De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

-duersus Macchiauellam. an

A tum .tinnitu praeterea, quota sit hora, admonens, toties ses- licet edens sonum, quot iam sunt elapsae horae. Anno so. V bis conditae primum Romae horologium ex Sole coepit esse actuectum Catina E Sicilia a M. Valerio Messallata: quod Plinius lib. . tradit. Vsque ad Gerbertum sunt v si Itali caeterique clepsydris ex aqua,adhibita sunt etiam e puluere ignota priscis horologia. Sed, ut omnes videant, quanti sint Itali in me .chanicis, quae a Mathematicis habeant initium, data in lucem miranda haec horologia, ac prope dixerit aliquis diuina. ut

iam rideamus Architae volantem columbam.

v Neque vero hic omittendus est incredibiles habens utilitates Magnetis usus: quod est inuentum Flauij ciuis Amalphitani. eius namque tota ratio pendet a Cosmographia.iccirco hic erat apposite de illo a nobis loquendum .Quanta porro sit eius admirabilitas, quot, ac quantos afferat secum fructus ad itinera nautica facienda,instituenda commercia, mortaliumque vitas maria traijcientium conseruandas, qui nescit, aut non fatetur, is necesse est,ut sit valde imperitus .atque hebes. Hoc igitur Italia inuento, quo salus hominu plurimorum continetur,

in ex quo Pontificiae paret auctoritati , maxime gloriabitur per Amalphitanum Civem. Nunquid vero hic elus emolumentum conquiescet Z an vero longe plura inde existent Ita prosecto . Non enim Christophorus Columbus Genuensis fuisset ausus tam vastos Oceani recessus adire, aut ex periri, committereque se ignotissimis itineribus , ac toties ire Δ redire, cum detexit Indias novas, ac remotissimos Populos nobis aperuit, nisi adfuisset illi usus magnetis. Quo circa Hispani acceptum quidem referre imperium tam latum Christophoro Genuens potissimum debent. Sed eius conatus D vel nullus omnino suillet, vel, si quis aliquando extitisset, irritus caderet, nisi Italus alius tam nobile inuentum generi humano dedisset. Alioquin est compertum, vel alias in indijs occidentalibus e nostris alios homines fuisse ; cum nummia rei fuerint in ijs locis reperti, quibus insculpta erat imago Augusti. Sed nauigationes perpetus non poterant, ut nunc , institui; quod deficeret artificium nauticae charis, magneti l que a Cosmographiae reguli S pendenS. En igitur, quo nos liberalium disciplinarum studia post auctoritatem Rc m. Pont. maximὸ amplificatam , quin cura ipsius potissimum promota, & ab Italis aucta, prouexerint.

282쪽

23 - De Itali a natu

Vt per inuenta admiranda societas uniuersitatis humanae tam Adissitis locorum spatijs interrupta conglutinetur, homine'. bestijs olim simillimi ad humanitatem nunc instituantur, ac

reuocentur. Neque enim Lusitani potuissent explorare oras Africae, circumlegere illas, praetervehi, Orientalesque Indias capessere, & ad remotissimas regiones quotannis ventitare, nili chartae nauticae, magnetisque ab Italis institutus usus ipsis adfuisset, atque adesset. Viden itaque . a paruis initi js, quo procelserit doctrinarum mathematicarum cognitio post Im perium Constantini Romanique Pontificis auctoritatem dilatatam , inter Italos aucta, ct constituta. BAbsoluimus, quae pertinent ad notitiam linguarum, Studia humaniora , Philosophiam , Theologiam , Mathematicata . Veniamus ad alias doctrinas. In quibus prima se se offeret Midicina . In qua paucissimi sunt e Latinis scriptores, Cornelius Celsus scilicet, aut alius quiuis non ita ut hic magni faciendus. At post illum quot nobis extitere Sileamus ant quos, recitemus italos maiorum nostrorum memoria praestanteS,quorum

scripta sunt in manibus Doctorum. Sunt vero illi,Gentiles Fulginas, Thomas Garbus, Iacobus Foroliuiensis, Hugo Senensis, Sanctes Arduinus,loannes Martianus. Leonardus lacchinus CMatthaeus Curtius, Prosper Catanus, Altomarus, Montagna-nuS, Montanus, Vesalius, Trincauella, Fallopius, alijqui multi . Ex his anatomicam maxime illustrarunt, ac longo post se interuallo antiquos reliquerunt Uesalitas , Fallopius. Quantum vero ad herbarum, plantarumque notitiam, quis ignorat quantus fuerit Matiles olus. quem sequitur Castor Durantes,qui carminibus non impolitis herbarum vires est complexus . His certe nullum parem dedit antiqua Latinitas ante Constantinum: tot vero nul la saecula. Latini, I talique mirum, quandiu sine ullis medicis fuerint, quin ipsos medicos DVrbe exploserunt & abhorruerunt omnes artes Graecorum. sic enim Cato maior apud Plinium lib. 2 s. cap. i. ad Filium

suum scribens: Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili quid Athenis exquisitum habeam, & quod bonum sit eorum literas inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum, & indocile genus illorum. & hoc puta vatem dix ille: Quandocumque istagens suas literas dabit, omnia corrumpet. tum etiam magis, si Medicos suos huc mittet. Iurarunt, inter se barbaros necare omnes medicina. Sed hoc ipsum mercede faciunt:

283쪽

A vi fides ijs sit, de facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros, & spurcius nos , quam alios Opicos, appellatione se dant . Interdixi tibi de medicis. Hactenus Cato, qui sio s. anno Vrbis obijt. Sequutur Pliiiij verba. Non rem medicam inquit ille damnabant Romani, sed artem . maxime vero quPstum esse immani pretio vitae recusabant. Ideo templum Aesculapii, etiam cum reciperetur is Deus, extra Vrbem fecisse, iterumque in Insula, traduntur. Et , cum Graecos Italia pellerent, diu etiam post Catonem excepisse Medicos . Augebo prouidentiam illorum . Solam hanc artium Graecarum non B dum exercet Romana grauitas in tanto fructu, paucissimi Quiritium attigere, & ipsi statim ad Graecos transfugae. immo vero auctoritas aliter, quam Graece eam tractantibus , etiam apud imperitos , expertesque linguae, non est . ac minus credunt, quae ad salutem stram pertinent, si intelligunt. Haec ille . E quibus constat, imperante Vespasiano, qui desunctus scribitur anno Christi 8 I. di cui Plinius libros suos dedicauit, Me, ilicinae nullam doctrinam fuisse inter Romanos, & ab ijs habitas odio Graecas disciplinas, Catone vivente ,' ac longe postea sensim in Latium se se illas in sinuasse. Vt vere Horatius ceci-C nerit, adhuc suo saeculo mansisse ruris vestigia in medio Latio, qui sane rectius, quam Cato, Grai s ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui.

Et: -- vos exemplaria Graeca Nocturna 'versate manu, versate diurna: l At nostri proaui Plautinos a numeros, o Laudauere falas: nimium patienter utrumque,

Ne dicam stulte mirati: se modo ego, s vos D Scimus in urbanum lepido seponere dicto;

Legitimumquesonum digito callemus olire.

Haec ille , irridens, ac damnans Plauti comoedias, numerosique illius, &sal es. Iam vero , de Musica quid dicemus λ quam tanti fecit antiquitas,ut Polybius,sollertissimus indagator causarum, ex qui bus Regna ac Resp. euertantur,lib. iv. dicat, Cynethenses Arcadas iccirco deletos suiste, quod mulicos modos a maioribus traditos neglexissent, atque iccirco in efferatos moresis

284쪽

υσ De Italia Ram

se praccipites,quod mansuetiores essiciebatur musicis numeris. ΛQuamobrem recte Aristoteles Politicorum lib. 8. cap. s. de. cernit, Muscam plurimum posse ad insormandos animos, ac moribus honestis instituendos: ita, ut dixerit vates ille :Siluestres homines sacer, interpresque Deorum caedibus, s victu foedo deterruit Orpheus. Dicius ob hoc lenire tigres , rabidosque Leones ἔDictus, cT Amphion Thebanae conditor arcis Saxa mouere sono testudinis prece blanda Ducere quo Nellet. fuit haec sapientia quondam, Publica priuaιis secernere , sacra profanis: Concubitu prohibere vago, dare iura maritis: Oppida moliri; leges incidere ligno.

Sic honor,Vnomen diuinis vatibus , atque Carminibus venit.

Sic igitur hic testatur carminibus, musicaque ad humanitatis studia mortales institutos . At illius inter Latinos ut fuerit

usus, certe prccepta artis nullus inter eos literis mandaui .rimus e Latinis Boetius admirabilis id secit, qui quantus

ac in re esset, constat ex epistola 4o. Theodorici Ostrogothorum & Italiae Regis apud Cassiodorum lib. a. post Boetium multi e nostris sunt qui multa scripsere. postremus omnium , 7 F. Tarlinus optime visus est haec scriptis commendasse. 7 o. Quod li Picturam, Sculpturamque nolumus omittere, nulli sunt ex antiquis Latinis ante Constantinum,qui se nostris possent opponere . Nam , quis Italorum, qui fuerit ante , illud tempus, in certamen descendet cum Michaele Bonaroto, M. phaele Vrbinate , Titiano, Ioanne Bellino, Corregio, BarOc- ncio, Tuccaro, Bassano pictoribus λ Quis cum Michaele Angelo , & Sansouino statuarijs Quid, omittemus ne Architecturam λ Ars hec quidem 77' nulla prope in Latio fuit, quae laudi posset esse & celebrius aliquid afferrere a Latinis acceptum . Graeci omnia tradidere ;Graeci ab Aegyptijs didicerui, omnia Vitruvius illa in suos libros transtulit. hinc ordines Dorici, Ionici, Corinthiaci. Sed, siquis legat ea,quς1Moyse,N Salomone in qdificatione tabe naculi, ac templi sunt descripta, cognoscet, eiusdem rationis, atque artis esse cum ijs, quae a Graecis mutuata Vitruius in

suis

285쪽

Aduersus Macchiauellam a

, suis libris exscripsit. Itali quidem pro uno Vitruvio dabunt

Leonem Albertum Florentinum, Sebastianum Senium Bon niensem, Petrum Cataneum, Andream Palladium, Iacobum

Baroccium cognomento Vignotam , Antonium Labacum. Ac, ne mutis literis tantum certare alicui uideamur, Duo proferemus inuenta utilissima, & maxime admiranda, quibus antiqui omnes carebant, de Romani, Italiue in lucem dederunt. Antiqui ad conficiendam latinam e frumento utebantur molis, quas serui, seruae, aut iumenta circummagerent, a

que iccirco plurimis opus erat seruis ad hoc ministerium.Hinc B saepius apud Plautum legas, Terentiumque, & alios, heros comminari aduersus seruos, Inpiminum te contrudam. Quin a pud Isaiam scriptum cognoscimus cap. xlvi. Descende, sede in puluere uirgo filia Babylonis, sede in terra, non est solatium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis, S tenera, tolle moIam , & mole farinam. Haec ille, comparans Babylona seruae in pistrinum detrusae ad molendam farinam. Sicilia

Euangelio vocatur Mola asinaria, quam circumageret asinus.

Quo tempore ad unguem de finito coeptum sit aquis molas impelli, non potuimus adhuc obseruare. Illud est certum, Belia

C sarii temporibus id Romet usitatum fuisse. E Procopi j namque

libro primo discimus, Romanos usos aquaeductibus ad molas concitandas anno Christi 137. Vsos ante Constantinum nullibi legimus.quin contrarium docemur ex omnium libris. adhibitos nimirum seruos, ac iumenta ad eas circumducendas ; Belisarius primus videtur in fluminibus construxisse , lembis impositas, qua parte ex alto decidunt aquae, & afferre moti nem possitnt. Vitruvius ,& prisci omnes hanc architecturae utilillimam rationem prorsus ignorauerunt. Quis autem pro tulerit Molendina e vento, nescimus. Borealium credo Id esse

D inuentum

Quid illud,aedificia maxima,& miranda construere in aestua rijs;ac fundamenta iacere palis alte defossis:quod Venetiis fi ri videmus Idantiquitati insolitum,atque iccirco Vrbibus huiusmodi, quales venetias contemplamur, & suspicimus, prisci caruerunt. Omittimus Navium uarias fabricationes ab Italis excogitatas. in quibus Veneti,& Genuenses merito priamas ferunt. Hos deinde sunt imitati Lusitani, ceterique Hispani.qua de re Petrus Medina proprio libro. Huc pertinendia

tot machinae a nostris in lucem datae ad toIlenda,aut attrahenda

286쪽

da grauitia quaeque et de quibus egimus supra . Huc et ianta Aspectant noua, & maxime fructuosa Perspectivae, ut vocant,

artis praecepta . de quibus lacobus Baroccius , ignota dictus , libro suo , quem commentarijs illustrauitia linatius

Dantes .

Post has, quas enumerauimus, fructuosas artes , una est Agricultura , quae plureS, quam caeterae Omnes, exceptis P . tis, nacta est olim scriptores Latinos: & cuius praecepta complexi sunt Cato, Varro, Columella, Virgilius, Plinius. post

Constantinum vero ex Italis nostris Aloysius Alamannus, Petrus Crescentius,& omnium diligentissime Augustinus Gallus B Agriculturae praecepta tradiderunt. Sed, quinam praestantiores Equidem, si tribuendu est non solum Coeli clementiae,qua si modo sit illud mitius, quam prius. sed tum huic, tum vero nostrorum scientiae, videmus nostrorum diligentia fieri, vU multo plura nunc enascantur ex Italico solo, quam priscis . temporibus . verbi gratia saccharum, cytria, mala medica , α si quid est huiusmodi. similiter multo plura nunc pomorum sunt genera, insitionum noui modi, arationum, sationum . de quibus admiranda quidam Ioannes Baptilia Porta libro de Magia naturali. Nullum tritici genus olim mense Martio, Cnisi cogeret necessitas, terrae commendabatur, quod astate meti, & colligi posset. Saeculis nostris habemus , quod in Urbinatensi praecipue agro seri solet,& talicissime prouenit. Simi liter, quo modo fructus aliqui e terra oborientes, uuae e viti bus, poma ex arboribus vel per hyemem producantur, vel conseruentur summo frigore, id praeclarius, ac nouo excogitatu traditura nostris. Non nullae porro maxime fructuosae artes sunt a nostris aduectae in Italiam, vel admuentaea e quibus duet pertinent ad vestitum, tertia vero ad omnium prope rerum cognoscendas vires e solo aspedin ipsarum. Nam prius D nobis non erat ars serici conficiendi,bomicumq. alendorum. nunc est maximo cum quaestu. Totius rei nobilissimam rationem versibus elegantissimis explicauit Hieronymus Vida. Eodem modo, quo modo gompium ex arbusculis suis conficere. tur, italis erat incompertum; modo non ita. Ad extremum Ioannes Baptista Porta ingenii perspicacitate noua in nobis a. perustulam , qua possemus, e sola effigie, lineamentisque ped. spectis, explorare, & callere animalium, arborum, plantarum, fruticum, herbarum, metallorum, lassilium, rerumque

287쪽

Aduersus Macchiauesium. υρ

prope omnium praecipv as vires & affectiones , editis libris octo Phytognomonicae suae. Laudabile sit igitur antiquis Italis,ad bellica studia exercuisse puberes suos, ad humanum sanguinem sundendum, strages hostium maximas edendas, vastitates, & clades inferendas , ita, ut ille apud Virgilium se iactet,

conuectare iuuat putas, ct uiuere rapto. Ac Plinius testetur reiectas vel aetate adhuc sua liberales disciplinas, & maxime generi humano utiles a Romanis, & It lis, apud quos & Horatius ruris vestigia remansisse aetate

sua conquerebatur.

Laudabilius certe Italis , Pontificumque Romanorum stu-dosis erit, & honestius, optimis doctrinis non modo suos ita excoluisse, ut longo interuallo post se priscos omnes Italos

relinquant, sed expoli j ille etiam studijs ijsdem, quidquid est Populorum supra Rhenum , Danubiumque , idest Europae du- C plum, quidquid est in Occidentalibus, & Orientalibus indijs,

quod eit prope orbis totius pars tertia: cu gentes illae prius es.sent expertes omnis literaturae, Omnis bonς artis, & agreste vivendi genus, belluinumque traducerent in terris. Atque ita Pontifici Rom. , Italisque post aetatem Constantini debetur. quod viginti partibus, atque etia pluribus nune linguae Latinae confinia protendantur, quam stante imperio Romano. E dem perlipeat Romani Pontificis ditio non in homines efferos, quamuis huiusmodi forent olim, sed cunctis liberalibus disciplinis ornatos, adeosque ipse regendos,&in una coelestium D doctrina continendos mittat Episcopos, accipiatque legationes inde honorificentissimas. haec vero omnia non ut expoliet eos, tributis premat, licet honestum percipiat, debitumque emolumentum, non ut gladio vastet , ac perdat; v

rum religionis, ac sanctimoniae purissimis praeceptis informet, superisque similes esticiat, associet, &, siquidem. Deus ita v lit, asci ibat.

288쪽

Reeensentur homines utriusque sexus,cuiuDis aetatis, o eo ditionis Itali sanctitudine admiranda , πιι que caelesti. cap. II.

Vo circa ob id maximas Deo gratias, ac, quantum poterit, infinitas habebit, & aetet Italia, & Roma, quod tot undique insignibus purissimae Religionis, ac sanctitudinis radiis

in Omnes partes resplendeat, atque instar

amplissimi Solis in altissimo loco positi quasi Bsydera subiecta,& circumstantia reliquas totius Orbis partes, omnes mortalium coetus illuminet. ut aris

guantur apertissimi mendacii, peruersissimique ingemj, qui se .cus esse stultissime dixerunt. Nam, quae sedes, 'ugis, Praesulum, tot sanctos miraculis diuinitus patratis illustres e suis Antistitibus dedit, quot una Rom. quae 71. e suis tanta laude praestantes in medium producit . Prope eit, ut integrae regiones, latissima regna non tot e ltulerint huiumodi, quot Vrbs una Italiae Roma. Diuida tur in quinque quiso partes totus Orbis, in suas, quas Astro Clogi describunt, Lonas: & quilibet cognoscet,excepta media, siue temperata, reliquas uinci ab una Roma hoc in genere , neque tot prodijste ex quatuor illis Epos sanctos,& diuinis operibus illusi res, quot ex ista Sede. Diuidatur adhuc ista temporata intotidem partes , quot sunt Zonae: & quilibet certi isimo cognoscet, una excepta, quae sit ab Euphrate ad Hispanos, reli. quas vinci ab una Ciuitate Italiae. Neque vero tem e effutimus uerba est in manibus Martyrologium, in quo descripta lisc habentur. At impius credo potinus dicet: Romanos huius modi Martyrologium cudere. Ita ne, Sumatur, quod Hiero- Dnymus Dalmata scripsit, quod Ado Gallus, quod Beda A glus,uiri doctrina, & integritate excellenti. legantur Historiae Eccle.Chronicorumque magis clari scriptores: ac videbit quilibet plures ex una Roma Antistites extitisse caelesti sanctitudinera preclaros, quam e tantis terrarum spatiis. Ex illis autem sexaginta numerantur sancti usquo ad Gregorium Primum . Inde multi etiam suere superioribus similes. Sed quam do institutu scimus, ut in superos haud reserantur, nisi quorum

sanctitas miraculis fuerit illustrata, haec vero poli fidei propagatra

289쪽

Aduersus Macchi tuentum. a l

A gationem non fuerint adeo frequentia; nam signa, inquit Pa ulus, infidelibusdantur,) iccirco rariores suille uidentur. & nihilominus sunt septuaginta duo. licet non nullii uiri docti recenseant octuaginta quatuor. Vbi sunt igitur, qui Pontificum Romanorum Sedem,quasi sanctitatis expertem criminantur Atqui parentum nostrorum, nostraque aetate , habuimus albquos magnae innocentiae Papas, quorum uitam nescimus ulla labe contaminatam, certissimumque est sanctissimis operibus extitis ei gnem, veluti Hadrianum Quartum,Pium V. di,quamuis usura uitae breui, Marcellum secundum ut hos po-B steriores mittamus. Ac,veluti sanctitast excellenti tot extiterunt,sic nulla Sedes APontificia suit unquam, quae tot martyres e suis Episcopis 'dederit, quot una Romana, cuti viginti septem, aut etiam viginti nouem fuere Martyres, ut eorum nomina nos recitaui mus signo 3 1. de prudentia politica cap. 3.Enimuero plurimi sunt in Orbe Christiano Prouincis, & quidem primariae ac nObilissimae, siue Europam, siue Asiam, vel Africam circumspicias, quibus haud fuere tot Episcopi ex omnibus Vrbibus martyres, ut ex una Urbe Roma . Hoc vero argumentum fana, C tudinis est euidentissimum, vitam ponere pro virtutis, & religionis officio tuendo. Pro quo sanὰ inter alienos ab Ecclesia nostra vix reperias Antistites quatuor ex omni aevo e toto O be, ex omnibus Populis, qui voluerint emori, ac sustinuerint acerbc pati, neque effugere voluerint quoquomodo, siquidem potuissent. Morti nanque datos haud negamus ex alienis praesulibus multos fuisse. sed ij, vel inuiti illam subiernui, neque potuerunt euadere, quamuis parati essent deserere opinionem suam,vel no fuere ex antistitibus clarioribus,quibus vita iucundior solet esse ob honores,&commoda quaedam, quibus ne-D cessario potiri videntur ij, qui in tali gradu collocantur. Ad Romani Pontifices in summo loco dignitatis potiti semper suere ; &, quamuis elabi valerent, noluerunt tamen; quin ultro sese quodammodo inimicis quaerentibus obiiciebant, neque religionis, ac virtutis integerrimae stationem deserere vo

luerunt .

Ad eandem sanctitatem spectat aliquo, & quidem mirabili

modo,a Pontificibus Romanis nihil unquam per tot annorum saecula repugnans inter se cum decretis superiorum Pontificum futile sancitum, in ijs , quae sunt aeternae ueritatis , ac H li uaria-

290쪽

De Italiae Batu

uariari non possunt, siue pertineat ad integritatem, sinceristatemque morum, siue credendorum fidem. Quod autem si magis mirandum , tentatum est, maximis, potentissimisque Imperatoribus, ac Regibus , ut Pontifices Romani lege lat statuerent contraria sanctionibus maiorum suorum in i , que natura sua sunt unius modi. promissi ob id honores,ininae sunt

adhibitae , commota bella, tormenta allata, neque tamen ab ipsis extorquere potuerunt . Atque, ut omittamus, quote

Papis occisi ob ista fuerint non modo a priscis Imperatoribus, ac Regibus, sed etia inferioris aetatis,ut Ioannes a Theodorico Rege, Martinus a Constante Impςratore, quoties Roma e pulsi Pontifices Romani ab Imperatoritas quibusdam Germanis, alijsue Principibus, siue hi recte contrarias veritati sanctiones promulgari uellent, side oblique, per consequen- tiam quandam Clemens Septimus aetate nostra nihili secit magnas opes,& ingentes promissones Henrici Octaui Anglorum Regis, ac maluit ijs fructibus in Anglia priuari, quibus e tam to tempore potiti sunt Romani Pontifices, qua in sententiam serre aduersus iustitiam pro iniquo Rege. Et annis superioribus, quid non offerebat Henricus, qui dicitur Nauartae Rex, Pontificibus Romanis, ut suo decreta Cto ipsum Regem Francorum duntaxat nominare Vellent. ac

nihil valuit tamen exprimereλQuin Sixtus V.acerbi illinam tu. Ilit, ut illius quide sectatoribus videbatur, in ipsum promulgata sanctione sententiam. & quamuis postea multis modis eum . paterno, atque, ut ita dicamuS, blando, ac pene nimio act.ctu in uiam ueritatis reducere alliciendo tentarit,sententiam tamen publicam nunquam reuocauitia: illique adhaeseruia

postea Vrbanus Septimus, Gregorius Xl v. Innocentius ix.&qui nunc sedet Clemens Octavus, quamuis omnes machinae fuerint admotae, ut hi a proposito desciscerent, ac maiora proponerentur emolumenta, si remitteretur aliquid seuerit iis, & debitae iustitiae. Sed tamen, ut aliquando Ponti sex aliquis Romanus , in ijs , quae priuatum statum , prolanaue respiciunt, peccarit, in ea tamen . que publicum Religi nis tangunt, nihil unquam publico decreto commis . quod de alijsas lari non potest, &nos ostendimus signo fide una dex. lib. 3. & de Petri cathedra LXXX. libro XVIII. & de sanctionibus viriuersalium Conciliorum 13. lib. 3. &de prudentia Politica 32. lib. e. c. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION