Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

MiscvLLANaORVM ciis filiis Canonicis Atrebatensis Ecclesiis salutem S apostolicam benedictionem. Sicut mater cam lis a propriis filiis quos studuit enutrire sustentari desiderat, sic mater spiritualis Ecclesia ab his quibus pro sua facultate neces laria subministrat te vitium debitum instanter expostulat, nec illis suum beneficium libenter imi' ndit qui debitum ipsi se

vitium subtrahunt. Non enim rationi debitum v lunt exsolvere qui panem Ecclesiae in otio mand cantes desident de se ab ejus servitio non certa de rationabili occasione abseniant. Et quoniam inter vos quosdam esse audivimus qui cum de altario commissae vobis E esae vivant , ipsi nolunt E clesiae deservire, immo non certa nec rationabili causa intercedente , in periculum animarum suarum , ab Ecclesiae vel uae obsequio se subtrahunt, per praesentia scripta vobis mandamus quatenus , nisi certa δc rationabili causa se occaso aliquando ingerat , ita sitis in servitio E clesiae assidui ut praedicta Ecclesia debito servitio non fraudetur. bd si aliquis vestrum , nisi evidenti & honesta causa interveniente , in servitio Ecclesiae vestrae laborare sorth noluerit, quoniam scriptum est ut qui non laborat non manducet, scire vos volumus quia sententiam quam vener

bilis frater noster Godescalcus Episcopus vester consilio sanioris partis vestri Capituli in ipsum c nonich promulgare voluerit nos Deo auctore fi mam & ratam habebimus. Datum Romae apud sanctum Petrum Nonis Februarii. Dist. 3. Eugenius Episcopus servus servorum Dei ven rabili fratri Godescalco Atrebatens Episcopo ejus que successeribus canonicὸ substituendis in perpetuum. Ossicii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum stat' satagere & eariun quieti & utilitati salubriter auxiliante Domino . providere.

442쪽

noscitur ut qui ad Ecclesiarum aegimen assumpti sumus , eas a pravorum hominum nequitia tue mur & beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, venerabilis frater in Chri

sto Godescalce Episcope , tuis justis postulationibus clementer annuimus , dc praefatam Atrebatensem Ecclesiam , cui Deo auctore praeesse dignosceris , sub beati Petri & sostra protectione suscipimus & apostolicae sedis ori vilegio communimus. Ad exemplar igitur Praedecetarum nostrorum felicis memoriae Urbani, Paschalis , Gelasii, Calixti; de Innocentii Romanorum Pontificum ejusdem Ecclesiae episcopalem dignitatem scut hodie est praesentis scripti pagina roborantes statuimus in quicquid praedictie Ecclesiae beatus Remigius contulit, videlicet Orcos & Sambucctum , quaecumque etiam eadem Ecclesia justh & legitimε possidet aut in futurum poterit adipisci, tibi tuisique successbribus confirmamus, in Dibus haec propriis hominibus annotanda sebjunximus, archidiaconias duas, Atrebatensem scilicet & aliam quae Obstrevandens, dicitur. Illos etiam limites intcr Atrebatensem & Cameraeensem Ecclesias esse se cimus quos antiquitus fuisse vel scriptorum monumentis vel territoriorum divisone vel certis aliquibus indiciis constat , ut annuente Deo E cletiarum pax 'nulla occasione turbetur , de quae

pro fidelium salute statuta sunt perenni tempore inconvulsa stabilitate persistant. Abbatias quoque infra Atrebatensis episcopatus limites stas, vid licet S. Petri Hasnoniensis , sancti Salvatoris Aqui- cinensis , sancti Vindiciani de Monte sancti Eligit, sanctae Ragenstedis de Domniaco, sanctae Riclitis dis Marcianensis , sancta Mariae de Strumo cum ceteris inna praefatos limites sitis, de monasterium .

443쪽

sancti Praejecti de Bethunia tibi tuisque si cesso .ribus subjectas esse N earum Abbates vel Abbatissas canonice obedire praecipimus. Abbas verbsancti Vedasti de Nobiliaco & succes res tibi tuisque succestaribus obedientiam manu promittant,

exhibeant. Partem decaniae de Vals , quae infra lia inites Atrebatensis territolii sita est, Ecclesias scilicet de Baioncourt , de Vallibus, de Migerol, de Chaom , de Brodovilla , de Caxenigniculli, de Sarving, de Halcurth, de Schlusa , ae Hail

couri cum appendiciis earum. Poreb ad victam re ad mensam Episcopi Atrebatensis altaria de Arions, de Culois, de Menricouri, & altare sancti Ma tini de Hennino Rainardi, necnon & Mareolum cum silva, terra , aqua, molendinis, furno , hos i itibus, de cum omni districto totius villae de mo- endinis de Schen it, de molendinum aliud cum duobus furnis, de cambo& hospitibus infra Atrebatum & terras, vivarium de Broianis. Quae omnia , quia praedecessbr tuus recolendae memoriae Alvisus Episcopus in vita sua noscitur tenuisse, tibi nihilominus confirmamus. Altare insuper de Monci, Gainapis, altare sancti Martini, altare de

Atluth cum appendiciis suis , Vulpi , Wigevat, altare de Rainchirili cum appendiciis suis , altare de Mirat mont &sanctae Mariae de Postumuitier, de Baguntis, de Bul , Higra, Ruyth, ser , Gorna' , Bruay, Hesdinvii, Camblin , Marescii, Hanubiis, Tungry , Heriu , Obertio , Harmenteriis, Salty, Belona, Carency, Novavilla, altare de Athis in Ostrevando Syrici , & Ecclesiam deverberiis cum appendiciis suis. Praeterea cust diam Atrebatensis Ecclesiae & reditus ad ipsam de ad luminaria ejusdem Ecclesiae pertinentes, scilicet

444쪽

Lis En QVINTvs. 43 aliare de Curcelles , Guminicuri, Hervileri , de altare de Vimi tuis usibus & domesticae necessitati confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temeraperturbare aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare , sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione atque sustentatione concensa sunt usibus omnimodis profutura. salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurimi ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temerὰ venire tentaverit , secundb tertibve commonita si non satisfactione congrua emendare curaverit , pote

statis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat , de a sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat , atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus si pax Domini nostri Iesu Christi qua tenus & hic fructum bonae actionis percipiant, A pud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Eugenius catholicae Ecclesae Epis

copiis subscripsi. Ego Conradus Sabinensis Episcopus subscripsi. Ego Ymarus Tusculanus Episcopus subscripsi.Ego Hugo Hostiensis Episcopus lubscri s. Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tituli C lixti subscripsi. Ego Hubaldus Iri esbyter Cardinis lis tituli san Praxedis subscripsi. Ego Aribertus presbyter Cardinalis tituli sani, Anastasi e su scripsi. Ego Berna diis Presbyter Cardinalis tituli sancti Clementis subscripsi. Ego Octavianus Pres . byter Cardinalis tituli sanctie Caeciliae subscripsi. Ego Rotandus Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci subscripsi. Ego Gerouidus Presbyter Cardi-

445쪽

nalis tituli sancti Stephani in Coelio monte sub scripsi. Ego Iohannes Paparo Pres ter Cardin iis tituli sancti Laurentii in Lucina Libscripsi. Ego, Iohannes Presbyter Cardinalis tituli sanctorum

Petti & Pauli subscripsi. Ego Ego Oddo

Diaconus Cardinalis tituli tincti Georgii substri si Ego Gregorius Diaconus Cardinalis tituli sancti Angeli subscripsi. Ego Guido Diaconus Cardin iis tituli sanctae Mariae in porticu subscripsi. Ego Iohannes Diaconus Cardinalis tituli sanctorum Sergii & Bacchi subisipsi. Ego Gerardus Diac nus Cardinalis tituli sanctae Mariae in via lata su scripsi. Ego Odo Diaconus Cardinalis tituli sancti Nicolai in carcere Tulliano subscripsi. Ego Be

nardus Diaconus Cardinalis tituli sanctorum Coiamae de Damiani subscripsi. Datum Romae apud sanctum Petrum per manum Bosonis S. R. E. script ris Nonis Februarii, indictione x V. anno incarnaitionis dominicae M c L II. Pontificatus verb Domini Eugenii Papae III. anno octavo.

Eugenius Episcopus servus servorum Dei dii cto filio suo nobili viro Theodorico Comiti Fla drensi salutem & apostolicam benedictionem. Si

cui qui concessa sibi a Domino potestate rati nabiliter utitur praemium sne dubio conseque-xur, sc e converso qui acceptae potestatis occasone rationi contrarium operatur , poenam non

modicam sustinebit. Venientis siquidem ad Ap stolorum limina & nostram praesentiam venerabilis fratris nostri Godes calci Atrebatensis Discopi conquestionem accepimus qubd in villa sua quae vocatur Mareolum plurima ipsi gravamina inseras& ipsius villae homines contra iustitiam de ejus

dem fratris nostri voluntatem in propria terra retineas. Sane tu cum plurimas villas ac villicos habeas , res alienas, de tui Episcopi maxime , non

446쪽

. LIBER Qui Netvs. 43'deberes auferre & ipsum tam graviter & injusto offendere quem deberes sicut patrem filiali devotione diligere & ab aliorum inquietationibus pro pensius defensare. Ad hoc siquidem est a D

mino tibi temporalis collata potestas ut in terra. tuae provisioni commissa justitiam serves & facientes injustitiam fraeno coerceas aequitatis. Ceterumnis tua nobilitas in se ipsi justitiae semitam serra

re voluerit , nisi duxerit 3e a rerum Ecclesiae i quietatione & injusta occupatione desistere, unde in districto examine praemium comparasse debuerat , inde sbi supplicium procul dubio inveniet praeparatum. Et quoniam ejusdem fratris nostri oppressiones atque gravamina salva conscienti pari nora possumus , & te de cetero contra ipsum desentareJ nolumus , per apostolica tibi scripta mandamus de mandando injungimus quatenus is- pedicto fratri nostro subsides suos restituas de nutilian ipsi de cetero super hoc molestiam inferas. Quod si facere fortE nolueris, scire te volumus quoniam venerabili statri nostro Sansoni Rementi Archiepiscopo dedimus in mandatis ut tam in personam quam in terram tuam districtilis tantam praesumptionem studeat vendicare. Datum Romae pud san m Petrum Nonis Februarii.

Eugenius Episcopus servus servorum Dei dile- Σ1 .ctae in Christo filiae Sibillae Flandrorum Comitissae salutem & apostolicam benedictionem. niam, dilecta in Domino filia, devotionem tuam in his

quae ad Dominum pertinent credimus esse sollicitam, idcirco apostolicis te litteris duximus honorare M ad venerabilis fratris nostri Godescalci Atrebatensis Episcopi auxilium in animae tuae ac viri tui salutem propensius incitare. Si enim idem frater noster a viri tui oppressione tua

dustria liberavis, ex hoc ipso praemium duplic

Le iiij

447쪽

-o MiscELLANEOR V M tuin recipies; quoniam & tuam animam, quaeque eodem peccato tenetur , cum possis & neglia gas obviare,a laqueo diaboli eripere studuisti. Scri pium namque est : Mulier diligens corona est virisiui. Profectb, sicut ex supradiisti fratris nostii con-.questione accepimus , in una sua villa-sola quam.

habet vir tuus ipsum multipliciter inquietat, α homines subsides videlicet ipsius de villa eadem ipsi contra justitiam & per violentiam aufert. Nos

ergo, quoniam de tua devotione, prudentia, discretione confidimus, praesentibus litteris nobilitati tuae mandamus quatenus virum prudenter commoneas ut a supraclicti fratris nostri inquietatione desistat de homines suos quos retinet ipsi restituat. Non enim hominis .sunt , sed Dei de Ecclesiae ipsius sunt illa quae ipse fratri nosti o a istulisse dignoscitur. Ideo nisi ea restituere fortEvoluerit, nos venerabili fratri nostro Sansoni R inens Archiepiscopo dedimus in mandatis ut tam in personam quam in terram ipsius. tantam malitiam districtius studeat vindicare. Datum Romae apud sanctum Petrum Nonis Februarii.

ε. Io nomine patris & filii & spiritus sancti. Amen.

Quoniam acta quibus oblivio antiquitatis ali- quando irrepsix errorem posteris generare consu verunt, idcirco ego Gocles calcus Dei gratia Atrebatensis Episcopus beneficia quae Robertus Can nicus frater ejus Ermenfridus, quibus ambobii Pes argente cognomen est, Ecclesiae san Dei genitricis Mariae Atrebatensis contulerunt litteris & memoriae mandare curavi & sigilli mei testia

monio rata facere. Dederunt itaque praetaxati fra tres de sto patrimonio communiter triginta selidos de duos capones , assignantes mansuras, Mtempora distinguentes , a quibus & quibus prae diin redi us exigendi formi &aς pipiendi ad hunc

448쪽

Liat R QUIN rus, M. modum. A Bernardo Berengario suisque success ribus pro sua mansura decem dc octo solidi ; ita' bd in natali Domini media pars , id est, noveni solidi, & in nativitate beati Iohannis totidem custodi Ecclesiae persolvantur. Item a Gerardo fratre Aldefridi suisque successoribus pro sua mansura undecim solidi & dimidius in natali Domini , in nativitate beati Iohannis totidem custodi Ecclesiae persolvantur. Item a Domino Luca Archidiacono suisque succetaribus pro sua mansura in natali Domini duodecim denarii & duo capones custodi Ecclesiae per lvantur. Vsibus quoque Ecclasae certis praememorata beneficia deputaverunt , scilicet quod ex eis novem lampadibus ante vultum Christi pendentibus lumen sebministretur subsignatix

remporibus accendendum. In vigilia nativitatis

Christi ab hora nona usque ad finem completorii sequentisdiei lumen lampadum non desciat,totidemque horarum spatio in omnibus llemnitatibus quas subscribimus praedictarum lampadum lumen

continuandum esse statuerunt. In circumcisione

Domini, in apparitione, in resurrectione, in aiaeensione , in Pentecoste, in sollemnitate omnium sanctorum , & in omnibus sollemnitatibus sanctae Dei genitricis Mariae, & in omnibus demum dominicis diebus. Robertus verb alter fratrum intelligens tantillos redditus tot lampadarum luminibus per tot tempora non posse susscere, altare de vimi earum luminis indigentiae , me tam con-srmante quam permittente, adjecit, eo videlicet tenore ut illis nunquam suis temporibus luminis copia deesset, de decimae lampadi versia occiden talem Ecclesiae partem ante turrim pendenti ex

eadem copia ignis subministretur, qui omnibus& totis noctibus, si redditus suffecerint, Ecclesae indeficiens luceat , fiuito completorio semper

449쪽

2 MrcsE Lr ANEORvM accendendus, & mane, cum aurora finem dede- rit , extinguendus. Qubd si ex his beneficitu de hem lampadum lumini antedictis aliquid super- abundare contigerit , in Episcopi semper stet dis positione quorum sollemnitates sanctorum in eis. dem lampadibus igne accenso decorentur. Nequis verb in posterum praesumat praedii Hrum laniat dum honorem vel auferre vel loca ipsarum aut

oras illuminationis earum commutare auctoritate divina interposita prohibemus. Recitatum est hoc scriptum in lynodo Atrebatensi coram me sub his personis & testibus , Luca Archidiacono , Ct remnaldo Praeposito, Nicolao Decano , Anselmo Cantore, Frumaldo Magistro , Dominisque Abia batibus san existimationis , primo domno trico Abbate sancti Vedasti, Gozvino Abbate Aquicinens , Hugone Abbate saneti Amandi , Futicone Abbate Hasnoniensi , Hugone Abbate Ma cliensi , Radulfo Abbate de Monte sancti Eligit, Balduino Abbate de Mareolo, Simone A bate de Ailcurte, plerisque praeterea boni testim nil viris , & Canonicis sanctae Atrebatense Ecclesiae Harmaro , Rolando , Gillelmo, Hugone, H berto Sacerdotibus , dc inferioris ordinis multis clericis honestae vitae. Actiam Atrebati anno dominicae incarnationis M c LIII. anno v. episcopatus

domni Godes calci.

450쪽

Disposito rei familiaris Cluniacensis facta a

domno Petro Auare tauriace . QVolitam res valde labilis est humana naem

ria, nec morientes incessanter homines veracem semper posteris suis rerum gestarum famam relinquere possimi , scripturae subsidium a primis sapientibus adinventum est. Nam quod scribitur varietatem suscipere nescit, de nisi casu vel studio

corrumpatur, uno eodemque modo veritatem rerum gestarum indifferenter succedentibus traditi Feci hoc ego in quibusdam tantsim spiritalibus. Facio nunc in quibusdam ad commodum corporale simul & spirituale pertinentibus causis. Notum facio igitur ego frater Petrus humilis Cluniacensis Abbas omnibus istud legentibus quia quando ad hoc ossicium ante viginti sex annos assumptus sum, magnam quidem Ecclesiam, relliasiosam, & famosam inveni , sed pauperrimam,

magnarum expensarum, de comparatis redditibus cum expensis , nullorum pene reddituum. Trecenti erant vel eo amplisis fratres , nec centum de propriis sumptibus domus illa procurare valebat. ι urba hospitum semper , pauperum numerus intanitus. Congregata de omnibus decantis annona vix quatuor mensibus, aliquando nec tribus , vi num undecunque collectum , nunquam duobus aliquando mensibus , nec uno sufficiebat. Panis parvus, niger , & furfureus. Vinum maxime aqua' tum , insipidum , de verE villum. Praeter alias &multo cum foenore mutud acceptas expensas , in

emendo solummodo annonam & vinum plusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION