Disputatio medica inauguralis, de dentium formatione et structura in homine et in variis animalibus; quam, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, S. S. T. P. Academiae Edinburgenae Praefecti, necnon amplissimi

발행: 1798년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

DAPITATIO MEDICA INAUGURA LIS,

DE NYIUM FORMATIONE ET STRUCTURA IN HOΜINE, ET IN VARIIS ANIMALIBUS.

et felicitatis magnae materiae est. Constantia et regularitas, quas in omnibus operibus suis semper observat, artificiaque, quibus utitur ad uuamquamque animalis vel plantae partem sibi proprite functioni apte accommodandam, admiranda videntur. LX indagatione hujusmodi innumera fere bona Provenere ; et medicina, ars conjecturalis a CEL sonon immerito habita, attentione, quam majores Olim, et nonnulli hodierni nuper, ad recentem et

12쪽

DE DENTIUM

morbidam anatomen, chemiam, Ac. adhibuerunt, manibus empiricorum erepta est, jamque summum inter humanas scientias locum jure obtinet. Quamvis in diversis anatomes partibus variae res novae intra hocce Leculum inventae sunt, ea tamen de qua pauca disserere mihi visum est, in eodem fere statu manet, quo fuit, quum primum EU-sΤΑ H1 Us opusculum de dentibus edidit, anno 1563. Sed ex eo tempore dentium morbi attentionem sibi vindicare inceperunt, et nonnulla opera utilia de iis et eorum medela conscripta sunt. Inter primos URBANUS HEMARD, ingeniosus Gallicus chirurgus, an. 158 2, libellum edidit, cujus titulus est Recherche de la vi ale Anatomie des denis, si nature et proprii teZ d'icelles, avec les mala lies VM qui leur adviennent. -Ineunte hocce saeculo, ad modum quo dentes servarentur, chirurgi Parisienses attentionem praecipue adhibuerunt, et non' nulli corum ad oris et dentium morbos solos pra-Ain suam direxerunt. Ab hoc tempore inchoavit

vera scientia practica ; et librum utilissimum, qui, me judice, de hac re adhuc cou scriptus suit, vulgavit

13쪽

gavit Foli CHAR D, Parisiis, circiter 17 o, sub titulo M Le Chirurgien Dentille. Solus liber ullius mo menti, qui de dentibus Anglice conscriptus est, acet. JoxNNE HUNTER , nempe, The Naturat hia sto of the Human Teeth,V an. 1771, Londini in

medium prolatus est. Multas ingeniosas et utile; observationes continet, quarum nonnullas a dentium curatoribus illi notis mutuatus est. Sed quum D. JOANNEs HUNTER ipse dentium curationem

non eXercuerit, opus ejus usu confirmatum non

habeo. Perlectis his diversis libris aliisque operibus anatomicis, multas res atra caligine immer aginveni, et suadente Cel. Doctore RUTHERFORD, cui notus sebam casu mihi faustissimo, huic anatomis parti animum summa ope adhibui, ut sic veram formationem et striti uram dentium consequerer. Aliquis forsan me interrogabit, quae res me primum impulit in dentitionis studium incumbere, vel qUO- modo errores in operibus jam citatis detegere potui. In hac parte medicinae praxeos fere duodecim annos versatus sum sub auspiciis Doctoris HuDSON, in Dublinio, qui ad morbos dentium et gin, A a givarum

14쪽

DE DENTIUM

givarum in praxi sua solummodo attendere solet, et per omne hoc tempus, calculis subduciis, 4ooo

vel 5ooo aegrorum, unoquoque anno a me tractati

sunt, et triplo majorem numerum ab ipso Doctore UUDsos curatum observandi mihi semper facultau

erat.

Dum huic anatomite parti studebam, multae regnovae ad id tempus prorsus neglectae, mihi occurrebant, et quoniam maXimi momenti, quod ad idoneum operandi modum, esse videntur, in statu earum imperfecto eas sine mora vulgare, potius quam differre eas in futurum tempus, quando plus otii et experientiae forsan mihi accesserit, statui. Ut facilius intelligerer, representationes praparationum, quas maXime necessarias duxi, addidi. Nonnulla Praeparationum non recentes ideoque imperfectae fuerunt, propterea quod dissicillimum erat obtinere cadavera hominum, illo vitae stadio, extinctorum, in quibus mutationes praecipue conspicuae sunt. Doctori MONRO sinceras gratiaS ago, ob comitatem qua nonnullas praeparationum quas possidet, delineare me permisit.

15쪽

FORMATIONE.

s Nonnullae delineationum minores, aliae autem majores sunt quam prorsarationes quas repraesentant, quod necessario accideret, nisi uta circinus adhiberi posset. Plerumque tamen accuratissimae sunt. Nullam theoriam sustentare decrevi. Observationes meae a rebus veris desumptae sunt, et praepar tiones delineationibus comparatae sunt a viro cujus judicium summum esse ab omnibus conceditur. Ex ante dictis, constat me oportere a multis celeberrimis scriptoribus de rebus maXimi momenti diversam sententiam habere. Si observationes memnintas acres aliquibus videantur, mihi veniam datum iri, spero, quum assirmo, ad conclusiones meas inferendas nulla alia re nisi veri, et humano generiheneficii, amore, me inductum esse. Propter arctam necessitudinem quae inter Doctorem HUDsON et meipsum intercessit, observationes practicae quae identidem occurrunt, partim vel prorsus illi adscribendae sunt. Ouoniam magna eX parte cum DOC- toris RUTHER FORD observationibus concordant,

majoris pretii aestimandae sunt. Quanti momenti sit res, de qua acturi sumus,

nihil

16쪽

6DE DENTIUM

nihil dicendum est amplius, quoniam manifestum

est, nullum hominem per vitae decursum morborum a dentibus recta aut indirecte pendentium, immunem esse.

Ruum, in paginis sequentibus de dentibus praesertim disserere mihi in animo sit, qui magis specialem maxillarum descriptionem vult, libros os eogeniae et osteologiae communes adeat. Verum hic observandum videtur, secundo circiter mense post conceptionem in membranis et cartilaginibus maX- illarum ossificationem fieri. In maxilla inferiorie. g. basis primum, deinde latera, in os converti, incipiunt. Haec latera plerumque processus alveolares nuncupantur, Ideo eX duabus laminis constant; nempe, CXterna buccae propiori, et interna linguae vicina. In fovea, quam formant processus, Continentur nonnullae substantiae parvae pulposae, a se invicem membranis propriis separatae. Octificatione progrediente, fibrae a contrariis processuum parietibus transeunt, et circum unumquemque pulpum sepimentum, cujus ambitus secundum EUsΥACHIUM praesepiolum vocatur, essiciunt. Quoniam nonnullis

17쪽

FORMATIONE. 7

lis dentium plures radices sunt, circum harum unam quamque praesepiolum distinctum formatur. In infantibus certus numerus dentium, qui sex septemve rotatis annos durare destinantur, essicitur. Sed circa finem hujus temporis hi dentes vacillare, et decidere incipiunt, et totidem novi in eorum subeunt locum. Constat autem adultis majoribus dentibus opus esse quam junioribus; ideo naturae facilius visum est novos formare,quam veterum molem augere:

et profecto, propter eorum structuram extendi non possunt. Sic, quum partes sint adeo persectar ut dentes justae magnitudinis formari sinant, nunquam mutantur. Hi dentes sunt molares adultorum. Annua depositio testae asiaci, multorumque aliorum piscium testaceorum, simili modo explicari potest : nam hae testae eodem fere modo ac dentes formantur, ideoque extendi nequeunt. Igitur quum animalis corpus augendum sit, testa qua temPZrte aperitur, et, qua porta datur, partes molles CXire sinuntur, et nova testa brevi postea super iis formatur. Dum hoc geritur, multum incommodi

Paliuntur animalia, et sic inermia facta hostium in

18쪽

fultibus multo ma g obnoXia evadunt. HOS primos vel infantiles dentes, secundum celeb. ALBINUM, deciduos nuncupabo. Viginti sunt numero, et secundum D. J. HUNTER in tres classes distrahi possint; nempe incisores, cuspidatos et molares. In unaquaque maxilla quatuor incisores, duo cuspidati, et quatuor molares, sunt. Qui iis succedunt dentes, et totam adulti seriem, eos immutabi- In nominabo ; quamvis ALBINUs s log molares, qui, ut supra diXi non mutantur) ita nuncupat. Hi sunt triginta duo, et in quatuor classes a J. HUNTΕχ jure dividuntur ; nimirum in utraque maxilla sunt quatuor incisores, duo cuspidati, quatuor bicuspides, vel duo utrinque cuspidatis proXimi, et sex molares. Quoniam omnia fere vocabula huc usque ustata ad substantiam duram et splendentem, dentibus eXterne obduciam, Vernaculo Ena-

mel dictam, designandum, eandem vitreae esse naturae arguunt, quo nihil magis alienum, hanc potius confit m friatum appellare liceat, quippe quod talis appellatio ejus naturae magis convenire vide

tur.

19쪽

po RMATIONE. 9

Vix necessarium esse videtur observare, UDUmquemque dentem in tres portiones divisum esse, sic. corpus, vel partem striatam, quae supra gingivam apparet; cervicem, vel ossis dentis, et corticis striati

commissuram, et radicem. CAPUT I

20쪽

DE DENTIUM

CAPUT I.

DE RUDIMENTIS DENTIUM DECIDUORUM.

MAXILLIs infantis praemature nati, qUatUOT circiter menses in utero gesti, inspectis, rudimenta vel sacculos duodecim dentium, sc. omnium dentium deciduorum, necnon molarium anteriorum immutabilium, in utraque maxilla inveni. Omnes hi sacculi satis distincti fuerunt; eosque inter, et gingivae partem interiorem, tam arctus intercessit neXus, ut inde originem derivare Viderentur; et una cum ea sine vasis, nervo, Ac. quibus adhaeserant, e sulco in maxilla abrumpi possent. Hoc tempore parietes transversi inter processus alveolares, nisi ad formanda incisorum praesepiola, viX percipi pQ-

Vasa, quae imas horum sacculorum partes ingrediuntur, ibi deponunt substantiam, quod ad spictitudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION