Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

s Mis CELLANEORVM plateas quae mundo sternuntur auro , dilectum ci riosh vestigans inuenta est 6c gratanter excepta a felicibus illis vigilibus ti quos tamen dc ipsos pertransiens, quem quaerebat invenit. Et illa quidem non minus feliciter quam firmiter tenens dilectum amplectitur , nec dimittit. Nos ipsum am-

lectimur lectulum quem dimisit, tanquam noviectulum Salomonis cujus & vos non modb s plenitam auditurus , sed suffragia petiturus , n vissimo vitae ipsius anno a finibus terrae fide plenus & devotione venistis. Cujus rei memoria ad expetendum illum sequendumque alacri iis meritb satis omnes nos invitat de hortatur , praesertim quos seatia nulla terrarum , nulla marina pericula, nulli Darbarorum metus habere valeant excusatos. Votis desideriisque sequendus est, cogitatione & aviditate petendus , crebris pulsandus fuse piriis de humili supplicatione. Si enim , juxta scripturam, oratio humiliantis se penetrat caelos,

ibi prosectb , ibi est quem amamus , ibi illum

quem desideramus inveniet. At essicacior modus sequendi illum , nostrorum prosectus esset eu immutatio studiorum, de suorum vel ex parte aliqua imitatio morum ; quam nobis ipse piis precibus ac potentibus meritis obtinere a Deo dc sic nos tr here post se in suarum dignetur honore virtutum;

quatenus mereamur sc currere ut comprehend

mus , sc sequi ut aliquando consequamur. Nec enim ille defunctus est, sed profectus. Non obiterinh, sed abiit. Transiit, non interiit. Mortem non incidit, sed evasit. Quem ipsus felicem transitum de decessum , qualicunque sermone digestum,

munus, ut arbitror, gratum vobis destinare cur

vi. Non mediocre siquidem refrigerium nobis &vobis, ni fallimur, repositum est in ipsius mem

Intelligit historiam mortis & miraculorum S. Bernardi, quae edita est in xomo si. operum ejusdem saacti pag. αιε,

462쪽

ria, cujus subtracta praessentia cruciamur. Obsecro autem ceteros qui fortE legerint ista nam de vobis nil tale vereor) ut prolixitatem , si sibi displicuerit, mihi dignanter indulgeant, cui multa suggerebat affectus. Nam sermonis inertia si quem offenderit, consideret quia quod habui, hoc feci; memineritque, in his praesertim, non exigendum ab homine quod non accepit.

ConsMutiones mon. serit Atrensis editae a Romano Diacono Ciardinale sancti Angeli

anno MCCXXV.

Romanus miseratione divina sancti Angeli Diaconus Cardinalis sedis apostolicae Legatus omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in

Domino. Cum ad Iotrense monasterium vi stationis causa personaliter venissemus , quaedam miniis ordinata in ipso invenimus, propter quae relaxabatur observantia regularis, & murmurationes de scandala non immeritb nascebantur. Volentes igitur ex ossicii nostri debito amovere offendicula de alia qua contra religionem monialium videbantur, sc in eodem monalterio, non excludentes regulam, sed potius in aliquibus declarantes , duximus ordinandum. Statuimus siquidem ut moniales ejusdem mo- .nasterii sine proprio vivant , de in obedientia de castitate regulam quam promi serunt observenta Silentium in Ecclesia , dormitorio , de refectorio continuo, in claustro, in infirmaria. & locis aliis horis statutis juxta constitutionem regulae servent.

Sollicitae sint ad ossicium die noctuque. Simul in uno dormitorio singulae in singulis lectis dormian: indulae camisis, duobus turninariis de nocte seu

463쪽

ues MiscELLANEORVM per ardentibus. In renistorio siniit comedant, eis dem cibis communiter omnes utantur. Carnium autem usum omnino in resectorio interdicimus

tam senibus debilibus quam juvenibus & infantibus. Habeant autem in refectorio semper unum potagium lassicienter conditum & aliud generale in casto, piscibus, ovis secundum provisionem illius quae fuerit ossicio coquinae praefecta , salvis pilanciis quas selent sollemnibus de quibusdam aliis certis diebus habere. Cum vero aliqua debilis fuerit vel infirma, vel etiam imminuta, quae non pollit communibus cibariis uti, sit in in nrmaria, de ibidem cibis sanis re competentibus juxta provisionem infirmariae e

hibeatur honeste. In eameris & locis aliis nullatenus de cetero comedant moniales, nisi forth ad cameram stiam eas vocaverit Abbatissa , sicut beatus Benedictus in regula sua docet. Nolumus etiam esse cameras speciales , & interdicimus usum specialium came rarum , excepta sola camera Abbatissae.

Non evagentur de cetero moniales, nec egre

diantur extra septa monasterii, nisi de licentia si lius Abbatissae vel Priorissae. Et cum aliquam licentiaverit Abbatissa, ataciet licentiatae aliam h nestam sociam de collegio suo . non quam ipsa petierit vel voluerit, sed quam viderit aetati sive

moribus convenire.

Non habeant moniales praeter unum ostium per quod egrediantur nec ingrediantur cum licentia, sciit dictum est. Non ingrediantur nec admittantur aliquo modo clerici vel laici aut Canonici regulares villae I trensis vel aliunde , sed nec etiam alii religiosi,

nisi de licentia Abbatissae vel Priorita, & tum cum societate honesta, de qua non possit snistra suspi

cio suboriri. Nec ninc etiam seliis soli loquatur, λι

464쪽

L i a a R QV I N T V s- ΑΠ sub testimonio aliquarum vel alicujus de collegio suo , nisi sola causa confessionis. Cum autem aliqua necesse habuerit egredi ad i

quendum cum aliquo noto vel consanguineo suo,

egrediatur cum honesta socia de licentia Abbatiss vel Priorissae, ut dictiim est , quae audiet omnia quae inter ipsos dicentur. Statuimus etiam de ordinamus quod praesciatur aliqua de sororibus honesta de majoribus de antiquioribus conventus quae curam gerat de vestibus omnium sororum & conversarum. Vestimentis quoque tot & talibus sint contentae. Quaelibet monialis habeat in anno tres camisias,sn-gusis duobus annis unam pelliciam de vulpibus, leporibus , vel etiam agnis. Si aliqua voluerit pro altiori devotione agninis pellibus uti, habeat etiam quolibet anno duo superpellicia alba & duo nigra uae terram tangant & non excedant , & singulis

uobus annis duas vittas albas, & unum velum nigrum. Habeant etiam unum par solarum in hyeme, de unum par solutarium subtilium in aestate , cum caligis & calcionibus necessariis pro temporum qualitate. Coopertoriis autem urantur de supra memoratis pellibus, & non de aliis, honesto panno coopertis; in quibus provideat eis Vestiaria quando viderit expedire. Linteaminum etiam quaelibet habeat duo paria & per quinquennium , vel etiam amplius, s ultra potuerint honesto durare. Semper autem de vestimentis cujustibet sit solli.

cita Vestiaria, ut necessitati, & non voluptati, provideat , & in collatione novorum recipiat vetera, sciit viderit expedire.

In dormitorio quoque inter duos de duos lectos arcae collocentur sine ferris , in quibus vestimentamonialium reponantur.

Praesciatur etiam una honesta coquinae de cons-lia aliquarum de majoribus δέ antiquioribus con-

465쪽

68 MrscELLANEOR v M ventus, cui deputentur redditus quadringentarum librarum. Alia Vestiaria, cui deputentur redditus quadringentarum librarum. Alia Infirmaria, cui deputentur redditus ducentarum librarum. Alia R sectoria,quae panem de vinum recipiat ab Abbatissa, de quibus provideat conventui pro singularum necemtatibus ut oportet.

De cibis de potibus mensae appositis nihil extra

resectorium deferatur praeterquam per manum Eleemosynariae in eleemosynam erogandum. Hae autem omnes computent quolibet mense

cum Abbatissa vel saltem singulis duobus mens-bus; & computatione in fine anni audita, si aliquid residuum fuerit de redditibus praedictis , illud recilliat Abbatissa. Si autem minus inventum fuerit, il-ud suppleat eadem Abbatissa. Ipsa autem Abbatissa

in conventu computet bis in anno de receptis, proventibus,& expensis; & computationem illam Priorissa dc Subpriorissa retineant & conservent. Pedic sicae etiam seculares omnes amoveantur, nisi fortEaliquae senes probatae de honestae, quae secundum provisionem Abbati ssae necessariae videbuntur. Cum igitur non sit intentionis nostrae regulae &observantiis regularibas obviare,nolumns per haec nostra statuta moniales alias intelligere regulam de regulares observantias pro istis aliquatenus omi tendas , sed ista cum illis taliter studeant observare quod Domino juxta votum emissum devotius famulentur , & ex ipsis odor bonae famae ad proxi

mum extendatur.

Haec autem consti tutio cum constitutione Concilii generalis contra regulares simoniacos edita in sexta feria cujussibet mensis in Capitulo praeleg

tur, de etiam simplicibus exponatur. Actum apud monasterium Iotrense anno Domini M C C x x V. Kal. Novembris, pontificatus Domini

Honorii Papae III. anno decimo.

466쪽

PONTIFICUM

ROMANO RVM.

Fragmenta epistolarum Gelasii Papae primi.

E L A s iv s Papa. Quid novae aedificationi antiqua Ecclesiarum poterit praejudicare divisio , cum in ea non futura sed quae erant praesentia finirentur. Nunc autem ad hanc basilicam quae dedicanda est illud debet summa intentione disquiri quis , id est, cujus civitatis, ex eadem re , antε quam basilica quae nuper fabricata est fundaretur bapti Eaverit incolas , aut ad cujus consignationem sub annua devotione convenerint. Non enim terminis a locis aliquibus convenit dissiniri , sed illud facere diocesim quod superius continetur , ut constet commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati. Et ideo , fratres carissimi, amotis ambagibus , & omni circuitione submota, hoc vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxinadad consecrationem vocetur cui per hunc modum quem praecripsimus debere permitti noveritis. In ceteris etiam Ecclesis quas post constitutum quod

gestis sanctae memoriae Leonis Papae in synodo nuper relectis in his locis quae distincta sunt per subreptionem abvirlinis Episcopo constiterit pnsecratas hac eadem/requirenda dc sunt modis

467쪽

6o MiscELLANEOR v M- omnibus ordinanda , ita tamen ut documentum

quod superius diximus in omni constitutione servetur : quia quicquid supplosis petitionibus claruerit postillatum, id in irritum meritb tanti praesulis erit contemplatione deducendum. Gelasius in decretis. Dulcio defensori. Experientia tua praesenti admonitione suscepta filiis nostris viris magnificis Emiliano magistro militum,& Constantino judici, de Ampelio ex nostra exhortatione dicere non omittat. Ecce , scut magnitudinis vestrae desiderium postulavit, sine mora aliqua & sine ullo dispendio, ita ut nec ipsas dare ccclesiasticis officiis consuetudines sineremus, Anastasium Diaconem Lucerinae civitati ordinavimus sacerdotem. Propterea nunc magnificentia vestra

ejusdem Episcopi vel Ecclesiae Lucerinae utilitatibus in universis quae sunt necessaria libenter impendat , & competentia vigilantiae suae tribuat Christiana devotione solatia. Stephano Episcopo Gelasius. Oportuerat Antistiam, quae direxit petitorium, in desiderata sibi pudicitia permanere , quia non facith contemnere debuit quod facile, prius credidit postulandum. Pertracbito enim & maturato consilio juventutem suam vel ea quae petitorio debuit aestimare , nec contra electionem viduitatis indictae sesagia pommodum & occasiones rumpendae quaerere castitatis. Sed quia mutabilem mentis errorem ferendae culpae cupiditate temeravit, & maritum poti

incontinentiae suae , quod nullis prohibetur legibus, exqu suit , supradictam processioni solitae

. . noveris esse reddendam, de ut accessus Ecclesiae de ministeriorum sacra communione potiatur.

468쪽

Epistolis Papae Molii.

ITem epistola Papae Vigilii quam fecit ante

menses v I. tempore quo violentiam pertulit in basilica sancti Petri Apolioli in Ormisda , in qua a communione suspendit Punantem Episcopum Constantinopolitanum vel omnes Episcopos partis Graeciarum qui praevaricationi vel pravo errori consenserant Theodori quondam Episcopi Cappadociae civitatis , qui depositus est de episcopatu suo simulque damnatus sub anathematis vinculo ;sed usque nunc non est proposita charta tela promter pietatem & Dei amorem , quia nullum vult perdere peccatorem. Sed jam vobis Papa. Cognovit diabulu pereundem Theodorum cotidie majora iniquitatum suariim fraena laxare. Proposuit primitus charta contestationis quae in capite legitur. Sed ubi nulla correctio poenitentiae subsecuta est, sed magis major crevit violentiarum acerbitas , ita ut iniquissima praesumptione sub gravi discrimine abstraherentur sanctissimi viri Pelagius de Tullianus Diacones de basilica beatissimae martyris Euphemiae in Calchedonem, ubi sanctus Papa caesus est, & diversorum sacerdotum turba conclusa, tunc demum diversorum basilicas in civitate regia & in locis celeberrimis proposita est charta damnationis praefati Theodori vel excommunicationis Episcoporum diversorum huic errori consentientibus. Gaecharta tamen ante praeteritis mensis facta est , ut dictum , in basilica beati Apostoli Petri in O inicia, sicut textus lectionis subter ostendit. Ideo istas vobis chartas transmisimus ut cognoscatis quae

sunt acta de beatissimo Papa vel de talibus Epis copis seu de Diacovibus & reliquis ministris ipsius

469쪽

si MiscELLANEORVM contestantis suos ante conjectum ut ipsas chartas in provincia vobiscum deferatis & cunctis innotescatis. Vos sciatis, & Deus sine dixeritis de in die judicii mecum essitis rationem sal turi ante triabunal Christi. Et ne forte Theodorus , qui pridem Caesareae Cappadociae fuit Episcopus , de nunc a nobis vivens & praesens damnatus est , malitia defraude quae cunctis innotuit ad simulationem fidei

nost. ae iniquitatis suae aculeos atque arma convertat ., breviter dicimus nos illam ficiem tenere, praedicare, atque defendere quae ab Apostolis tradita de a sanctis patribus apud Nicaeam sub Constantino piae memoriae Principe congregatis in symbolo exposita est, & Constantinopolim c L. sancti patres in ipso symbolo exponentes latius declararunt , necnon ea quae apud Ephesinam primam synodum contra impiissimum Nestorium congregata est , cui sanctae memoriae Caelestinus decessor noster & Cyrillus Alexandrinae Pontifex Ecclesiae praesederunt, super his etiam ea quae apud Calchedonem a DC xxx. patribus nostris sub Marciano Imperatore definita sunt. Nihil adicimus his quae de fide a memoratis quatuor Conciliis bene constituta sunt, nihil penitus subtrahentes ; sed cuncta inviolabiliter per Dei gratiam custodimus, de an thematizamus omnes haereticos qui contra hos s puerunt vel sapiunt, id est , Arrium , Maced

nium , Eunomium , dc omnes qui errori eorum consenserint atque consentiunt; anathematizantes etiam Paulum Samosatenum , Photinum , PonO-

sum, atque Nestorium, & quicunque istorum blasphemiis aut praebent aut praebuerint aliquando

consensum. Item anathematietamus Valentinum,

Manichaeum , Apollinarem , atque Eutychem, s-mulque Dioscorum, δc omnes qui erroribus eorum usque in die mortis suae implicati manserunt.

470쪽

LIBER QUI N τ vs. Ain Sed & si quos haereticos nominatim omisimus Minciri ustibet erroris morbum polluti usque ad suum

exitum permanserint condemnamus , abicimus ,

atque respuimus. Illa vero dogmat quae solam tadem catholicam quae in suprascriptis quatuor synodis ab Apostolis tradita & usque ad se custoditam nobis tradidisse noscuntur inviolabiliter operantegratia Domini custodimus , confitentes nos de s cramento incarnationis Domini Dei nostri Iesu Christi secundiim intellectum memoratum patrum& beatissimi decetaris nostri Leonis, ut breviter dicamus , hoc sapuisse vel sapere, verbum ac filium Dei, qui in temporaliter atque ineffabiliter ex patre natus est sine matre , de est patri atque spiritui sancto aequalis & consubstantialis atque coaeternus, cum venisset plenitudo temporis , pro salute humani generis descendisse in utero virginis , a patris gloria minimὶ recedendo, & sne conversione suae in carne etiam hominem factum, natum esse matris virginis integritate reservata, quippe qui superveniente spiritu sancto & virtute alitissimi obumbrante sine homine patre conceptus , unus

idemque filius Dei patris & filius hominis matris.

Ncque enim adsumpta humana natura coaeternitas facta est, sed sancta trinitas mansit trinitas adsumptione carnis singulari verbo Domini ineffabiliter conservans unius personae sibi substantiae Dei & hominis veritate ; quoniam post incarnationem verbi ac Dei non eum tantummodo dicimus Deum nec tantummodo hominem, sed Deum

perfectium , & eundem ipsum hominem perfoctum, unum filium Dei , quem ex duabus & in duabus naturis inseparabiliter confuseque unitis agnoscimus passibilem carne de eundem ipsum impassibilem deitate, consubstantialem patri secum d in divinitatem, & consubstantialem nobis eum

SEARCH

MENU NAVIGATION