장음표시 사용
31쪽
grediuntur, ita ut cavitas ejus a superficie terente recedat h.
Cum primum radices incipiunt, cavitas citius decrescit; quoniam ossificatio ad ejus superiorem et inferiorem partem simul perscitur ', et tot tubi conici, vel complanati, quot sunt radices, ad cavita tem perducentes relinquuntur: atque tot cava, vel depressiones in cavitate, quot eminentiae in 1uperficie. Pulpus, quamvis multum imminutus, adhuc figuram fere pristinam retinet q. Mirum forsan videatur, non prorsus deletum esse; vel ossificationem sine ullius cavitatis remanentis vestigio persci. Haec manet, ut vasa, et nervi in membranam mollem impensa non comprimantur ;vel liber sanguinis circuitus in iis fiat. Si lamellae, modo quo Jo. HUNTER opinatus est, formarentur, molarium radices non divergerent ut fere
semper accidit) sed magis, magisque sibimet invicem propiores fierent.
32쪽
Anatomicus celeber assirmaVit, prope mucronem uniuscujusque radicis non solum incisorum, verum etiam molarium, duo foramina semper esse, quibus contra ullum casum cavetur, ne uno Vase deleto, alterum pulpum nutrire non posset. Mihi tamen singulare hujusmodi exemplum, etiam in magnorum animalium incisoribus, videndi occasio nunquam oblata fuit. Interdum tamen ut Cel. ΕU8T ACHIUs observat '. Saepe enim earum multae hanc ob causam amplam rotunditatem in latitudinem mutant, cujus duae eStremae partes quum se mutuo occursa tangant, soramen an- gustum et oblongum emitur, quod in medio fere obcaecatum duos parVos canaliculos utrim- que obtinet In hujusmodi exemplis unum tantum foramen pro vasorum, c. admissione extrinsecus saepe inveni : sed cum haec vasa intrarunt, unumquodque in duos ramulos dividitur. HA-vER F mentionem facit dentis, qui simplicem tantum' opuscula De Dentib. p. 26. Osteologia, P, 79 f Plate IV. fg. 7. a.
33쪽
tum radicem habebat; in quo duo foramina, utrinque unum, reperit ; Ut haec modo, cujus EU-sTACHIUS meminit, formata fuerint, necesse est Fere supervacaneum est dicere, me vidisse paucos incisorum immutabilium, et cuspidatorum habentes fere duos radices distinctos ; interdum, sed raro, tres; ideoque eundem foraminum, ac radicum numerum. Adeo ut una cum EUSTACHIo, ALBINO, HUNTER, Uc. Unumquemque radicem plerumque uno tantum foramine, pro arteriae, nervi, c. admissione instructum esse, mihi concludendum videtur.
34쪽
MEMBRANAE DENTIS CORPUS CINGEN TIS DISPENDIUM; TEMPUS QUO APPARENT DENTES DECIDUI, G.
MEMBRANA, quae mollem terrenam corticis striati materiam deponit, corpori, vel striatae dentis parti non adhaeret ; sed, quum primum cervi*formatur, huic firmiter annectitur membranae margo ; et, sine complurium vasorum laceratione, inde sejungi nequit. Ad hanc partem membrana multo tenuior evadit; et nullo tempore eam in duas lamellas separare potui '. Octificatione in radice, vel radicibus Progrediente, dentis corpus in praesepiolo elevatur; ideoque membrana, id investiens, simul cum eo ascendit. Cortex striatus in aciebus discindentibus, vel eminentiis dentis, primus perficitur, et inde ad cervicem di Tab. IV. si g. 12. b.
35쪽
vicem, ubi terminatur, gradatim progreditur. Et prout prima corticis striati pars perficitur, ea membranae portio tenuior, et minus vasculosa, sit: quumque munere suo functa fuerit, paulatim ex toto dispenditur. Hoc dispendium participare incipit gingiva; et dens sensim per eam emergit. Membranae pars dentis corpus adhuc investit, et una cum eo ascendit V ; sed, prout cortex striatus, quem tegit, perfectior sit, membrana consumitur : adeo Ut Omnis ea pars, quae dentis corpori laXe circumdata erat, cum dens justam altitudinem attigerit, deletur. De LAsONNE S, aliique physiologi, cur dentes emergant, et gingiVam penetrent, rapionem reddere conantur, dicendo ; prout radices adduntur, dentium corpora, quoniam gingi Va imis praesepiolorum partibus mollior est, per eam elevari vel protrudi: sed, cum de dentibus immutabilibusugetur, quam lubrico solo haec theoria innitatur, constabit. A plerisque, qui de dentitione scripserunt, assirmatum est, membranam dentis corpus cingentem
36쪽
ab aucta dentis magnitudine intendi, tundi, vel etiam lacerari. Ab UNDE woo D haec membran 1 valida, nervosaque esse perhibetur q. με The most painsul part os densition, and that in Whichchildren are moli exposed to convulsions, is u- sualty froni the ieeth cutting through thep - o sum or nervolis membratae mentioned above)
VAN SNIETEN, quamvis dentibus deciduis radices nullos esse credidit, ait ', ρε Haerent illa den- - tium germina in alveolis maxillarum ; sed horum alveolorum exitus tegitur membrana satis densa, coriacen, quae ab erupturo dente pertundi debet, quin imo lacerari ; ita ut post eruptionem den- iis lacertae hujus membranae lacini 2 observatar - fuerint ab accurato in similibus indagandis Hor- ribsens. Exsiccatae dein hae laciniae sponte ca--- dunt. Magna ergo satis vis a dente erupturo sieri debet, ut hanc membranam rumpat. V Mihi mirum vid tu , VAN SCIET EN csse persuasum, dentem sine radice omnes hos conatus violen
37쪽
tes, ad emergendum e gingiva, perficere posse. Jo. HUNTER ooservat , heia the tooth cuts the gum, this membrane or capsula is likewiso perforated ; after Whicli it begiris to v aste. Alii opinantur, membrana lacerata, demis corpus per eam ascendere ; postea, autem, radicis perio-steum fieri, et cervici adhaerere. Ex ante ditas facile intellectu est, si dens per membranam suam
erumperet, membranam inversam, vel revolutam fore. Sed cervici annexa situm mutare nequiret ;adeo ut membrana cum dente emergat, et modo
jam memorato deleatur. Pauca mihi oblata sunt exempla, ubi margines ejus irregulares gingiva superiores videbantur. Rem huic similcm observavit Eerrigant: diversae autem causae eam attribuit. GALEN Us, EUSTACHI Us, et alii, dentes superiores ante inseriores provenire, credidere. Illia tamen bene notum est, non regulariter, sed diversis temporibus, sese os cndere. D. Jo. UUNTER his verbis huc speciantibus utitur F. The inc
38쪽
datus and molares of the foetus are not formed
pear nearly about the fame time, viZ. about the et otii or et ita monili ; however, the first grinder is osten more ad Vanced within the soc- het than the cuspidatus, and commonly appearS-ρ be re it. V Plerique scriptores chirurgici satis absurdam dentitionis rationem praebent; et fere Omnes ii, qui infantium gingivas inhumaniter secandi, ct lacerandi strenui auctores sunt, ordinis quo appareant dentes, prorsus ignari videntur. De hac re UNDE V oo D haec verba habet. h The two front ieeth in the lower jaw are usualty cut the first, and it is commonly a seW Weelis longer, he re the corresponding ones in the ut per jaW ε mal e their appearance. Aster Whicli, it is fre- quently a considerable time bes ore the nexi under t eth come out; hut sometimes, though not osten, lix or eight are cui in a hasty succeston. Children sometimea
39쪽
being contiguous to each other: this is account- ed, and With so me reason, an indication of pain- fui or dissiculi dentition. V De horum scriptorum erroribus, deque eorum operandi modis, qui omnes stolidi, et nimis saepe, propter eorum partium anatomes inscitiam, temerarii fuerunt), in praesentia satis dictum fuit; quoniam mihi in animo est, suo loco de his rebus posthac fusius trac
Quoniam ossificatio in omnibus dentibus eodem tempore non incipit; semper fere ii, in quibus primum incipit, primum perficiuntur ; ideoque per
gingivam apparent. Dentibus plurimorum recens natorum infantium inspectis, corpora incisorum centralium in utraque ma illa maxime perfecta erant: incisores laterales et molares anteriores proximum locum tenchant; cuspidati et posteriores molares minime perfecti fuere Circiter
' Tab. I. sq. g. h. h. i. h. h.
40쪽
Circiter sextum, septimum, vel octavum post partum mensem plerumque incipiunt apparere; sed propter rapidum ostificationis progressum in nonnullis infantibus, ejusque moram in aliis, huic
regulae quaedam sunt exceptiones. Nonnulli infantes, cum primum nascuntur, uno vel altero incisore sunt instructi. Et e contrario, in aliis ante primum, secundum vel etiam tertium annum, Non
Zpparuerunt. Sarpe bini fere simul, vel duo qui sibimet in vici m respondent, proveniunt. Primi Iunt, maxillae inferioris incisores centrales; deinde, paucis hebdomadis interjectis, superioris centrales; menso, uti hebdomadis sex postea, maxillae inferioris, et haud ita multo post superioris, incisores laterales sunt expectandi ; mense duodecimo vel decimo
quarto maxillae inferioris anteriores, vel molares minores, et saepe eodem tempore superiori proprii apparere solent; circa mensem decimum sextum, vel vigesimum, cuspidati, primum in maxilla inseriori manifestantur : ct, intra vigesimum et trigesimum mensem, eodem ordine proveniunt posteriores, Vel molares majores: adeo ut plerumque circa secundum,