Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

retur; tamen paullo post sine adiumento ullius su

rexit, Rique ad parentes domum peruenit. Ve sus vesperam vero, ob dolorem vehementem Capitis,

parentibus, quid sibi accidisset, enarrauit. Exam, nato itaque diligenter capite, nulla contusio inueniebatur; dolor tamen capitis augebatur, vomituS-que nec non diarrhoea noctu puerum inuaserunt, qui et mane in soporem incidit cum sensuum defectu. In quo statu parentes venam incidi ob debilitatem infantis nolebant prius concedere, quam die tertio; quo facto infans statim ad se rediit vomitusque Cessauit. Post duos menses Cl. Auctor in consilium

vocatus, dolorem capitis vehementem, alternantem

eum febrilibus motibus vagis extremitatumque inferiorum paralysi in aegro inuenit. Ex quibus omnibus Noster collegit, abscessum cerebri adesse; interim infantem medicamento purgante, Cui anthelmi latica iuncta erant, euacuauit, quo adhibitis, insans glebam magnam vermium reiecit paullulumque melius se habuit: praeterea aluum per clysmDta liberam seruauit, nec non pediluuia ex plantis aromaticis, cum vino decoctis, adhibuit. Emaci tio tamen corporis debilitasque summa aliaque signa febris lentae, quibus aeger adficiebatur, cum

indies augerentur, consilio Cl. Auctoris mense a gusto anno I 767 ad thermas Alverniae aeger misssus est, ut ibi embro che institueretur; sed et hoc auxilium frustra tentatum est. Post aliquot dies

Vero ad angulum posteriorem et inferiorem ossis parietatis tumor castaneae magnitudinis se monstra Vit, qui, postquam in suppurationem abierat. paruaque puris copia essiuxerat, abscessus denuo est consolidatus, dolore capitis deinde remisso, extremitatum inferiorum paralysis quoque sanata est. Io Cl. SoYRUX 0bseruatio de exser atione p.

12쪽

consilio usa est femina aetatis quadraginta circiter

annorum, infantum aliquot mater, quae per A annos iam haemorrhagia fere habituali laborabat, quam e prolapsu uteri pendere putabat: qua de re, suadente obstetrice, quam consciebat, pessarium applicuit, quo auxilio adhibito, haemorrhagia non liberata quidem, sed adeo est emaciata. ut marasmo videre. tur confici. Hinc cbacta fuit ob debilitatem asino umlai, ex quo cum aliquando derideret, accidit, ut pessanium et prolapsus, qui adesse videbatur, prociderent, moxque ipsa lipothymica in terram cad ret: arcessitus Noster ad segram, inuenit polypum, capitis seius maturi magnitudine, colore subflauo atque figura, caput alembici referentem, et anto labia vaginae usque egressum, radiceque crassa instruetum, firmiter adhaerentem; locum vero ad hamsonis, ob magnitudinem, et quia totam vaginam xeplebat, inuenire non p0tuit. Protracto, quantum eius conditio patiebatur, polypo, in locum magis eleuatum ligaturam ex filo serti cerato iniecit, fortiterquo sine aegrae incommodo constrin-Xit, eumque prajscindere decreuit: incisione prima Dicta, magna copia sanguinis profluxit; resecto tamen toto polypo sanguinem ex eo egredi animaduertebat, et pera icta amputatione, ligatura sursum retracta, sanguinis fluxus quoque sistebatur. Polypus quinque librarum et unciarum duarum pondus habebat Ceterum aegra nec febrem suppuratoriam, nec dolorem ullum sentiebat, factisque quotidie quater Haiectionibus, aegra paullatim restituta negotiis suis per I S annos adhuc praeesse potuit. Mense septembri.

se octobri anni 1767 morbus grassari coeperat, quius quo

13쪽

usque ad diem Io ianuarii anni i768 durauit, ehquo quinquaginta circiter homines diuersi sexus Perierunt. Frigus summum in fine mensis decembris et initio ianuarii symptomata huius morbi adseeo augebat; ut spatio quindecim dierum viginti homines morirentur. Ceterum morbus hic febris catarinalis maligna erat, excitata per aerem impu- Tum, humidum, per alimenta cruda, miseriam et laboris intemperantiam. Sumptomata huc redibant, ut maxima pars aegrorum tertio quartoue die laboraret summa prostratione Virium, torpore, quo totum Corpus occupabatur: horrore, Oppressione summa,

dolore capitis vehementissimo, intumescentia glandularum colli, sublingualium et maxillarium cet. Praeterea facies rubra, oculi micantes, lingua visci do obsessa, cutis sicca, tussis violenta et quasi Convulsiva, pulsus debilis, intermittens obseruabantur, cet. Post viginti quatuor vel triginta sex horas lingua media nigra fiebat et aeger sopore assiciebatur. Hoc tempore percipiebantur vlplurimum subsultus tendinum irregulares, urina erat aquosa, aegri

nonnunquam sudabant deiectionesque habebant, cum biliosas, tum dysentericas, quibus tandem morbus iudicabatur. Diagnosis huius morbi faci- P. δ Diis, sed pro gnosis valde fuit dissicilis, praesertim

Curatione peruersa, in initio ab imperitis suscepta: hinc factum est, ut quam plurimi morte eriperentur. Aegros, a quibus Cl. Auitor in consilium vocatus fuit, hoc modo traflauit: ineunte morbo, tantum leuia remedia adhibuit; cum vero omnes sene aegri

nausea lassitudineque in morbi initio amedii essent, vomitoria purgantiaque dedit; primisque viis depu- Tati S, morbus optime cessit. Screatus difficilis sine incommodo processit et oppressio cessauit, pituita inpellore soluta, huic medicamentis bechicis, transpirationeque leui excitata, succurrit. Potus quotidiani

14쪽

diani loco aquam hordeaceam et oryetae, insusum eroci et sor. chamomili. hederae terrestris cet. adiecto pauxillo melle et nitro praecepit; nee non apoZemata ex decocto prunorum tamarindorumque commendauit. Oxymel etiam simplex, aqua

copiosa dilutum, adhibuit: loco iusculi carnium d cossum panis dedit, indicationemque euacuatoriam

per totum morbum eo usque prosecutus est, donec omnia symptomata cessarent. Ad primarum Viarum tandem, laxitatem debellandam, morbo exeum te, praescripsit potum compositum ex cortice Pinruuiano, dias cordio et strupo absinthii, quem quotidie mane avellanae magnitudine exhibebat cum infuso thei formi, ex herba centaurii minoris et Chamaedryos. Quae ratio medendi ad aegros recream dos optimo cum euentu adhibita fuit. p. 26O. γ E 1 v s o. Obseruatio de noxa fungorum esculentorum. Cl. Auctor sisepe sine noxa fumgos, quos valde appetebat, comedit; semel tameniis comestis, praeterlapso quinque horarum spatio, sensit pondus in regione epigastrica; quod per ambulationem in aere liberiori dissipare cogitauit: ii ter ambulandum Cl. Auctor nonnulla folia hyoscyami decerpsit, quorum, digitis tritorum, Odorem Vi-

rosum naribus attraxit, unde dolore capitis est asse ctus ; interim, cum Noster ambulationem continuaret, et grex vaccarum obuiam venit, ex quo Vna ad Nostruna iter direxit, quam cum baculo percutere

vellet, in dumetum introrupit, ibi horam vn m amplius sine motu sensuque i a puit: deinde, cum ad se rediisset sudorem frigidum et respirationem dissici lem sensit, simulque copiam magnam sanguini S reiecit, faciesque, cohibito sanguinis per venas redibtu, et caput tumefacta erant, oculique promin bant: hac conditione Cl. Auctor ad aegrorum, quo

rum curam agebat, aliquem intrauit, ibique Diuio inibus

15쪽

nibus per totum corpus institutis, sensit caaei ab

giam anxietatemque Vehementem, vomituquo magnam copiam muci, fungis mixtam, reddidit: deinde dolorem capitis intolerabilem percepit, adhibitis non taxillis clysmatibus cum aceto vini mixtis, dolores colici vehementes sunt orti sudoresque frigidi, nec non deiectiones mucosae, sanguine tinctae, per aluum euacuabantur. usurpato vero oxymelle simplici, aqua diluto, sanguinisque missione, pedit viis et balneis, ex aqua frigida et aceto compositis, capiti applicatis, sanitatem pristinam recuperauit. Ex quibus omnibus Cl. Auctor concludit, omnium langorum esum perniciosissimum esse. 7) Cl. Μ A R T 1 N I obseruatio de corpore peregrino, P. z7S.

spina piscis motus dim). Mercator quidam

cum moluam siceam, quam super armarium imposuerat, decidentem retinere manibus vellet, impegit spinam huius piscis volae manus dextrae: qua laesione ab initio non adeo magno dolore assiciebatur, post aliquot vero dies nihil sine dolore comprehendere potuit, tumore in loco laeso exorto. Tum amicis auctoribus emplastrum ad corpus peregrinum extrahendum per quatuor menses sine effetiuapplicuit, sed tumor et dolor indies sunt austi. Cl. Auctor itaque aduocatus, cum perspexis et compus peregrinum suppuratione non poste educi, exstirpationem totius tumoris aegro suasit: quae etiam hoc modo est peracta, ut, per incisiones laterales duas huius tumoris, corpus illud, circiter tres lineas longum, educeret aegrumque spatio quindecim dimrum sanaret.

Mense nouembri haec habentur.3 Cl. cos TR obseruationes de Uu extracti ch p. δ oecutae. OU. I. Cl. Auctor die ri ianuarii anni 1766, a semina, aetate si annorum in consilium

16쪽

voeatus est, quae per tres dies dolore punctosio in pectore adeo vehementi excruciata erat, ut nulla quiete uti postet: ceterum dolore capitis maximo, respirationeque dissicili laborabat, ex quibus sym-Ptomatibus colligebat, aegram pleuritide assecuinesse, pulsus tamen mollis, debilis absentiaque febris et linguae habitus, aliam caussam huius morbi subesse Nostro indicare videbantur. Instituto itaque examine, laborabat aegra veris doloribus osteΟ-copis, qui a morbo Venereo, ante εο annOS ma Ie curato, nune oriebantur, et in brachio dextro, Capite, collo, pectore, scapulis, dorso et semoribus, maeulae, magnitudinem duplicis grossi ae quantes, colore purpureo liuidoque distinctae, reperiebantur. Inferim prae doloris vehementia nul Ium membrum mouere poterat. Quae cum ita essent, Noster rationem usitatam in eiusmodi mo bis, VerituS, ne aegra succumberet, noluit adhibere : qua de re vlam cicutae, quam CL saeo Enc K in eiusmodi morbis bono cum euentu adhibuis, experiri constituit. Praemisso itaque purgante, manu et vesperi duas pitulas, granorum trium ponder Ex extracto Cirutae compositas, exhibuit, simul quo infusi scolopendi ii vasculum, in quo grana Octo nitri soluti erant, superbibendum dedit. Die sequente, cum dolor aliquo modo mitigatus esset, tres doses assumere iussit. Die r7 ianuarii in pede sinistro cum dolore maculae eiusmodi, uti in aliis partibus, essiorescebant: hinc quaevis dosis pitula una aucta est. Die proximo aegra melius paululum se habuit, et quiete uti, et membra denuo mouere potuit: usu itaque harum pilularum, nec non infusi scolopendrii

Cum nitro Continuato, maculae non solum euanum

xunt, sed aegra quoque die i6 martii restituta, tantum de edendi appetitu deprauato questa est, qui ut ipse Per usum granorum decem rhabarbari et

17쪽

tantundem corticis Peruviani restitutus dicitur. p. 4 9 Obf. r. Die 19 ianuarii i 67 quidam per duos iam menses tumore in latere sinistro laryngis super camtilaginem thyroideam, pisi magnitudinem aequante, qui vehementer dolebat, et qui, post aliquot dies

sponte ruptus, ichorem foetidum effundebadi am Etus erat, cuius labia callosa vasis varicosis, sanguine nigro repletis, praedita erant, doloremque summum, qui propagabatur ad musculum usque orbic larem et oculum ipsum eiusdem lateris, percipiebat. Sanato quotidio vicere, aqua cicutae et saponis, adhibitoque emplastro basiliconis et venaesectio. ne, ad plethoram imminuendam ophthalmiamque auertendam, quotidie granum dimidium extracti cicutae eo cum successu dedit, ut initio martii, vice-pe consolidato, aeger sanitate Pristina gauderet. Hi sunt morbi, in quibus Noster cum fructu cicutam adhibuit; quam frustra dedit, Ii in obstructione lienis, iussu alius medici, per plures annos obstructio. ne permanente; 2 in podagra; 3b in ulceribus narium nec non in femina, ulceribus scrophulosis laborante.

mero urteritae popliteae cum tumore complicato, tandem

sumurante. Mense octobri anni 17 7 miles tommentarius, tumorem in genu flexura pedis dextri, magnitudine parui fructus melonis, habuit, in quo cum nec rubor, calor, pulsatioque reperirentur, iS, ortus a lympha stagnante, ab alio chirurgo perito ad suppurationem per cataplasmata emollientia est perductus: die octauo fluctuatione in lacis duobus percepta, die sequenti tumore aperta, pus sanguinolentum foetidum est effusum: adhibita, quae in eiusmodi casu requiritur, deligati ο-

ne conueniente per tres dies; postea denuo emollientia ad suppurationem utilem excitaudam sunt

18쪽

vsurpata; sed die se to haemorrhagia magna est

oborta, quae nec ab aegro ipse, nec ab adstantibus prius percepta suit, quam aeger conuulsionibus Correptus moriretur. Sectione in loco morboso instituta, Cl. Auctor inuenit arteriam popliteam distentam ad magnitudinem oui gallinacei, tunicasquo

Valde tenues et ruptas, nec non inter musculos puris copiam etiam tum reperiti

Mense decembri. p. so 3. 3) 'solo Cl. L ABROUSs E ad Cl. REN ARDde virtute hyoscyami. Puellam, per tres iam annos doloribus vagis rheumaticis Vexatam, Contra quos multa remedia sine fructu adhibita fuerunt, cata

plasmate ex foliis hyoscyami et mica panis albi et lacte composito paxtique dolenti saepius imposito;

sanauit. Eodem modo seminam restituit, quae tremore per totum Corpus conatuque vomendi ac sudore faciei assiciebatur: quae symptomata dolorem Vehementem paralysinque in femoribus rei, querant. Multis quoque adhibitis remediis frustra, tandem Cl. Auctor aegram, applicato hoc cataplasmate, per tres dies, sanauit. p. ss I. Io uae sis mediis chirurgica de astite Auctore Cl. RE NARD. Puella, circiter trigesimum annum agens, constitutione corporis debili per plures annos tempore vernali balneis tepidis via est. Interea maior edendi cupiditate sanitateque meliore frui videbatur. Initio vero autumni cum fluxus menstruus, nullum ordinem seruans, cum abdominis insatio. ne et induratione insequerentur, medicus, que consulebat, morbum hunc a plethora ortum esse arbitratus, venaesectionem suasit, quam adhibere noluerunt; symptomatibus vero auctis febr que per interualla accedente, tandem secta est vena; sed sine aegri levamine. Medicus itaque,

19쪽

eum sanguis crustam inflammatoriam ostenderet, sanguinis missionem repetere suasit; sed hac recusata, purgantia sunt adhibita, morbusque quotidie

peior est redditus, vomitusque adeo vehemenS O tus, Ut omnia, et aqua ipsa, reiicerentur, Urina'

que parua copia segerneretur, ac in abdomine, quod in immensam magnitudinem increuerat, fluctuatio Perciperetur. Adhibitis medicamentis resoluentibus internis et externis, diaphoreticis diureticis- qud, Vomitu cessante, euasuationes quoque bene processerunt, febreque remissa et abdomine ab aqua liberato, iam sanata videbatur; tumore tamen in

xegione hypogastrica persistente, quo quotidie au-Ho, post aliquot septimanas abdomen denuo aquaquam maxime repletum erat, quae nullis diureticis educi poterat: hinc punctione suscepta, circiter octodecim librae aquae turbidae, ac salsae, sunt euocatae; abdomen tamen adhuc multam aquam, quadper cannulam non educi poterat, retinuit. Itaque

denuo diuretica purgantia et resoluentia, sed sem1 ra sunt adhibita: hinc, conditione morbi quotidie in peius ruente, aegra tandem succubuit. Quaeritur itaque, an venaesectio in initio administrata hydropem ascitem produxerit Z In tom. XXX. haec notatu digna deprehen- Tom. duntur. XXX. Mense ianuario I 769. a Cl. R OV m obseruatis de hydrocephala interm P. 2ω.no. Frater Cl. Auctoris, viginti annos natus, tem peramento melancholico instruinis, de dolore ca- Pitis, cum febre coniuncto, conquestus, venaesei Bone mox in initio bis in brachio instituta, dolorem aliquo modo leniri sensit; sed torpore manuum aD sectus est, vomitorio autem altero die ex tartaro Tom. XIX. P. L. B emi

20쪽

emetico cum aqua cinnamomi ei dato, magnam aquae copiam, bile tinctam, evomuit. Aeger per duos dies bene se habuit, tertio vero accedebant motus conuulsiui, qui fere totRm corpus corripe rent, et excretio spumae sanguinolentae ea ore: quibus motibus summum animi deliquium, a quo valdo irritatus, tanquam perterrefactuS, per br e tempus,

excitabatur. Respiratione dissicili subsequente, pra cipiente altero medico, qui in consilium altero dis vocabatur, ad mi nistrata fuit venaesectio in pede, exhibito simul per vices, cum aeger os firmiten

clauderet, vomitorio ex tribus granis tartari em

lici et drachmis duabus salis Ebshamensis in aqua soluti, per quod semel tantum vomitum passus est,

sed sine conuulsione, quae per diem aliquoties aegrum Vexabant, idque animi deliquio non remisso. Hinc versus vesperam incisa vena iugulariS, emei cumque denuo, sed sine effectu et cum motuum conuulsivorum exacerbatione, adhibitum est, vesicatoria suris et nuchae applicata sunt, nec non clysmala immissae. Nec aliam tamen morbi mutationem reperit medicus , nisi, quod motus conuulfiui non adeo crebro, usurpatis his remediis aegrum inu derent; sed die septimo accesserundi motus conuulsiui, qui totum corpus occuparent, adeo vehementes , ut aeger iis succumberet. Sectione cadaueris suscepta, viscera in thorace atque infimo ventre omnia sana reperiebantur, nisi, quod hepar, colore fusco inductum, et bilis vesiculae felleae subnigra a

conditione naturali quodammodo aberrarent. Vasa vero cerebri sanguine distenta erant, et ventriculi cerebri aqua turgidi, nec non inter cerebellum eleuatum et duram matrem canalemque spinalem aquae turbidae sanguinolentae magna copia inuenta est: in qua etiam Cl. Auctor causiam omnium

symptomatum mortisque Ponit. Noster praeterea

monet

SEARCH

MENU NAVIGATION