De curatione stranguriae contumacis frequentem, maleque tractatam, gonorrhoeam virulentam consequentis. Johannis Hieronymi Lapi dissertatio

발행: 1754년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

stra re tentata , immo suo ipsorum , detrimento, oleum , & operam perdiderunt . De tanti igitur morbi causis , & symptomatibus mihi quam De pillime cogitanti venit in mentem aliam novamque , Veteribus praetermissis , medendi rationem amplecti, qua olim amicus optimus , acerbis stranguriae assectionibus cruciatus , Ocyus quam spera. rct, primus ti omnino convaluit. I . Cum itaque stranguriam , de qua nobis est quaestio, ab ulceribus fordidis ad urethram praecipue latentibus provenire certum sit, quae ipsa ad cicatricem nullo modo deduci posse videamus , nisi enatas sordes , callumque removere moliamur. Hoc certe emollientibus satius quam erodentibus , vel exsiccantibus medicamentis , seu plumbeis visegulis obtineri, felici experientia innixi affirmare non clubitamus . Quibus auferendis sordibus omnia, quae CX mucida, pingui, & terrestri materia simul

admixta componuntur , & in aqueo Iolvuntur fluido , apprime accommodata prospicimus , atque ob corum effectum emollientium , sive laxantium nomine sunt insignita . Haec tarde,& leniter agendo , neque sanas partes torquendo , tuto , nec multum incommode morbi semina paulatim extingaunt. In callo certe, & soradibus ab ulcere externo tollcndis , chirurgi rari sesime aquea, seu pinguia laxantia solent aahibere ;cum & ferro caedere , & erodente consumere depcrditas quidem , Verumtamen Vivo . Corpori adia haerentes iubstantias opportune conspiciantur .

to Vido blitoriam primam in calce Dissertationis .

22쪽

Summus autem vir Iohannes Junckerus i γ calli

evulsionem commendat emollientibus esse tentandam, cujus a sententia clariss . Gerardus Uan S ieten ab minime discrepare videtur: Hi ve-io lene aliquid, halsamicam naturam redolens , laxanti remedio misceri voluerunt . Optime quidem , & sapienter admodum, cum laxans mediis camentum , insidere diu callo debeat , & pars aD secta in summum imbecillitatis gradum ceciderit. Αquam porro , ignis praecipue Calore tepentem, ab animantium corporis partibus , iis maxime quae pinguedine,& oleo sunt minus insaretae, mini mo negocio adtrahi observamus . Ob quam causam hac mutua partium conjunctione tenacitas , duritiesque ipsarum emollitur ; & si extra humorum circulationem , veluti emortuae, jacuerint.

quandam solutionis speciem subeuntes , dissolvi incipiunt, digeruntur, putrescunt postea, & a vi-Vis partibus , quibus antea jungebantur , sub puris , saniel, vel aliarum corruptarum materiarum specie , prompte discedunt. Τtam vero a maligno , sordidoque liberata onere natura, teneras Cana

lium fibrillas extendendo , & jam disruptas simul jungendo , cicatricem inducit. Mucor sale , terra& pauco constans phlogisto & per ebullientem

aquam a plantis quibusdam, althaea videlicet, malis a, viola &c. extractua, hanc partium immutationem vere promovet ; ideoque omni laxanti reme. dici ejasmodi mucorem adjungimus. Cum vero a

23쪽

Drs SERTATIO. I

quantitate imprimis inflammabilis , sive phlogisticae , materiae , dispersos undique igniculos contrahentis , haec pendeat solutio , saepe fit, ut aqua sola , tepescens , vel macilagine onusta, depellendis ab ulcere sordibus satis non sit. Oleum tum , adeps , butyrum , aut quaevis pingui phlogisto abundantia , ad vagantes colligendos igniculos , solutionemque in deperditis partibus excitandam aptissima , erunt ulurpanda. Olea tamen lenissimo calore fluentia, atque e vegetantium seminibus expressa, uti amygdalarum dulcium , nucum juglandium , & avellanarum, ex olivia, & seminibus

peponum, cucumerum, cucurbitarum, lini &c., Juxta locorum , temporisque opportunitates huic medicationi, mox exponendae censentur accomodatissima: olivarum autem oleum tepens, minime rallacorem contrahens, tanquam satis idoneum quotidiς praescribo .

Certior igitur quis factus , sordida ulcera smembranam urethrae, veru montanum , prostatas , anti prostatas , aut vesiculas seminales intacientia, stranguriam adtulisse , hac methodo ipsius curationem impense aggrediatur . Primum a vino , aliisque vinosis , seu sermentatione comparatis pO tionibus , ab aromatibus , acribusque quibusvis vegetantibus , & ab omnibus sale exsiccatis , sumoque induratis abstinentiam ad aliquod tempus indiscito . Aquam simplicem optimam , vel acido tenui succo asperiam , bibendam dato ; in prandio autem& coena vini meraci parum degustandum permit' tito . Piscea boni succi, teneras volucrum , di quae drupe

24쪽

drupedum euchymas carnes, ova recentia, Iac , butyrum , horarios fructus , Olera sub acida , amari u 1cula, farinosa, & cerealia semina, seu triticea , pro cibo sobrie assumenda proponito . Equit tionem , celeremque deambulationem , balneum , sudoris nimiam expressionem , at prae omnibus concubitum vitare praecipito . Per haec unam, vel alteram ex herbis malvae , violae , parietariae , althaeae , mercurialis &c. medicus aqua jubeat incoquere et mox aqua post decoctionem servata , mane , & vesperi per tyringam , cum prius ea igne te puerit, terna , quaternave injectionc urinae fistulam perlui,necesse est. Verum cum aliquantisper immorari loco male affecto medicamentum oporteat ,

ne aqua injecta statim refluat , facile obtinebis , si, detracta syringa, manus digiti, pollex, index,

mediusque colem intra glandis coronam non laxe circumplicent. Aegro autem si , nullo adjuvante , clanculum sibi mederi voluerit, dummodo primis vicibus , nondum expertus, ab urethra extremo syringae tubulo caveat laedenda, haud dissicile rem periequetur . Statim , injectione peracta , coles digitis circumvolvatur , ac syringae tubulus educatur lente , ut commodius insutus liquor intus contineatur. Subinde conjecti liquoris in callum , & sordes insinuationi levi in perinaeo manuum ad frictio apprime favebit: hinc Iaxatis digitis, liquor urinae commixtus , vel ipsam subsequens , exilire consuevit. Itaque tertia, seu quarta post inceptas aquae in ectiones die , volens liben1que medicus, aut

aeger Diuitiaco by Cooste

25쪽

aeger alias ex olivarum, vel amygdalarum dulcium oleo , iis poterit substituere ; oleum a semuncia adunciam circiter, quaque Vice , in urethram ope s ringae conjiciendo , noctu ante somnum Opportunius , quamcaeteris diei horis r dabitque Operam , ne infusum ressiliat. Non hunc tamen curandi modum eligere semper erit necesse , quia & laxantibus aqueis injectionibus prius , & oleo postea quolibet uti poterimus, Vel aqua tantum cum emollientibus herbis incocta, vel Iolo plures oleo curationes absolventur . Prior autem medendi sola aqua modus ad leviorem , alter ad graviorem morbum tuto erit accomodanda. Tam ex aqueis, quam oleosis conflatas injectiones Plerumque vesicam intrare, ibique ad proximam uique urinae emissionem innoxias prorius stetisse , centies vidi: nihilque accidit triste , si triduo post , quatriduove quidquid nonnulli ex adverso deblaterent) olei foedata guttulis

urina defluxerit. Cum vero michionem proximam usque ad injeetionis tempus quis protraxerit, statim con)e eius liquor , sequens urinam , excidet. Hinc punctiones , contractionesque ad anum , perinaeum , urethram, & ardor , urina exeunte , percipiuntur ; exinde numero juxta ac magnitudine augentur filamenta, in matula desidentia , frequentioresque accedunt mi et uritiones , cum ulce

rum sordes, & callus ob inductam a clysmatibus

solutioncm abscedere inceperint. Interim natura, machinationes, constitutionemque humani corporis solerter dirigens , atque ad ipsius servandam incolumitatem assidue excubans, vires repente suas

26쪽

prosert. Ualidius enim cunctam fere musculorum 1eriem contrahit et proinde capitis dolores , pandi. culationes Oscitationesque solicitae , horripilationes multum infestae , febriumque rigores non leves

creberrime aegrotantem divexant, quas anxius calor , & universa membrorum excipit laxitudo . Urina quae tenuis & alba febriles ante commotiones copiose fluebat, iis accidentibus , flavo & rubescenti colore tingitur , multumque desidit. interea injectiones , etsi rarius adhibendas censeo , tamen omitti penitus , ineunte praesertim cunatione , nunquam suaserim, Eae namque mustulorum , & nervorum distentiones, & febri lcs commotiones majori minorive morbosarum caularum ponderi respondent, nec mali quidquam his in casibus Ominantur ; maxime sit putres tum sordes , flamentaque in urina magis magisque augeantur. Ad quintam aut septimam inceptis ab injectionibus diem corruptae , atrorubentis , densae , aliquantulum vi icidae , multimodis divisae , & iqico desidentis materiae copiam fluens secum trahere solet urina , & hac vix ejecta , ampliori liberiorique cursu, morbi feliciter interituri significatione , lotium prodiisse cernimus . Quamvis putris hujus materiae multum ab ulceribus urina refixerit, morbus tamen extinctus mInime putabitur . Etenim nonnulli febriles motus , musculorum nervorumque distentiones, at ue re

currentes virium laxitudines , praesertim si ab injectionibus cessatum non sit , quam saepisti me redeunt. Eae vero ut corpori noceant tantum abest, ut ' Potius Disiligod by Corale

27쪽

potius sordium evulsionem, majori humorum in male affectum locum concursu excitato , faciliorem reddant. Ea quidem symptomata putridae mate. riae egressum vel antecedunt semper , vel comitantur , quibus admodum copiosa urinae fluxio , cum levi dysuria, solet adjungi. Cujus rei causam ab

oleo interiorem vesicae membranam , nerveam appellatam , irritante , non esse repetendam, praeclara demonstrat eorundem symptomatum accessio , etiamsi liquores tantum ex mucidis, aqueisque Vesicam attingant, vel aliquandiu injectiones fuerint intermissae. Callo, caeterisque durioribus sordibus , vi priorum clysmatum evulsis , insequenti temporis cursu meri puris , concoctique portiunculae , modo albas pelliculas , modo 1ubtiles ejusdem coloris

squamulas , modo variae amplitudinis furfures repraesentantes , Post uia amqtas trajob icinem cum urina prodeunt , ac majori, quam dicunt specificam , gravitate subsidentes, colligi, urina effusa, observarique facile possunt. Injeetiones , aut ex aqua laxantibus herbis incocta, aut oleo conficiantur, tum continuis qui . busque diebus , tum alternis noctu constantissime ante somnum , usque eo sunt adhibendae , donec ex praediciarum albescentium squamularii m&c., discessione ab urina saltem per mensem integram se noverit aeger valetudinem consequutum, non ullam- mingendo dysuriam tulerit, & minime interruptum, expcuitumque urinae decidentis fluxum senserit. Putridae enim squamulae , furfuresque , quoties quin

28쪽

que septemve diebus neccssario ab injectione vaces,

recedunt; si vero ei novam des operam , Consuetis, Ievibus tamen ad caput, artus , ilia, femora distentionibus praeeuntibus , revertuntur, &, assecta donec pars instauretur, per rant. De qua etiam partium instauratione catheteris , & cerearum aut plumbearum virgularum repetita in urethram immi suo medicum faciet certiorem.

Si magni nominis chirurgus Benevolus I non tantum ad partes relaxandas , multorum sequens Vestigia , emollientes liquores syringa in sudiu et inurethram aegroti, ejusdem modi stranguria laborantis , sed ut iis artibus morbi curationem ab lolveret; olei , aliorumque laxantium usum , vel periculi plenum, vel inutilem certe non credidisset. Angores enim, &molestias, quae, peractis Injectionibus , adveniunt, ac Benevolum quoque non latuerunt, nisi ab iis subito do Ritis et , minime noxias fore animadvertisset, immo eas conatus esse naturae , medicamento adjutae , ulcerum sanationem molientis , ipse pro comperto habuisset . Quisnam criticas fieri morborum expulsiones vidit unquam , quin & laboriosi febriles motus, & capitis gravitates , & musculorum nimiae nervorumque distentiones vel antecederent , vel comit rentur λ Quibus temperandis si operam medicus navet suam , he ne munere per lanctus habetur.

Diximus in superioribus , ad canales , & vesiculas seminales quandoque ejusmodi ulcera fuisse

29쪽

progressa; hoc tamen , fauste procedente injestionum methodo, declarabitur, cum antea vix ullum laesionis hujus pathognomoti con signum praesto sit. Aqua tepescens oleumve, intro conjecta,lordes, primum , urethrae cavo propiores , excitata solutione , molliunt , deturbantque: deinde in vasa seminalia, & vesiculas repunt , ac sordes iis adhaerentes , eadem solutione dissolvunt. Tunc corporis natura novos in partibus, substantiam dissolvendam proxime circumdantibus, ciet motus: nam praeter eadem vasa & vesiculas , funiculus cognomento spermaticus , & testes intumescunt, dolent , anus prurigine affligitur; illorum femorumque musculi, humores , intra se excurrentes ad lO- cum arietum deducendi causa , vehementius con trahuntur , ut optata sordium evulsio, commodior, citiorque fiat. Τunc inviti femori dormἰon res frequentissime projiciunt aegri, quod atrorubenti, sanguinemque imitanti, colore tinctum , putidius , di consueto densius conspicimus I iique , dolore prope vera montanum excito , subito expergiscuntur . Exinde

dolor quidam insolitus ingravescit, qui, si umbilicum digito scalpas, ab hoc per vasa umbilicalia,

sertasse magis 1ubtensa, ad vesicae collum sive potius ad urethrae bulbum , interne propagari solet , cum sordes & callus injectis liquoribus mollescant ,& pus conficiatur. Sanato postea morbo, canali.busque, & vesiculis seminalibus omnino detersis , semen , atque organa huic emittendo , perficiendo oue fabrefacta, in pristinum restituuntur .

30쪽

Erit quoque animaiuvertendum calculum vesicae interdum stranguriae conjungi, vel ejusmodi ulcera collum vesicae serpendo ascendere, & membranam ipsius intortorem , glandulasque , nomine mucilaginosas , assicere . Quamobrem muci copia maxima cum urina egreditur , subitoque desidens ,

matellae lando tenaciter inhaerescit. Eo si morbus processerit , boni nihil injestionibus obtinetur ;quod ulcera mucido loco insidentia continenter urinae praesentia madefacta, vesicae dilatatione &constrictione distracha,dissicillime ad cicatricem perducuntur , neque Calculi angores evanuisse , nisi post evulsionem , certum est . Haec autem muci laginis fluxio, aut calcatum in vesica latere, aut glandulas ipsius mucosas ulcera attigisso demon- urat, uti cadaverum dissectio me saepenumero do

cuit . Quare in hoc dissicili , luctuosoque rerum sta

tu nunquam sanitatem negxo despondendam , im

mo ab in)eetionibus recte abstinendum , non semel admonui. i

Cave- ci) Cuius rei veritatem mihi apertius tribus aῖ hinc annis contigit agnoscere, eum de stranguria curanda aeger, fere omnibus in Urbe notus , me consuluerit . Ei muci plurimum quotidie cum urina ianditi fluebat & eontinua dysuria neque rara is cliuria afflictabatur . Etsi Hane aegritudinem , vel a vesicae calculo , vel ab eiusdem vasto , sordido que uleere exoriri stati ni existimaverim , adeoque iniectiones non esse adhibendas censuerim ; is tamen , in spem sanationis adductus, opinio nem meam quodammo do spernens , & oleo amygdalarum dulcium , &emollientibus decoctionibus voluit urinae fistulam, vesicamque ope syein gae perfundere. Ab herbarum laxantium decoctione nihil triste neque honum evenire observavimus , cum oleum vero infundebatur, hoc vestiacae muco iungebatur , & ita utraque simul commixta , eiusdem cervi. cem obturabant, ut non , nisi sub magnis conatibus , acerboque cruciatu & densior mucus & urina posset guttati in emitti ; quare ab iniectionibus Optimo consilio cessatum est .

SEARCH

MENU NAVIGATION