장음표시 사용
11쪽
pura, atque inter summos Ecclesiae Principes adlectum accepi, & collucentes ob eam rem festivas in Urbe faces aspexi , tantam cepi animo Vol ptatem , ut proxime abfuerit quin Tecum ea de re per litteras gratularer . Ac plane faciebam , nisi Virum talem , gravissimis Reipublicae curis Occupatum interpellare nefas duxissem . Abstinui tunc quidem ossicio, ne importune facerem . Arnunc , cum occasio se dederit hujus operis evulgandi, erit ne quisquam qui miretur me sub Tuo nomine ac patrocinio id factum voluisse λ Non immo prudens quisque laudabit consilium meum, qui ansam arripuerim ad meos de Te sensus plenos venerationis & observantiae publice profitendos ὶ Adde ad extremum his , ejusmodi esse res
quae hoc Opere continentur, ut, quo demum cumque modo scriptae expositaeque sint, Tibi placituras sumere pro certo possim . Nam , ut omittam jucundum unicuique esse quae adolescens viderit gesseritve, ea proVectiore aetate memoria repetere,
ac scripto consignata percurrere , agitur hic de Collegio, ut probe scis, ad Religionis incrementum ac decus unice nato factoque , quod Alumnorum & genere & numero florentissimum semper fuit, ac porro est, quodque dum stabit incolume, tamdiu staturam in Germania Hungariaque Callim licae pietatis fidem opinari fas est. Multi recensentur educti ex hac virtutis palaestra Viri fortes ac
12쪽
strenui, quorum alii voce, alii calamo , alii etiam sanguine pro sacrorum fide sortiter decertarunt. Multi itidem opibus ac dignitate praevalidi , qui auctoritate ac potentia , aut gliscentem haeresim compresserunt , aut collapsam alicubi disciplinam
veterumque caeremoniarum splendorem restituerunt . His Tu vero rebus , quae adeo Catholicae intersunt rei , poteris non magnopere delectari λ Tu inquam , Antistes idem sacrorum &Ecclesiae Princeps, eodem arque illi convictu usus, iisdem legibus ac disciplina institutus, cui semper divina Religio ante oculos, cui Ecclesiae dignitas longe rerum omnium antiquissima, quem denique scimus in ista Romani Imperii Sede ita versari, ut nulli neque optimi Pastoris, neque Ecclesiastici Principis ossicio desisὶ Equidem futurum spero ut haec , non libenter solum accipias, sed cum albqua etiam, si non voluptate, certe aviditate perlegas . Quam spem confirmat atque auget, quod
sciam eamdem constare Tibi in summa dignitate facilitatem ingenii ac comitatem , qua in privata sortuna omnium Tibi animos devinciebas, idque esse in maximis tuis laudibus, vulgo rarum, quod honorum accessione nihil immutati sint mores. Quo fit ut dubitare vix possim , quin pro Veteri
tua erga me huma late, opus hoc meum sis accepturus benevole , atque etiam cupide perlectinruSb. Hac itaque praesumpta spe , non ego cum
13쪽
ctanter ac timide , sed plane fidenter ac libere, quidquid id est , Tibi EMINENT IssIME PRINCEPsoffero, dono, dicoque . Atque illud modo unum
rogo obtestorque Te, ut cum munus acceperiS , animum quoque, ex quo proficiscitur, Observantissimum Tui respicias, ac gratum habeas.
14쪽
AM inde eum in Collegis Germanico Hungarico junior versarer, meamque Alumnis operam in Philosophicis , ut loquimur, repetitionibus praestarem , mirabar quid esset quod cum GHegii hujus decora tam multae Virorum illustrium parietibus lixae imagines loquerem
rur , nulla ramen extaret Historia, quae eadem ad notitiam gentium exterarum , S ad consequentium aer tum memoriam transmitteret. Cumque ex antiquior
bus Patrum multa Iubinde audirem de Collegii ejusdem initiis progresbusque sane praeclara , multa eg met de exquisita Alumnorum institutione meis oculis cernerem , dolebam res tales ac tantas domi abditas contineri, ignotas exteris , apud posteros in oblivione futuras. Quare , ut eram jam tum Vii modi rerum paulo cupidior , inquirere curiosius coepi si qua existerent prisci temporis monumenta, ex quibus confici posset Hi-soria , si non magni ad Rempublicam momenti tmlem enim non cogitabam , at rerum magnitudine Setarietate digna quae veniret in manus hominum, i
gique fine fastidio , cum aliqua etiam utilitate posset. Et facto mihi domestici Tabularii scrutandi potesate,
tam multa reperi litteris consignata , ut magis obrueret me rerum copia , quam deficere ullo modo posset. Itaque chartas prope innumerabiles, vetusate corrinas, cum cura, nec sine labore pervolutans , quae scitudiniora videbantur excerpens, referensque in commentarios , amplam , at rudem tu tumuisuariam historiae materiam mihi seposui, eandem cum esset otium expoliturus , is in publicum suo tempore emissurus . At, quae meae vitae rationes fuere, tanto temporis intervallo
15쪽
nunquam tantum otii sum nactus, quanto opus erat ad rem uti proposueram perficiendam . Quin ad alia Majorum imperio traductus, jam nullam ultra ea de re cogitationem sumebam, ac ne memineram quidem esse in meis adversariis quae de Collegis Germanico Hungarico tanto olim sudio collegeram , haud dubie
una mecum peritura, nisi eorum memoriam nuper ca
sus plane insolens refricuisset. Iosephus scilicet Impera
tor advectus ex insperato Romam, invisere cum carpisset celebratiora Urbis loca, atque inter prima hoc obnoxiae sibi Iuventutis domicilium adiisset, in eo longe E, diutius by fumiliaritis quam uspiam alibi commoratus , de rebus insitatisque ejus edoceri Ῥoluit adeo diligenter,
plane ut videretur ex omnibus rebus , quas Urbe tota conspiceret, hanc maxime cordi habere. Ouae res , u
pote Collegio ipsi summe decora, cum multorum sermonibus praedicaretur, tum ego redii in memoriam operis, quod Iampridem animo s cogitatione conceperam, a que hanc occasionem meam ratus , quae junior rudi opere praeparaveram scripta, eadem expolire senior evulgareque constitui , tum ut oculis Caesaris subjiceretur
Collegii , in quod se adeo propensum ferebat , imago
quaedam atque descriptio omnibus numeris absoluta , tum quod non indignas publico conspectu eas existimavi res , quarum cognoscenaartim se adeo cupidum talis aptantus Princeps praebuisset. Ad opus itaque aggressus , ut erat ad manus rerum ampla seges , nec ae delectu
laborandum mihi erat , celeritate 'fus , facile issoriam alioqui operofam ad exitum perduxi . Facile inquam , ac quam citis e r an satis feliciter , nescis . Quod
non eo dico ut excusem minus commode scienterque dicta , quae fortasse multa Lector invenies , sed ut ant vertam judicium tuum , teque Iudicem habeam paulo aequiorem. Caeteram opus ipsum divisi in libros qum
16쪽
tuor. Primus est de prima institutione Collegii Germanici sub Iulio III. , ejusque progressu usque ad Gregorium XIII. Secundus de Collegii ejusdem instauratione , is Hungarici adjunctione per Gregorium facta.
Quo loco quaedam de primo atque optimo ejus Rectore chaeis Lauretano adjicienda censui. Tertius exhibet specimen quoddam rerum per Alumnos gestarum in Gemmania ιδque ad Gregorii obitum . Quartus denique praesentem Collegii flatum exponit. Quod interjacet spatium inter Grgorii mortem , is hanc nostram aetatem ,
vacuum reliqua, tum quod deerant monumenta rerum,
tum quod plus nimis , ac multo supra praefinitum m dum excrevisset opus, si omnia quae hoc medio tempore adia sunt persequi voluisem . Eamdem ob causam , cum haberem in animo tot virorum illustrium , qui ex
Ollegii hujus disciplina prodierunt, vitas summatim
scribere , atque His volumini interserere , quamquam hujus quoque argumenti materiam habebam ex magna parte congestam , id tamen omittendum satui in praesens , magisque in volumen alterum , quod , si vita suppeditabit , aliquando sum editurus , rejiciendum , eoenum contentus, ut singulorum nomina ad operis hujus calcem tanquam appendicem attexerem. Porro in hoc
Ddice conficiendo Convictores , qui ex omni gente olim in Collegium recipiebamur , propriam in classem contraxi , ac primo loco posui , tum quod Alumnis numquam permixti, nec fere nisi tecto aliquandiu co umcti fuere, tum quod eorum nulla fit mentio in Historia nisi libro primo , ut vix ad hoc Collegium pertinere videantur . Germos contra Hungaro ne Alumnos unico contextu complexus sum , qaippe ex Gregorii praescripto in unum Collegii corpus coniunctos, nullaque admodum re ex vitae instituto diversos . duae itidem caiisa fuit, ut non alium in iis recensendis mihi ordinem
17쪽
proposuerim quam temporis, quo quisque in Collegitim fuit receptus . Quia tamen non isdem omnes, sed alii aliis ornamentis claruere, idcirco totam Catalogi seriem plures in cla ses partiri placuit. In colligendis singulorum nominibus, e Muriendi que ob eam rem domesticis monumentis , labori non ti, parcitum. Θιa in re, dicam quod est , adjutorem habui hominem in primis natum ac diligentem, cujus 4fectum sagacitate ei industria ut multo plures quam ego opinabar illi stres Viri hoc loco producantur in lucem . Inde etiam factum, quod vix credas , temporis Catalogi hujus confectio tenuerit quam rotius Historiae . Si quis ergo casu spraetermissus, qui huic iudici inscribendus lideretur, aut quis alius error obrepsit, id nemo indiligentiae tribuat , nemo in malam partem accipiat, potius admoneat nos , auctiorem correctioremque Catalogum, si
opus fuerit, perlibenter daturos. Tu interim, HLector, fruere hoc qualicunque meo labore; S' scubi mi-debor tibi letiora ac frivola confectari, nullas parvas esse res, quae is cultum Divini Numinis spectant, nihilque e se tam frivolum, quo non uti in rem
18쪽
Praepositus Generalis Societatis P d. CV M librum cui titulus in Historia Collegii Germ nici , G Hungarici se a Patre Iulio Caesare Co data Societatis Iesu conscripta , aliquot ejusdem Societatis Theologi recognoverint , & in lucem edi posse probaverint, facultatem facimus ut typis mandetur, si iis ad quos spectat ita videbitur . Cujus rei gratia has literas manu nostra subscriptas, Se sigillo nostro munitas dedimus. Romae die II. Ianuarii 177o. Laurentius Ricci .
19쪽
IM P R IM A T U R. Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apollotici.
D. Pordanus Patr. Antioch. Vicesi
APPROBATIO. JUssu Reverendissimi P. Fr. Thomae Augustini Ricchini
Sac. Pal. Apost. Magistri, serio attentoque animo perlegi librum inscriptum : Historia Collegii Germanici, G Hangarici, Auctore P. Fusio tardam S. I. Cumque non modo nihil mihi occurrerit, quod orthodoxae fidei, probisque moribus adversetur, verum etiam juxta sanioris critices leges, ac maxima elegantia , uti Auctorem jam aliis operibus clarum decebat, plurimoque propterea litterariae Reipublicae bono elaboratum repererim, dignum sane illum censeo, ut pro communi utilitate publica luce fruatur. Datum Romae in Conventu S. Mariae super Minervam , die 3. Martii an . 177o. F. Dominicus Maria Iustiniani Ord. Praedicator. S. Theol. ai, G Casanatem Aiaiothecarius.
IMPRIMATUR. Fr. Thomas Augustinus Ricchinius Ordinis Praedicator. Sac. Pal. Apost. Mag.
20쪽
U O tempore Martinus Lutherus in Gedi x mania , omni jam abjecto Ieu pudore de Germania, seu metu , omnia Sacrorum jura turbabat, nec jam dissimulata fraude , sed ape in ta rebellione contra Romanam Ecclesiam Romanumque Pontificem ad arma conclamabat, innumerabilesque ex ea gente mortales, vel errore deceptos, vel solutioris vitae illecebra inescatos , in partes trahebat, Romae angebatur Vehementer Ignatius de Loyola tanta nobilissimae gentis clade , reputabatque animo secum si qua posset furentis impetum remorari , & gliscenti malo praesens remedium adhibere . Quamquam enim omne genus hominum, ac totum adeo Orbem terrarum Sanctissimus Vit charitate complectebatur, Germaniam tamen praecipue cordi habebat, provinciam scilicet, non amplissimam solum, atque ab opibus, nobilitate , potentia iretatissimam, sed , quod praesentium rerum masis intererat, vicinam , ex qua videlicet brevis in Ita-
