De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

ANTIO VO ET NOVO

ITALIAE ST A TU

LIBRI Q VAT VO

AUCTORE

Superiorum Permissu.

8쪽

SANCTISSIMO

Thomas Boetius ' 'ler Congregationi Oratoriy Perpetuam flebritalem. ONSTITUTUM mihi

erat, Beatissime Pater, a principio , quidquid Pontificio

iussi elaboraueram contra

pestilentia Macchiauelli scripta, id integro volumine ad pedes Tuae Sanctitatis semel offerre , sed essagitantibus idemtidem multis coactus sum membra totius operis abiuncta dare in lucem, separatimque tenuissima huiusmodi tantae Sedi, a cuius imperio

Arta

9쪽

prodibant, exhibere. Quin haec ipsa, quae modo

postrema sunt, locum primum tenebant, speciatim namque attingunt Apostolicam dignitatem, sed impedimentis aliquot interuenientibus invitimum locum reiecta fuerunt. illorum vero est hoc argumentum. Nam cum scriptum fuerit a sapientibus, paru m esse ciuitatibus leges esse, nisi adsint, qui curent eas obseruari; idque calleret impius

Daemon , postquam Macchiauello immisit hanc

mentem,ut aduersus Christum, Christianamque religionem stylum exacueret, amplius autem radi citus tolleret omne genuinae Virtutis officium, laruasque induceret, & immanissimos impostores, eo denique miserum perpulit, ut Pontificiam sedem cunctis exosam redderet, ac funditus exscindendam proponeret, atque suaderet. Cum tamen

hactenus nemo potuerit in ca praesidere per annos quingentos, & amplius, qui valuerit excutere ullo peccato admisso hoc diuinum priuilegium, quo non nisi sanctissimas leges, veritatique aeternae consonas ab omnibus Christianis obseruandas, ac tenendas editis uniueis alibus decretis promulgaret, ac sanciret. Quin sanctissimis viris,

dc qui vitam pro religione ponerent, sic abundauit, ut nulla par illi inueniatur, quoad numerum Praesulum florentium sanctimonia vitae insigni. Quocirca numquam defuere aduersus eam potentissimi dc ac rimi hostes, neque suit es iquando,

10쪽

vllus scelere excellens, qui non aduersus illam vel suae malae mentis, vel impotentis dominatus virus essederit. Et quod mirandum sit ex omnibus ipsa tempestatibus, ac veluti casibus fortior, & speciosior euadens Imperatoribus , Regibus, Principibus , atque omni denique contaminatorum collu- .cioni maximum terrorem semper incussit ,& imperia summa contrariasque inimicorum copias, cum se premum tenere felici ratis culmen viderentur, prostrauit, ac stirpitus omnino diuini roboris potentia sabuertit. Per suos autem studiosos innumeras nationes supra Rhoenum , Danubiumque positas & in ultimis Britannijs considentes ab altissimis ignorantiae tenebris , omniumque liberalium disciplinarum summa imperitia , a bellu inis. quinetiam moribus M effero vivendi statu ad humanitatem praecipuam, doctrinarumque cultum: singularem reuocauit. quod factitari adhuc in amplissimis Indiarum siue occidentalium, siue Orientalium regionibus videmus . Cum . tamen ex ad

uerso lugeamus intimo nostro dolore Grςciam poltissimum , ac tot orientis, & Africae regiones ini lugubrem squaliorem , barbariemque foedam, i postquam sedi huic aduersari coeperunt, miserr

rime corruisse. mIgitur Macchi avellus pro bonitate. sibi a Darmone inserta, ut odium summum pareret huic Se-. quantum Posset Italos in illam, id est in sua mi . ipsorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION