Johannes Victoriensis und andere Geschichtsquellen Deutschlands im vierzehnten Jahrhundert

발행: 1843년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

dentum. Die dominico primo martii Obigo marchi0 reversus 1327 ex parte regis venit Veronam et loeutus est cum d0mino M 'τ- Cane, et Statim sequenti die reversus est Τ ridentum ad regem. Die iovis v marcii dominus Canis ivit Tridentum sad regem. Et factum est colloquium grande nimis, in quo cum domino rege erant: dux Karinthie, dominus Canis, dominus Passarinus, domini marchiones Estenses, dominus Marchus Vicecomes, Ago eius nepos, dominus Franchinus Rusca de Cumis, et multi alii barones et nuntii civitatum Gibellinarum Lombardie et Tuscie, nuncii imperatoris Grecorum, nuncii regis Federici Sicilie. In quo rex Lodoycus firmavit ex toto venire Medi0lanum pro cor0na Italie, demum R0mam pro corona imperii. Marchiones Estenses iuraverunt partem Gibellinum, et habuerunt a rege omnia que Voluerunt, et facti sunt vicarii imperii in Este et Ferraria. Dominus Canis lactus est vicarius Ver0ne, Vicentie, Feliri et Cenete, et quodcunque voluit obtinuit. Dominus Passarinus vicarius Mantuo et Mutine, dominus Franchinus vicarius Cumarum, dominus Marchus Campiductor exercitus regis.

Die sabbati xiiii marcii dominus Lud0yeus rex exiens 14Τridentum veniti Pergamum, et predicti alii bar0nes, d0minus Canis, PaSSarinus, marchiones et nuncii civitatum ud propria sunt reversi. Die mercurii xviii marcii rex Lud0ycus 18 venit Pergamum et suit in tribus diebus et secit pacem magnam in civitate, vinctos relaxavit, omnes condempnati0nes am0vit. Idein secit Cumis; nam die d0minico xxii 22 marcii venit CumaS. Die martis vii aprilis a septimana Sancta R0mani facto APR. magno tractatu eiecerunt de urbe Stephanum de Columpna yet Porcellum de Ursinis, factos milites per Robertum re- gem Apulis, eo quod procurabant, quod Robertus urbem obtineret. Castrum sit. Angeli eis a Romanis ablatum est cum omnibus eorum sortiliciis, et servant urbem pro imperatore.

Die dominico xxv aprilis' dominus Guillielmus comes 25Montis sortis cum gente regis Romanorum transivit potenter Padum, munivit omnibus necessariis burgum sancti

212쪽

10TAE HISTORICAE.

1327 Donini contra gentem Legati, qui secerat sortiliciam nomine si Basliam contra Gibellin0s. Die lune xviii maii dominus Guillelmus marescalcus regis Romanorum transivit Padum subtus Burgo fortuna cum domino PasSarino cum optimo apparatu, et caStrum Burgis Orti impugnaverunt Stratas et vias precludentes, ne victualia haberent tenentes castrum pro Legato et Guelsis, in quo cedentes si0J combusserunt omnia usque Parmam, et inter alia Guaslallam, castrum Gualterium et Bersellum et multa alia loca occisis habitatoribus et omnibus rebus diruptis et dissipatis 21 et usque Burgum mistis. Die lune xxi maii dominus Canis ivit cum magno apparatu Mediolanum ad coronationem regis Roman0rum Lod0yci. Eodem die marchiones Estenses Mediolanum iverunt

ALBERTINI MUSSATI LUDOVICUS BAVARUS.

1327 - 13 29.

Et rerum mundanarum variatio, fili, et urbis nostre flatus frequens immutatio, nec non et m0rum tuorum ViX unquam mihi credita depravatio, nos a rudimentorum iu0rum Serie et proposito inanis utilitatis abduxi l. Agro siquidem sterili semina credere extreme dementie est, ubi et lab0r simul et impensa depereunt. At nec craSSantiarum tuarum et actuum pudendorum indagines tradere posteris visum eSt, quorum reminiscentia nostros scribendi dolores re-n0Varet, et n0n aliud quam parentibus et benevolis igno miniam irrogaret. Sufficiat et tu nobiscum patiare que

213쪽

17 l

feceris, et inter nos quas Sortes huius seculi fortuna concesserit partiamur. Et ut nobis dico, paterne possibilitate evitabilis laret illa communicatio, que plus quam dimidium

sustulit vite nostre solatium, et noStram maturavit trans alias contumelias flagitiosiori calamitate canitiem. Pigeat ergo hoc ipsum lantum de te super dicendorum exordio premiSiSSe Sermonem, quem subticuisse incohercibilis nostricordis efflagitatio non permi Sit. Habet etiam quod nos increpet neglecta posteritas, qu0d tantos Italicorum motus, quantos post Henricum ceSarem Septimum postque eos, quos n0stro codici satis solerter inscripSimus', opus immensius et arduarum rerum magnitudines omiserimus, apostolice scilicet Sedis cum Longobardorum dominat0ribus ingentes motus, preSumptu0S0Sque in ipsam sedem Sancteque ecclesie maieStatem RUSUS, et utrinque dissidia et simultates, nec non aperta bella per universos fines Italicos ab Mediolano, omnium earum dis- Sensionum auctore, presidibus Mapheo Vicecomite cum egregia familia domus eius, ad quorum factiones hesere primates sortissimi ac robustissimi Tuscie et Longobardie. Quodque et similiter duorum cesarum German0rum omiSerimUS grandes actus in discordia electorum, Friderici Scilicet, olim Rudolfi Austriensis ducis et Romanorum regis nati et Ludovici Bavarie ducis, eorumque terribiles c0ngreSSu Scum captura Friderici et eiusdem Austrie ducis, eiusque pacifica relaxatione mirabili et incredita, et eorum regum seu ducum associatione fraterna. Quodque reliquerimus dilatata dominia Canis Grandis, quesilasque Feliri et Bellunt diversis successibus civitates, simulque et Cavolanum Super Liquentiam castrum, as Sarravallum cum Cadubrio et plurima municipia eius ore. PretermiserimuSque m0menta insignia nostre urbis, dissensiones ad placita apud reges prelatos Alemannie, et consensus partium et dis-Sen Sus, quamquam eas vias ipsi perambulaverimus, acta

Singula recensuerimus, et contrectaVerimus assiduis legati0nibus, sic volentibus et urgentibus Paduano populo inquieti dominus Belirandus de Pogelo lituli S. Mar-

214쪽

celli episcopus cardinalis, celeri curSu per Satiram trans eunteS, Summam rerum, quaSi Summis digitis, attingemus. Ioanne XXII papa rebelles Lombard0rum dranni, ut vix iam sacrosancte ecclesie inrtissimum r0bur Sustinere possent, accersiri Ludovicum Bavarie ducem, tamquam R0manorum regem ex Alemannia iurata simul pactione decrevere, ut imperii sacrosancti maiestatem interiectis dissidiis obicerent ecclesie maiestati, e0rumque marchiarum collisionem sacerent, qua universi ChriSli cole concertarent, ut scilicet tyranni iidem ecclesie vires alienis subsidiis ab Se retunderent, et ad eandem factionem antiquatas imperii partes undecunque et diversis Studiis complicarent.

Fuere hi Galaag, Marcus et Luchinus, Maphei Vicecomitis 'per idem tempus predesuncti silii, Canis Grandis magnificus della Scala Verone Vicentie Feliri Bellunt dominator, Passarinus de BonacoSis Mantuanorum dominus, Raynaldus et Oppigo marchiones ΕSlenses Ferrarieque domini, Castructus de Interminellis Pisarum Luceque dominus. Hi premissis in Alemanniam legatis, colloquio petito apud Fri-dericum , primum illum traxere Tyrolum, demum ab Hen-1327 rico Τyroli comite, transitum prebente, in Tridentum de-δεη scendit, ubi multis gravis aeris desponsis' porro ipsi ad

propria rediere. Lud0vicus per iugosas vias perambulans, Cuman0S per-MAI agrans lines, Mediolanum contendit. Ibi a Vicecomitibus comiter gratanterque acceptus curiam suam posuit, Me diolanumque multo primorum et populi favore in diti0nem accepit, ut iam Vicecomitum dominia sic cederent, ut non maiori preeminentia quam pro Singularibus civibus haberentur. Dumque Sic minutis potentiiS 0ccumberent, magna potenti0rum civium manus adversus illos sumptis fiduciis querelas novas Ludovico exp0Suere. Non erpessire bono et iusto rem commune Mediolani et subditos suos cipes co lectionibus, quas magnas exigi maydaverat, stratare; a d

mimiores suos solitos crea pecuniasque communeS erae,

quas paulo ante, uti rez ipse magnifice Susciperetur, Meyerant. Allectus verbis n0minati aeris rex, apud quem illorum pecunia hec eSSet, se0rsum queSivit. De Galaag notione habita, acciri illum iussit. Qui de re queSilus adversus

215쪽

indices nauseans, illos mentiri superbo animo vultuque et verbis acribus reSpondit; nec regi eam reverentiam, que decuerat, deserens, in annunciatores rei huius minas iactabat. In quem m0x ira non medi0cri lacessitus insurrexit, nec inde pedes amovere, nisi exhibitis pecuniis, imperavit. Interim Galaag Superbum atque insolentem ac parere recusantem in atrum profundum carcerem detrudi nervoque pedes astringi fecit. Moxque Ag0, Marcus et reliqui prosapie Vicecomitum a regis facie semoti sibi sparsim hinc atque hinc delituere. Omnique priori potestate atque eminentia privati sunt. Exhibilis igitur rex pecuniis, commune et populum exoneratos n0Vis collectionibus exhilaravit; regimini Mediolani, ut s0lempnibus communibuSque civium consiliis regeretur, formam dedit. Animadversio hec a Ludovico in Vicecomites lacla tyrannis ceteris Lombardie ingentes terrores incussit, ut de ipso difffidentes deinceps ab eius Supereminentia in Suis terris preeavere attenti0res fierent; nec tamen ob id Suspicionis quidquam DStendentes, ne tanto labore et impensis ceptas fiducias lacerarent. Interea in hunc Ludovicum conatusque tam apert0S Sum mus pontifex ab latere unum, Scilicet Bel trandum, cum magnis militiarum copiis in Lombardiam legavit, qui a Givibus communitateque Parme predominantibus Rubeis in Parmam civitatem cum magno favore gaudioque susceptus est; moxque Passarino de Bonacosis Mantuanorum d0minatori bellum decretum illatumque est, depopulatis Mantuanis agris, col0niis serr0 et igne abSumptis, cum plurium municipiorum captione. Per hec momenta Romani, qui longo iam tempore Romana curia in e0rum immensa dampna et ignominias caruiSsent, legatos primum Avinionem ad summum pontificem traii Smisere, petituros ipsum summum pontisicem curiamque in Italiam, Romam scilicet, transferri, Sedem Sanctam apostolicam a beato Petro sanctisque patribus ibidem preco Stitutam, quem Se accepturos summis desideritis fanoribus honoribusque spondebant, obediturosque votis communibus assupplicibus. At siqvidem hec, sicut alias pluries requisitus, renuerit, viduamque sedem deseruerit, Ludonicum regem victum Romanorum, quamsis nomen titulumque Romanorum regis ferentem, in urbe accestturos, ut Koma, caput muni,

216쪽

1327 apicis sui stloriam non amittat, et quatenus ipsi Romani potuerint, ut utramque sedem, viritualem et temporalem, in urbe videant ac foveant, colant et venerentur, operas dabunt, Romaneque urbi faciem monarchicam orbis terre observabunt. Papa legationem Romanorum benigno affatu sacetisque allocutionibus, quemadmodum alle eloquentie scienti eque preditus erat, Suscipiens, deliberandum cum fratribus sibi lare magni momenti consilium. Dum neque in proposito solito R0mam ire consisteret, legatos mediis verbis per dies plures suspensos tenuit. Dum et certum respon- It L. Sum querentibus, moram interponendam infra quam Romane δῆ ecclesie commodior opportunitas captaretur, reSpondit. Eant, ecclesie matri sue sidem obnoxiam servent. Non latere eos, quantis favoribus a matre ecclesia semper soli atque alitisint, imperio Romano imperatoribusque iamdudum adrersis et prevaricantibus. Norint, quid specialiter a Germanis,

quantumque sui maiores semper contumeliarum et prenurarum acceperint, matre ecclesia usquequaque confovente aut

unquam desciente. Legati egre a papa conciliati discedentes Romam applicuere. Romani iis frustrali 0nibus, ut a papa illuSi, communi assensu ad Ludovicum nuntios miserunt: Romam veniat; Romanis, imperioque suo libere potiatur, cui se parituros ferro igni omibus obsequiis spondebant. Mox Ludovicus

prosperarum rerum SuccesSum non renuens, Mediolanum

egressus, per breviores meatus Lombardiam peragrans, per Lunenses agros Pisas contendit, indeque celeri cursu paucis 1328 dietis Romam ingressus est. Populus Romanus, ut De0 ab excelsis veniente gavisus, illum magnis alacritatibus prec0niorumque applauSibus excepit. Per eos dies Stephanus de Columna et Pongellus de Ursinis a Roberto rege gonis militaribus cincti, pro eo, quod ob id populo suspecti haberentur, ab ingresSu urbis abstinuere in proximis coloniis SubsiStentes. Sarra Vero, stater Stephani, p0pulo complex, et imperatoris imperialisque partis gelator ac fautor, populo in omnes vices et necessitudines adhesit. Et ipse Stephanum et Pongellum detestatus, Ludovico se lautorem c0nsultoremque adhibuit. Sicque Ludovici Romanorum regis nomen ac titulum, V0ciserante p0pulo, illum vipere ac regnare, in Ca-

217쪽

pitolium ipse reginaque pariter consedere, concessa populo 1328 plebique R0manorum de rebus imperii potestate c0nsulendi, essiciendique quicquid ad statum reipublice perlineret.

Plebs Vero ac populus, ut eorum moris Semper eSt, gaudere novis rebus, non modo Ludovici nomen extollere, sed et papam Ioannem detestari criminari in publicum cepere, Verumque papam negare. ΝοVa crimina in eum addicere. Dum a plebe primum succrevit vox, in ipsumque vulgus invaluit: Reprobum Ioannem papam, atque non papam haberi. Norum creandum summum pontificem, qui sibi

fratrum cardinalium novorum conventum concreet atque com Stiluat; sacrosanctam ecclesiam Romanam in sua Roma

oriunariis basilicis restat, reverenter osciorum disinonum celebritate decoret; illum Ioannem, qui trans montes Sacre ecclesie alludit, anathematizet; hic colatur, in reverentiaque Romanorum et totius orbis terre habeatur; cui et specialiter pareatur; utrumque tribunal, et temporale et spirituale, Rome consistat. Vox hes c0mmuneque plebis Vulgare ad populum et patres c0nscendit, adeoque frequens increbruit, ut pari omnium consensu ad Lud0vicum regem suum hec retulerint, fierique obnixe p0stulaVerint. Ludovicus, fortune eius Successum non abnuens, inter lprimateS sui contubernii, quos secum ex Alemania abduxerat, hec exquirenda et consiliis eruminanda diligenter

prop0suit. In iis Italici duo erant, qui Ludovici productioni operas multas dederant, eiuSque lateri sese adiunxerant, qu0rum consiliis potissimum fruebatur: Marsilius de Ray- Lmundinis, civis Paduanus plebeius, philos0plue gnarus et ore disertus, et Ubertinus de Casali Ianuensis, monachus, svir similiter astutus et ingeniosus. Cum his et reliquis Sue communionis, ut dictum est, consilio firmato, decretum est, populi Romani inductionibus consiliisque adherere, nec ab e0rum consiliis ac assensibus discedere. Ipsi de cernant, Suo Senatus tribunatusque consulto in omnibus

parendum.

Protinus Vehementissimis populi Romani caloribus, ignitisque ad has res novas animis, Ioannes XXII papa excommunicationibus propinalis, in perS0nam et actus eius,

prout iam dicti Marsilius et Ubertinus consult0res ac eliam l

218쪽

1328 processuum dictatores conscribere atque componere multo εν studio sciverunt, edicta a senatu p0puloque Romano promulgata sunt: Ioannem eo usque dictum papam, tamquam schismaticum Profanum et hereticum, canum et reprobum seu myrobalum, adiectis in eo contextu causis plurimis, quas probabiles imo et manifestas asserebant, inter quas causas unam hic exp0nere locus admonet. Per plurimos ante annos inter ordines fratrum Predim-

torum et Minorum lis quedam grandisque contentio oborta, schisma grande ac iurgium et ignominiosum discrimen attulerat super domini nostri Iesu Christi et illum imitantium paupertate; dicentibus statribus Minoribus eisque adherentibus, quod ipsi ipsum dominum Christum et vitam eius imitantes non habebant alicuius rei nisi simplicem

usum facti, abdicatum et denudatum ab omni proprietate vel iure utendi. Predicatores vero dicebant, ipsos fratres Minores nZn mlum liatare simplicem usum facti, sed habere etiam ius utendi. Quare Si non haberent ius utendi, non haberent ipsum usum nec actum, immo iniuste illare uterentur; non enim haberent usum nisi aliquod ius haberent, pr0pter quod liceret eis uti ipsa re seu rebus; et quod ipse Christus non habuit in aliquibus rebus sic simplicem usum lacti, quin et ius utendi habuerit, sine quo iure usus eius suisset iniustus. Et in hanc opinionem papa Ioannes XXII firmatus constitutum secerat Solempne, et contra sentientes vel dicentes hereticos pr0mulgarat, ordine Predicatorum cum eo unanimi et concordi. Hanc causam Sumpsere consultores Ludovici predicti et sententie dictatores. Insuper de potentia pape consultores iidem ac dictatores distinctum quoddam in suis opti0nibus comp0Suere chirographum, Secundum quod ipsum Ioannem multifariam errasse censebant, in Romanis basilicis divulgatum. Moxque sub hec sumpta sibi R0mani, auctore Ludovico eorum rege et principe, omnia legitime agendi potestate, ut quecunque constituerent legis Vig0rem haberent, deposito ac reVocato Ioanne, magnis instantiis induxere virum unum ordinis Min0rum, eo usque vita et honestatetici probatum, Petrum de Corvaria, summi ponti fiteatus sedemi et diadema suscipere, preficientibus illum Ludovico et Romanis sub plenitudine p0testatis. Qui paucis post diebus

219쪽

1 77

constatres sibi cardinales delegit conventumque consiliuil, 1328 cum quibus faciem p0ntificatus et papalis induit maiestatis.

Fama rei huius per univerSum Orbem Vulgata qu0Scunque ex omni parte chriSticolas ad diverSarum opini0num Studia c0ncitavit, ScisSaque est serine omniS in duas partes christianitas. Pars una imperatorem imperiumque pre

serri assectans, papam Ι0annem detes labatur qu0d ad dampnationem Ludovici nimis preceps irruisset, hereticumque sub nimio animi motu atque fulmine quodam pronunciaSSet, Roberti regis am0re et obtentu, quem non sub iustitie equo libramine, sed sub partiali superstiti0ne flaveret; cum et ipsum partiarium aSSererent, n0n Suam pertinaciam partis cui adheserat proprio ore Succelantem, dum Sepe et Sepius voce Gibellinos detestaretur, laicos partiari0S imitatus, nullos ad prelaturas admittens, quos Gib0lengos pre- scisset. Aliaque obiciebant, qu0d minus legitimo ad pa-patum productus et ipse eiusdem Roberti favore suisset,

non constatrum cardinalium optione Spontanea. Atque etiam virum contenti0Sum aiebant, qu0d per univerSas partes Italie scandala et bell0rum gausas et specialiter inter Lombardos moviSset, Sacrosanctam eccleSiam in discrimina et pericula ardua traxisset, quorum nullum unquam c0nciliasset. Scire ipsum lites discordiasque suScitare, non concordiis sedare. Res quoque ad Se vel p0nlisi calus ossit cium minime pertinentes assumere, non contentum Spiritualibus , sacrosancti imperii iuri Sdicti0nes conitempnere improbare, ius electi0nis ex Alemannia in Franciam vel Italiam transferre niti, et multos sermones habere. Semper inquietam ecclesiam Sanctam Sub hoc papa, nunquam quietam habituram. Pars altera iustum Sanctum equum SapientiSSimum ac clementissimum dicere virum, scientisSimum

phil0sophum, et sacre theologie magistrum, quibus Virtutibus et scientiis imbutum, tyrann0S Odire. Que pestis per ea tempora totam serine Italiam et presertim Lombardiam Tusciam Romandiolam et Marchiam invaserat. Qui, contemptis De0 et SanctiS, sacraS ecclesias, Scilicet episcopatuS abbatias prioratus et quascunque etiam magn0rum proventuum basilicas , qu0s, ut popul0SV0rarent, in armis bellis et quotidianis armorum usibus

l) occuparunt scheint m seliten.

220쪽

1328 stipendiariis erogabant, deque ipsis sacris I0cis equ0rum stabula, pulsis antistibus et prelatis, secerant. Hanc tyrannis Vicec0milibus Mediolani sevam rabiem nequius cepisse et adeo perseVeraSSe, ut ipSi tyranni ecclesias et prelaturas de facto, spreta papali Sede et iurisdictione, suis clientibus et personis indignis conferrent. PromovisSeprimum et non alium hec omnia momenta senem illum inveteratum malorum Mapheum Vicecomitem; his nefandis actibus abstinere archiepisc0pum Mediolani et alios pulsos prelat0s in pace, sine restitutis locis prediis et bonis ad

ecclesia S Spectantibus, quibus Sacre coluntur eccleSie. Illum Mapheum stirpemque eius tantis malis nutritam, ut de iusto uSu abusum, et de equitale iniquitatem secissent, monuisse abstineret, chriStianum cultum in ea urbe exerceri per Veros prelatos permitterent; sed mandata apostolica spernentes n0n modo destitere, Sed insandos actus ausere, preces apostolice mansuetudinis renuentes, deinde se ipsos excommunicationum vinculis innodantes, et Verba proterva in sacram eccleSiam ipsumque apostolicum iactantes, quemanifeste heresis ignominias et intolerabilis christiane religionis c0ntemptus et pertinacias ostendebant. A quibus similiter canonice et Solempniter m0niti, nec abstinere passi vel ab ecclesiastica monitione correcti, peccata insanda aceumulaVere peccatis, Sarracenorum et aliarum superstitionum sectas et materias imitati, ut et ipsi Sarraceni et heretici manifesti. Insuper monitum hunc Ludovicum Bavarum illorum heretigorum erroribus insandisque actibus non ad herere; sed, Si ad sacrum imperii culmen aspiraSSet, illos et consimiles abhorrere, et veri filii SacroSancte ecclesie more ad illos repellendos et refellendos tam pravis ausibus ecclesie astare et servire. Sed ille, cuius mens in ecclesiam essera earum tyrannidum tyrannorumque Italicorum iura tenere spiritu diabolico coniectaverat, non modo n0n destitit, sed vicarium suum gentemque German3m adversus ecclesie monita p0lenter transmisit, et se hereticum et divinarum constitutionum exhibuit contemptorem. Post que cum his tyrannis conSortia et coniurationes nefarias iniit, dum ad eos sectandos et lavendos eorum ductibus et sumptuosis commeatibus in Italiam condescendit. Feda hec dissidie assidue labes iam pene per

SEARCH

MENU NAVIGATION