장음표시 사용
341쪽
S.Joachim. S. Maria Virgo. L Iohannes Baptis,
342쪽
ELEAZARI FILIUS. s. MATHAN PANTHERIS FRATER . . P AR TITIO.
Auditis sonant divinae indem cognationis optata nomina. Vicini Servatoris tessera; Qui promissus semper, & negatus,orbis vota iri itat, dum irritat. H ic Eleagari truncus duos in tramites finditur. Quorum alter ad Virginem Maritum , alter ad Virginem Myrema uterque ad miraculum desinet. Itaque insectilis Patriarcharum linea, ut SaIus intret, agit
Nobilitas geminatur.ut germinet; germinat,ut germinetur. Foecunditatis terminus Virginitas est, Visginitatis tacum Debebatur hic concentui consensus, ditas. ut unico Stemmatis amplexu , Homini Deus necteretur ιEt redeunte beneficio ,. Homo fieret qui Hominem fecit. Felices Mathan & Panther tanto Nepote: Cujus propinqua jam in luce assiati,
DIvinarum virtutum fulgorem trahunt ex intervallo. Nu'la tamen eorum virtus clarior,
Quam quod suas obscurarunt virtutes. Nam sacrae historiae nihil commisit Mathan , nisi nomentPanther ne nomen quidem. Quod, nisi memori Africani calamo esto sum, lateret. Rarum votum inter ambitiosos Humilitas , Illo enim Saeculo si unquam , claritas crudelitate quaesita. - Aristobulus, Hircani degener Filius, Innocentem Principatum ad Regni invidiam restituit. Primusq; tyrannico diademate frontem perfricans. Nescius quantum malorum sub ea bractea. Oculemur; Securius ut regnaret, noluit esse quibus regnaret. Patritios carcere, Fratrem ferro, Matrem fame, consecit. Nee dilato supplicio, De pectoris vena sanguinem Vomuit. Κ. ' Cru-
343쪽
Crudelitatis conscientiam pro vomica devoraVerat. . Huic Janinaeus, Solome Matris astu, lassicitur; . UFratricidae fratricida. Hem quo devenerit Machabaeorum gloria sHostilis olim sanguinis prodiga, nunc cognati. 'Nimirum nullum patrimonium citius decoquitur , quam
Raro ad t ertium pervenit haeredem. Magnae mentes, amentes gignunt. Immodesto igitur Saeculo , modesti Fratres Mathan de PantheI,
Tyrannicum fastum E Bethleheme in Galileam sugere. Optimum quippe in Tyrannos bellum est fuga. γEx in Nazarena urbe . hoc est inter Flores,
PANTHERIS FILIUS. S. JACOB MATHANI FILIUS. l
Vos quoque geminum Sidus Jacob&Bapanther, Miserrimi & Naufragii spcctatores e, tuto, Procellarum finem serenae lucis augurio praemonstratis: lTenebat Judaici Regni clavum Jamnaeus,
Nauticam doctior ex naufragiis.' Nam male regnando regnare discitur. Ibat ridente malacia, lethumque Regni navigium, Et aequatos velorum sinus ferente Spiritu, Gaza, Dium, Essam, Gaulanum, Seleuciam, Novo triumpho alligatas onerarias renuit cabat. Sed insolito serena tempestas suberat. A eerbo statim letho naviculator demergitur. Successit Gubernaculo Hircanus alter, Jamnaei Filius sIdem Magistet & Proreta uelRex dc Pontifex. Hunc subvertere Aristobulus Frater adnititur. AEquali navis periculo, . 1 i Sive geminus praesideat Rector, sive nyllus. αErrat alnus in pelago, in alno nautae.
V Duobus imperantibus obtemperat ncino Inter a
344쪽
Inter haec intima navigio mala. Externorum bellorum insania hyems supervenit Hesperius Zephyrus, cum Armenio Euro,
Cum Tigrane Lucullus, Alieno exitio rixantur.
Non capit sese Italicum Mare.. Tyrrhenum in Eoum refunditur, & undas miscent. V orticosa Charybdis, Antipater, Per discordiarum rimas armorum aestum immittit, Nauarchum mersiura Aristobulum qui clavo haeret, Hic, cui necessitas pro arte, D emissos velorum stinus adverso obliquans vento, Quae rapido turbine, . Judaici Regni ci 'vum suis de cardinibus vellit: Puppim calcat & proram, Arcem ac Templum : chorales avitae fidei rudentes praecidit. Et sera vota dissipantibus ventis, Legum tabulas , navigi j compages,dissolvit. Fluctuarum denique, nauseantemque Aristobulum , In caecos Romae vortices absorbet. Hic bis emersus, bis submersus, Amica Cassaris manu spirans educitur. Sed Pompejanorum vi fluctuum circumfusus, Nautea bibit venenum. Hie exitus Iudaeae Regnum , & Machabaros Rectores tulit. Miserrimam Romanorum PTratarum praedam ;Qui sacras opes, aureasque trabeS, Sparsa tempestatis analecta , reliquiasq; collegere. Eximio documento, praternis discol diis Regna nauseazare.
vos vero amica lumina, salutaresque Dioscuri, Bapanther&Jacob , Virgineam d Coelo navim, cui nomen amari, Divinis mercibus onustam; Caelestemq; Gubernatorem Josephum, DexGriore alite velificaturum, ostendistis.
345쪽
BAPANTHERIS FILIUS. S. ANNA JOACHIMI UXOR. EPITHALAMIUM.
Descende Coelo ubi nil agis sanctissime Hymen.
Duas extra Cprium Coelestes Animas copulaturus, Joachimum & Annam, Illum Regia, hanc Sacerdotali stirpe. ut dotali utioque apice , Nepotem instituant Inter Reges Pontificem , inter Pontifices Regem. Αge: iugalibus nodis quos Aternitas nexuiti Cor geminum stringe, vel unicum divide: ut alter Sponsus ex altero lpiret. Sed heu spinosa primordial initio planges, dum panges. ulcia viginti annos sterilis ille thalamus, Nihil nisi lacrymas gienet. Sed verte statim laetioribus hanc naeniam.
Nam sterilis Parens, Majorem prolem utero capiet, quam mente. Stupente rei una Natura Tam fartam , quam sartum extra suas leges. Adde novam inter staminas laudem, Citri Sobolis crimen Matrem fieri. Nam caeterae, Carnifices antequam Matres, Partum conficiunt dum concipiunt. Unoque momento, Ε Coelo demissam Animam Orco exponentes, Vitam oc largiuntur & lethum, Sola Matia Parentis honos, non onus, Maternum uterum condecorabit intrando. , Nec deerunt puerperio praesagia. Renascente enim Templo nascetur Virgo. Alteram Dei Domum parabit Anna, alteram Herodes eparabit. . In altera Numini fient victimae, fin
346쪽
In altera victima fiet Numen. Crescet cuin Prole Parentum selicitas. Nam mutuo repugnerati amoris ossicio,
Filia ex Parentibus, per Filiam Parentes viventi Ita Joachami Penates alterum Coelii merito voces Iubi Sacra Familiae Trias, Corporibus tripertita, Animis una, Genitor, Genitrix, Genita, Beabitur, & beabit. Omnia denique in unum vota colligent Longaevi Coniuges; Cum sese Numinis Avos mirabuntur. Tanta gaudia, Nec illi ferre, nec tu fari potς s. Tace..
IACOBI FILIUS : VIRGINIS SPONSUS. TITULL
Senis hujus magnitudinem. tergemino metire Τitulo Hir MARI E 'ir. Solus nimirum toto orbe selectus Viragini Vir, Virgini Virgo. Fortunatum Conjugium, Cui dexter Ales Angelus. Divinitas Pronuba, Flammeum Flamen, Dos Verbum. Unica haec Hymenaei teda sumo caruit, Virginio candore non denigrato. Jugalia haec vincula nihil strinxere praeter Animos,
Nec ultra amorem ivere amantium vota.
Nec novum Josepho, Dominae nolle misceri, Dubito nuptialem caelibatum, an caelibes nuptias vocem, Nam Sponiae contubernio , Sponsi virginitas geminatur e
Noyoq; miraculo, forma pudicitiae suffiagatur. Deniq; sic Palmae nubunt. Hinc alter ille, majorque Titulus: Pater IESVfuit.
347쪽
Quippe natura Patruus, conjugio Vitricus, officio Patera Privignum Numen educavit, erudiit, aluIt ;Εt vitam si non dedit servavit ;Deumq; oculis genuit custodiendo; toties Pater. O quanta dignitas i Filium parricipare cum Deo ;Et ulnis Alumnum regere Orbe majorem, Qui vel parendo Parentem facit. O gratas cducationis vices Ille servat, hic serviti de Altorem statim alumnus alit Orant alij Numen, hic cogit:
Nam Patris vota, imperia sunt. iAdiice postremum Titulum. Alius DAVIDISfuit, FABER.
Quis credat 'Reetia Davidis linea in Vateriario finitur:
. . NOVae nimirum nobilitatis Fabro. Nam retrograda generis claritas
A Deo i a Fabrum, a rabro in Reges Avos, refunditur. O nexa providentia opera I Regales Genealogiae princeps Adam , postremus Ioseph. Ille Agrico: a, hic Faberi Nam lignum, peccati materiam , ille Levit. hic secuit. . Haud alienum a Christi Patre ministerium. Q. id enim Deus, nisi Faber 'Tornare orbem, inspicare montes, dolare campos, i Excidere Homines, Fabrilia stine. Vere ut dicas, Fabrum Deum, & Fabri Filium. Κ pondcnt vero morienti Christo hi natales:
ut inter eandem artem viveret & occumberet.
Malicus . fori x, terebrae. clavi, ligna ;Uitae ministrata, mortis instrumenta, fuere. Eademq; domestica arte cunae dolantur, dc cruces Suae igitur neci nascendo proludit, Dum ex Fabro nascitur.
Ncc minor Davide Iosephus Avitum Regnum gerit in o me ina. Stant illi sua imperii signa, robtiles secures, & lignei fasces, quos Puer alligat. Summa illi authoritas. . . ' ' ' Morta.
348쪽
Nertalibus imperat Puer , Puero Mater, Matri sponsus, Nec imperii nomen abest:
Quid enim Ioseph, nisi Augustus 'Itaq; uno tempore situm Roma Augustum jactat,
At quanto dignior hic Magistratus . Rerum Dominum Domi possidete '- Solus igitur Mortalium, Iosephus
Coelum non impetravit, sed exegit. Nam quae aliis divina donaria sunt, Josepho Isagogicum fuit, δc nutricia.
IOACHIMI FILIA , CHRISTI MATER.
Lattretana hu Statua, Luca scalpellum sensis. Vtinam Vite quod simulacrum calamo edidisset. Sed historiographi oscium argumenta divinitaι vertit. Nam coelesti calamo inferreum coelam d. generame, Descriptore sculptor pro vera e g;e ligneam dedit; Totamcί exanima υis hsopiam. Falleris, Viator. Figmentum hoc , Evangelium supplevit
Atqui diu secum cogitabὸndus Arti sex . Animi Idaeam ligno impressit. . Audi n ytheria , & mirare. Primum, Cedri Regiae Arboris, trunco excisa essigies Nobilitatem refert: . Quae unde vigi inti luxuriosa Regibus, Virginem tulit, Τ nti Generis non tam stirpem, quam stipitem. Praeterea exares Cente Materia sculpitur. Nam sterili Matri ingenita cst Virgo. Quid enim Mortua ex Venere gigneretur, nisi. Virgineum tNullum in hoc Typo peccarum culpes; Nullum in Prototypo. Neν x
349쪽
Ne illud quidem Mundo Cognatum , Nam sila Maria Adami lutum non oluit. Jam si Templo Imago, Imagini Templum dicarum
Templis etiam eolenda Maria , Templum coluit, Cum ti uia eastis Aris admota, Ipsa Deo, Ipsi Deus, virgineum florem servavit; Munusque impetravit, offerendo. At quod Fabrili materiae nubilis adhari et forma; Speciosum cum Fabro Conjugium refert: Immo in Conjugio caelibatum. Nam si Sintua nuberet, sic nuberet.
Exculptam cum Fil io Matrem, cum Matre Filium. Gemino, & uno corpore; 'Ut dubites utrum ex alio nascatur pHabes prodigium illud maximum, Cum Deo genita Deum genuit: Novoq; ieciprocae cognationis vinculo,
Dei Filia, Fili j Sponsa, Sponsi Domina, Domini Ancilla;
Coelestia humanis, humana coelestibus, compaginavit. sed heu brevis voluptas I Vide ut Christifera Imago. Infantem premio stringit, atque scalpenti porrigit. Sic Filium. Simonis stladio scalpendum, obtulit Mater. Miraris AEgyptium Statuae cultum , colorem , solutum
Non alia specie profuga haec Astraea, Herodianam Vulpeculam latuit inter AEgyptios ;Gemino Sole felices. Sic terum Arbiter, ne Tyrannii perderet,Filium proscripsit Infigni documento, excutiendos malos Principes, Non caedendo, ' ncedendo , sed recedendor
Hoc ipso miseros, qvbd Justiciae desertores Iustitia deserit
Mirum potius, cur dextera Puerum sustinente, Vix dexterae fidens larva medium amplectitur. Nam pia Genitrix, in Templo recuperata Prole, Rapaces adhuc S ynnagogae manus sormidat: Et inter voluptatem & timorem, Amplexus geminat, ut affectus. Quaeris divino ut Amore sagraverit Habes colorem ex colore.
350쪽
Fuliginosum hoc lignuin , Amoris torrem ostendit. Silentium quaeris ' Statuam taciturnam intetroga. o Verecundiam 3 nil suis oculis amplius indulsit, Quam Statua suis. , Clementiam . suspice prolatam Christi denaram, veluti miseris bene precantem. Hanc rogavit Parens; & quicquid rogavit, irrogavit Sane primum & postremum Christi Miraculum. Α Parthenia Matre impetratum constat. Ut perficacia sit dubitare de caeteris. Refert jam opificem scitari, 'Cur discriminatis ut in suriere crinibus, Dolentem dolavit, sed erectam. Certe sic stetit juxta Crucem, Cruce altior & solidior. Callidὰ igitur λmineam Statuam seulpsit Lucas. Nam Filii mortem ut Foemina sensit, ut Statua tulit. Quin etiam Cedro ectypam Virginem elaboravit: Simili cum Cruce ligno. Nam Crucis instar, Cruci opposita; Et altera alteri patibulum fuit. Quid p ultima ejus fata nil argutius exprimat,
Quam incorrupta e Cedro Statua, Exanimati sed incorrupti corporis typus. fAterna haec sanistio, ut omnia pereantvel immerentia:
Post omnium mortes , Mors ipsa morietui. Adeo Parcae, ne sibi quidem sitiat Parcae. Sola Dei pera peri it, non putruit; in scrobe rectoruit. Restabat crudito operi labor extremus, Triumphalis ad Coelum Heroinae cursus. Hunc deniq; Imago Ieseri, Erecta , paludata, auro corusca,
Ad illum veniens, qui ad ipsam venerat, Coelum addidit Coelo. Quin operi coronam imposuit Sculptor,
Dum sacrum simulacrum coronavit.
Nimirum, Coeli Augusta Terras dispiciens,
Regia semper rimnera ;. Optantibus donat, ignaris ingerit, ingratis obtrud t. F. I Nemia