ed incudem vocare. quem delectat literariae Reipublicae iudicio plurimum deferre. Ingeniosa , ac suo pondere constans elucubratio , qua recidivus consarcinatoris ausus omnino eliminatus corruit . prodiit inscriptam habens epigraphen et Responsa P. Francisci Macedo adversas gemas germanas germ nitatum Cornelii gansenti, O Henrici Horis 2 P. Annibala Rieeio collectar cuius umbilico legendam se offert Confutatio Pseu epistotie dolosi per adversarios Norisio assidiae, ut eundem de Risbrochiani libri proscriptione, quo tanquam plurimarum haereseon recoctor sugillabatur, iuveniliter exultantem ludibrio traderent Invalescebat iam Norisiani nominis fama, quae his concertationibus longius propagata eo devenerat, ut Christina Suecorum Augusta Regina Henricum licet absentem extri dubiam suffiagiorum aleam Regiis Academicis aceensuerit. Interea pessima censorum capita ad tempus conticue re , vel quod iniquae causae ipsis argumenta deessent , vel quod prorsus eversi, tam cito in novas criminationes non possent assurgere. Itaquε cum primum Norisio ab osoribus feriari licuit, aetatum severiores Musas repetiit, quo nugis posthabitis, solidiori aliquo monumento benε de orbe lite rario mereri pergeret. Adiecit igitur animum, ut obscuriora antiquitatis arcana Viris eruditis vel penitus ignorata, vel tenuiter cognita optimo inlumine eollocaret: cuius consita caeptis prosperε contigit, dum edita profanae eruditionis opera ipsius nomen ad extimas mundi partes protulere. Mirabantur rerum antiquarum oculati investigatores , tam vastam Norisii mentem singulari ae propε immensa eruditione refertam ε ruderibus er b a tis s
15쪽
tis, saxis insculptis, nummis excusis, monumentis secretioribus res a n stris temporibus adeo dissitas, quibus longa aetas tenebras offuderat , luce donare; Consularia Collegia perperam in vulgatis fallis descripta eorrigere . supplere , illultrare ; plures Cyclos Paschales a suis annis avulsos inpropria sede locare , inextricabiles denique Chronologiae nexus, ac igno ratas Epochas multarum Urbium, quarum sela supersunt nomina, solvere . dirimere . enucleare . Harum vero elucubration uln , quas profusus erudirtorum plausus excepit, iuvat hic indicem texere; sunt autem . Cenotaphia Pisana Cati, & Lucii Caesarum dissertationibus illustrata . Coloniae obsequentis Iuliae Pisanae origo; Vetusti magistratus, & Sacerdotum Collegia: Caesaris utriusque vita. gella, ct annuae eorundem inferiae
exponuntur, ac aurea utriusque latinitas demonstratur. Parergon de annis
regni Herodis r de Praesidibus Syriae , ac Romanis in Asia Provinciis. Venetiis i68 ι .Epiliola Consularis , in qua Collegia LXX. Consulum ab anno Christianae Emeliae XXIX. imperii Tiberii Augusti decimo quinto, usque ad annum CCXXIX. imperii Alexandri Severi octavum , in vulgatis Fallis ha-oenus perperam descripta corriguntur , supplentur , illustrantur . Bononiae I 683. Annus & Epochae Syromacedonum in vetustis Urbium Syriae nummis praesertim Mediceis exposita: Additis Fallis consularibus Anonymi omnium optimis. Accesserunt Dissertationes de Paschali latinorum cyclo annorum LXXXIV. ac Ravennatum , annorum XCV. Item Epistola ad Eruditissimum , & clarissimum Virum P. Antonium Pagium de nummo Herodis Antipae. Florentiae I 69 I. His addendum opus mole quid bm parvum, pretio vero maximum, quod Norisius ad annum baptismi mortisque Augustini trabali clavo figendum concinnavit inscripto titulor Somnia quinquaginta Fri Macedo in it, ne rario Sancti Augustini post baptismum Mediolano Romam excutiebat levi brachio P. Fulgentius Fosseus Augustinianus kerae Theologiae Prosessor. Lugduni Batavorum I 68 I. Accensenda his quoque soret de Donatistarum Schismate Norisio elu-chbrata Historia. nisi eidem omnibus licet numeris ablolutae , latentem ab causam praelo voluisset interdictum . Quod quidem consilium tanti ponderis est apud inititutos ab eodem haeredes , ut nulla sibi ratione suaderi sinant, ut eandem vulgatam velint; math soletasse ominantes iIli operi, si diem aspiceret, ces Auctor sciens prudens diem negavit. Verum etsi Henricus dum viveret laudabili forte sententia consectum opus maluit occultum , haud aeque laudabili consilio superuites eodem loci illud haberent; plura enim viventi poterant esse argumento, ne proderet; quae tanti non sunt, ut haeredibus sint impedimento ne prodant. Neque vero eli quod nationabiliter timeatur, quin Historia a Viro tantae eruditionis concinnata Auctoris sui nomen ac famam esset impletura ; ipsius siquid 'm doctrina omnium plausu consecrata altiori loco consistit, quam quo huic suspicioni queat ansam praebere ; Ssi quando invidia recidivo ausu in politiumum scelum a GDUeret e tot Propugnatores Nortuus haberet, quot sui nominis ae doctri-
16쪽
X riae eultores in AugustIn Iana RepublIea , ae orbe literario reliquit. Dum Antiquitati his monumentis illustrandae assiduam operam conse rei Henricus, Innocentius XI. P. M. eundem Romam accivit Vaticanae Biabliothecae Custodibus adnumerandum . At ille effusam Supremi Antillitis Clementiam ratus minimε suo literario otio Buendo conducere, ne collatum munus obiret, pro quo tamen maximas se debere gratias aiebat, omni ope contendit. Res eiusdem votis benδ cessit, Principe totius Orbis Praesule quidquid ex sitioni obtendebatur benignθ excipiente. Uerum optata pace , gnatoque secessu frui ipsi diutius non datum : Vix enim Innocentius XII.
Catholicae Ecclesiae Clavum suscepit; etim Norisio ad Urbem accedere iusBVaticanae ejusdem Bibliothecae destinavit Praefecturam . Ubi Pontificis imperium Henrico innotuit, illico rationem iniit, qua se L tam munifica liberalitate subduceret. Ad regiam itaque Cosmi Tertii Celsitudinem ipsius praesidium imploraturus accessit, ac cum eo suppliciter egit, ut 1 Ponti fiee, ne Romam peteret, impetraret: qua quidem ispe se statim cecidisse sensit. ae sui Mecaenatis animum sibi adversantem tognovit . Imo Magnus idem Dux auctor illi fuit, ut nulla interposita mora executioni mandaret, quod ipsius ope declinare decreverat; napa enixe petenti ut sua auctoritate decretum munus averteret, ex inopinato respondit, o re sua et se , ae in ipsius honorem maxime cedere, Supremi Praesulis ivliu facessere. Pergeret igitur Romam , quo SS. Patris imperium , Purpurati Senatus expectatio, literato- torum ibi degentium desiderium , Vaticanae Bibliothecae Praefectura, meliora denique fata vocarente Se tandem imparem esse qui suis meritis ea praemia rependeret, quae Roma posset elargiri si vellet, vellet autem si de facie omnigenam ipsius eruditionem agnosceret. Haesit hisce essatis Norisius; quoniam vero solemne duxerat Magni Ducis consilia ceu oracula excipere , collecta literaria supellectili iter arripuit: eui munificentissime celsitudinis expensis , S lectic1 Urbem adventanti supremus totius Augustini nae Familiae Moderator, pluresque tum doctrina , tum ossicio spectabiles P tres obviam precessere, iamdiu optatum ipsius illuc adventum gratulaturi. Cum primum autem fractas ex itinere vires in Isaurare licuit, SS. Patri Innocentio XII. in obseqilium te pronus effudit, eique pro collatis in se beneficiis gnati animi nullo unquam aevo Obliteranda monumenta tuliatus. Mirum, quo gaudio Summus Pontifex Norisium re vidit praesentem, re inaudivit diserte loquentem ; cuius vel absentis doctrina Innocentii animum dem cruerat i Ea propter nova in Henricum amoris argumenta daturus Antistes Maximus, ct Sacrarii Apostolici Praesecturam , quae per obitum Josephi Eusanti ex Au quiliniana familia primum Helenopolitani, mox Prophtriensis Episcopi viduata alium ejusdem initituti hominem postulabat; ct Pontificium prae Iidium obtulit contri eos, qui clam palam in eundem auderent insurgere . Tam spendida prosus ae liberalitatis telli monia devoto supercilio admirans Norisius, ipserum alterum, quo sub tanti praesidii umbria optime quieti suae in pol terum consultum iri putabat, venerabundus excepit; primum vero , quo curas expetitis studiis adversas sibi aggerari sentiebv. ut in alterum devolveretur , supplex oravit. De his, aliisque permultis habito sermone Summus Pontifex missum fecit Henricum , quem inde digreisim
17쪽
tanta auri summa subseeuta est . quae eurrui, Equisque. parandis, quibus ad Vaticanam Bibliothecam ab Augustiniano Coenobio longe diltantem veheretur . sufficeret . Hoc primum Innocentii donum Notilio Romae collatum, cui semper maiora supremus Paltor adiecit. Intere1 Norisii nomen adeo supra vulgus emerserat, ut omnium Ore tota passim Urbe celebraretur. Hinc Purpuratorum , aliorumque dignitate praestantium effusus amor literatorum ibi degentium vehemens studium , Eruinditorum ex toto penε orbe impatiens ineundi com ipso foederis desiderium . communis denique omnium plausus & admiratio siquando ex Pontificis mamdam Congregationibus intere Te contigerat . in eundem erupit. Fervebant tunc temporis Sedem inter Apollolicam, & praecipuum Catholici orbis Principem accerrimae controversiae, sua satis fama , atque editis voluminibus celebres . Nemo, qui etiam , limine easdem attigerit, ignorat quandiu laboratum , ut pulsis dissidiis pax exul rediret. Affulserat boni exitus non mediocris spes Alexandro VIII. Romanam Cathedram inii dente , qui Praedecessoris vestigia premens , suae industriae nervos eo contulerat, ut & Ecclesiae sua iura servaret. & Magni Principis animum qu rogando. quὶ bene merendo necteret. At Pontificem pro pace componendi omnia conantem primo spes concepta fefellit. deinde mors e vivis eripuit. Itaque Innocantius XII. Petri Sadem indeptus sedulam curam intendit, qua iamdiu enatae concertationi ultimus dies imponeretur ; quod felici Omine eontigit, Norisio pacis conficiendae viam aperientes . Totius rei summa illo devenerat . ut in literis ad Apostolicam auctoritatem , & Ecclesiarum reparanda iura Innocentio exhibitis, verba miniis apposite inserta contentionem facerent, ac dirimendis dissidiis obicem poperent; qua de re a Pontifice contuitus Henricus, ab Ecclesiastica , & recondita eruditione mutuatus exempla, quid ea in causa elset agendum, edocuit. Unum igitur, &alterum verbum, quod rei summam tangebat. duxit immutandum, caetera vero admittenda: hac ratione ratus & Supremi Antistitis auctoritatem. S iura Ecclesiarum in tuto posita . Permulta alia praeseserebat epistola, quae Innocentio minime probabantur; verum Norisio Pontifex auscultans , si al. illius crisim eadem exigeretur , satis sibi factum edixit et quod continuo praestitum, ac iam tandem diuturnae nimis concertationi finis impositus; pro quo Potentissimi Principis nomine gratiae ipsim et Norisio actae . cuius opera Maximi Praesulis animum a praeconcepta opinione divulsum , & arduam comtentionem noverat profligatam . Hocusque induciae ab Adversariis Henrico concessae . Novus enim ho nor eidem delatus, ac vehemens in ipsum Pontificis amor adeo lissem stomachum movit, ut qua possent arte eundem de gradu deiicere, consiliuiminierint. Quae igitur familiaria esse coeperant . molimina repetentes , de consensu in praedamnatas quinque fimosas propositiones , sparsis rursus in vulgus libellis. Nortiti libros insimularunt. Haec praeter opinionem rec4ns conflata calumnia eo Romano Praesuli gravior accidit . quo virum in sima receptum suo . cuius sana doctrina de tot iam periculis triumphaverat, novi haeresis suspicione audebat at pergere . Ut autem contumax aemulorum perfidia non tam auctoritate, quam probati judicii pondere oppressa labe-
18쪽
seeret, Doctissimos viros, eosque ab omni partium studio semotos Pontifex voluit deliinatos . qui in Norisianum volumen altius inquirerent, ipsi unque dogmata ad Catholi eae veritatis trutinam expenderent. Iniuncto munere haua propere functi delecti ad id operis Viri , ei rea coni missum volumen de spongia pronunciarunt ; se nihil in ipso offendi iIe testati . quod obiectis eriminibus esset assine, sed omnia ad orthodoxa: Fidei amussim protalis exacta . Tametsi autem de Norisii Pelagiana Hi Iloria su stragia, ne in publicam lucem effunderent interposito Sacramento Censores fuerint vetiti, quod tamen fuerit eorundem de eiusdem doctrina iudicium ex illo deprehendere licuit . quod Henricus post sui operis peractum examen supremae Inquisitionis Consultoribus ab ipssimet innocentio fuit adscriptus. Jam vero quisque sibi suaderi facile permisit set, Norisii librum, qui tanto cum gloriae proventu creata pericula semper evaserat, altiori falligio tandem constitutum, quam quo ulla deinceps adversantium conamina potuissient pertingere . Verum audax obtrectatorum libido minime despondit animum. quominus eundem ad tam sublime honoris culmen evectum novis admotis
machinis lacesserent 3 imo ne ab ipsis quidem sacratioribus penetralibus atroci plane scelere temperarunt e etenim quibusdam falsae religionis stimulis acti, re autem vera malesano criminandi cacoethe peruiti plures libellos Scrupulorum titulum praeferentes , iisdem Censoribus specie tenus reverentiae inscriptos publicitus dedere , que is duplicem in uno ausu trium phum reportarent; dum Norisii librum recantatis toties e ribus respersum . ipsosque Censores iniquo iure eidem albos calculos ad iunxisse, conabantur evincere . Indoluit vix expiabile scelus Annonymi hoc enim Auctore impressi libelli prudierant ) Norisius ; ac reciprocari sentiens calunmiantium fabulam, quam post tot superata discrimina peractam putabat. Innoeentium Pontificem adiit, conquellus de inverecundo: vitilitigatorum flagitio . ae de violato in Catholicae Fidei quaesitores obiequio, ejusque opem in re tanti momenti rursus obtellans : Cui Romanus Praesul ad te eit, ne sibi ab emulorum invidia quidquam timeret , quam brevi penitus interituram speraret; vulgatis tamen scrupulis solida dispunctione obviam iret, ut iustam eausam non tam praesenti praesidio, qu1m validis rationibus invictam probaret . Hiice Innocentii verbis erectus Norisius quinque doctissimas elucubravit diuertationes, quarum prima conimverce propositionis de Uno ex Trinitate Carne passo ortum , progressum inclaram lucem digessit; reliquis autem serupulorum lpinas, quibus A non imus se pungi lamvntabatur, extirpavist, evulsit, eradicavit . Prodiit opus Romae anno 169ς. eum titulo I sortea Dissertatio de uno ex Trinitate Carne passo: Adduis Historiae Pelagiana ab ob-jehis ab Anou mo scrupulis Vindicus . Dum liber praelo premeretur, ac ultimas imprellarum curaa exerceret , Summus Pontifex, ut datam Norisio Fidem solveret . qua criminantium ora se penitus obstructurum sponderat, Eundem insignis doctrinae merito tota Urbe , ac Christiano orbe applaudente ad Cardinalitiam Purpuram assumpsit pridie Idus Decembris anni ei Rem I 69s. Et sane praegrandi hoc honore auctus Henricus garrulorum catervas etsi non habuit sincero plausu gratulantes, externa saltem veneratione habuit obsequentes: quippe qui consociati illi tenebriores ne hiscere quidem
19쪽
dem in posterum contr1 eundem sunt ausi. Ex quo Intelligere datur, non veritatis studio, sed iniquo virum Orthodoxum deprimendi desiderio fuisse ductos . dum adversarii inito foedere bellum sociale Nortito intentabant; quod tamen Haenricus & fortiter eruditione suscepit . & strenuε doctrina est prosecutus. & adepta dignitate gloriosh coniecit. Vix S. R. E. Cardinalis fuit 1 Pontifice renunciatus, elim Eminentissimum apicem ab humilitatis gradibus exorsus ascendere , coram suprema Eremitici ordinis Moderatore in illius oecursum properante in genua 1e d misisε profudit, ut ipsius facultate Purpuratorum Senatui nomen dare permitteretur. Sacris ergo Vaticani Insulis exornatus Ecclesiastici Principis Maae statem ita cum facili comitate temperavit, ut testimonio Eminentissimi l se Iulii de Alteriis, non assumptus , sed natus ad Purpuram videretur. A muneribus , iisque permagnis Principum nomine sibi oblatis manum abstinuit. quibusdam tantum Equis in presentis discriminis subsidium acceptis , quos Serenissimus de Reverendissimus Princeps Franciscus Maria Cardinalis Mediceus , ae Eminentissimus Petrus Otthobonus veteris amoris ergo dono mi serant. Cum primum autem sacro murice se indutum conspexit nulli labori sibi parcendum putavit, quem bene noverat cum ea dignitate conjunctum , quae in auxilium sollicitudinis in totam Ecclesiam a Summo Antistite advocari consueverat. Huic ergo muneri graviores curas impendens diutinis plurium Congregationum . earum vero praesertim , quas S. Ossicii, ac Stallis compellant, negotiis indefessa sedulitate incubabat s suamque tum consilii, tum doctrinae operam conferebat, ut qua posset ratione saecularem Romani Pontificis Potellatem sartam servaret. & Fidei Catholicae decori consuleret . Tot curis implicitus querebatur interdum & voce S scripto apud amicos, de tot laboribus , quos divexa aetas ferendo nan erat, acquietum Coenobii te celsum saepius dolebat amitium . eo praecipue tempore , quo prope Septuagenaria Senectus studiis lassata perpetuis otium aliquod . & solatium postulabat . His tamen minime territus, etsi vires quotidie minui persentiret , nunquam ab assidua sollicitudine , quae in commune bonum cederet, aut mentem, aut manum amovit: imo lucri loco deputabat eadem via Ecclesiae utilitati occurrere, qu1 ad ultimum diem properaret; ac proinde aliam sibi quietem, aliud otium dies noctisque imperare nesciebat, quam mutationem laboris . Hane ipsius in rem Catholicam vigilantiam Roma stupens agnovit, actam vegetum animum in fati scente corpore admirata , nova illi onera imposuit. novos honor s destinavit. Itaque Clericorum Regularium minorum apud Apostolicam Sedem fuit Protector electus . quibus nihil non egit, ut in adversis esset praesidio, in prosperis augmento, in omnibus securitati. Porro Hieronymo Cardinali Casanatia Apoitolico Bibliothecario. quo Norisius etiam in minoribus familiarissi in is utebatur , e vivis exempto , Summus Pontifex eandem Pr vinciam Henrico detulit, quo quidquid reconditum servat ejusdem Bibli tbecae rara supellex , nemo scrupulosias rimatus altius disquisierat , dilia gentius lultraverat, felicius mente perceperat. Quibus omnibus , essetalicet aetate , egregiam operam navans, doctrina ct eruditione ad miraculum praeditus, prudentia, di dexteritate id agendis ad invidiam insignis,
20쪽
munitie, liberalitate ad prodigium clarus , omnium votis, Innocentio ad superos evocato, Pontifex dicebatur I quae tamen Deus arcano Sapientiae suae consilio rata non habuit, Clemente XI. feliciter Regnante in demo tui Innocenti locum suffecto. Tertius supr1 septuagesimum annum eidem decurrebat . clim ventost hydrope laborare coepit: cui dispellendae etsi omnia fuerint tentata remedia , vis tamen morbi periculosius in dies ingravescebat. Plenam dolor,bus infirmitatem ad decem menses ea animi moderatione lustinuit, ut vultu ad serenitatem cum posito, corde ad graviora quaeque parato , nullum unquam illi verbum exciderit, quod Heroicam Catholici Viri constantiam non redoleret. Illud vero inter omnia admiratione maximis dignum, quod in annosa Se nectute , adversa adeo valetudine afflictus , nunquam adduci potuit, ut mentem , literis amoveret: Sanctissimi Patris Auguttini veli, gia secutus, qui nullum scribendi finem fecit, nisi quando vita destitutus1cribendi vires amisit . Idcirco sententiam in re magni momenti rogatus a Pontifice, morti licet proximus, haud tamen se temperavit, quo minas doctissimam adornaret responsionem et qua inspecti . supremus Antistes non mirari non potuit portentosam in Ecclesiastico Principe vitae prodigentiam e dum Norisius ne praesens quidem vitae discrimen expavesceret, ut Orthodoxae Religioni ad extremum usque succurrere. Communi iam adventante nece litate . ultimo agoni obviam ibat di de re domeitica prudenti muni neentia disponendo, & auxilii suapte natura victricis opem implorandor quo quidδm suavius impellente, casti in Deum amoris, quem tum verbo tum scripto ad veniam quoquo modo obtinendam necessarium tradiderat , actus ingeminabat, castoque eodem amore obstetricante ad aeternam vitam probe rebat Isitatae ergo gravis , meritis vero supri aetatem insignis ultimum diem clausit Eminentissimus Fri Henricus de Noris S. R. E. Cardinalis anno Christianae Emehae M. DCCIV. Septimo Calendas Martii, hora i s. aetatis suae Septuagesimo tertio, mensibus quinque , diebus viginti- quinque. Eius morti omnium lacrymis est parentatum , quia omnibus at quid cius morte praereptum. In illo enim amisit Eremus Augustiniana maximum decus. Roma praecipuum ornamentum, Ecclesia praestantiorem Ag nothetam , literarius orbis summum Oraculum . Nesciret eruditorum Natio de eiusdem desiderio solamen admittere, nisi superstitem in tot voluminiabus illum haberet 3 at levaminis plurimum capit , dum ipsi iis nomen ad memoriam omnium gentium sempiternam iisdem cernit propagatum, tot victoriis onuIlum , quot hostibus impetitum , tot laureis decorandum, quot Rugustino triumphos erexit. Multum illi debent Theologi, quia Auguilinum Theologorum Ducem strenuis vindicavit; pluris Historici. quia plura iis abscondita optima luce donavit 3 plurimum Chronologi, quia facem , quam in Consularibus Fastis, aliisque obscuris sequerentur, exhibuit. Vaticana Purpura nunquam maiori . iure superbivit, quim cum Norisium in induit 3 raro enim miraculo Maiestatem sine supercilio, doctrinam sine fastu , prudentiam sine calliditate in ipso sibi sociatam vidit. Roma gloriae verti-c m attigiise rata, cum Henricum suo murice aspexit indutum , nec altius ingemuit, quam cum nimis pnaecocinio eundem sibi sensit ereptum ,
