Collegii Germanici et Hungarici historia libris 4. comprehensa auctore Julio Cordara Societatis Jesu accedit catalogus virorum illustrium qui ex hoc Collegio prodierunt

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Quoddam eius vatieinium defutura Collegii

sorte.

Μoritur S.Ignavitius , ct Coli rium tueri de caelo Pergit.

11 HISTORI E COLLEGII GERMANICI

sumeret. Satis jam laborum ac diligentiae ad illud constabiliendum quadriennii spatio contuli sis. Desineret aliquando id

inops conari, quod ingentem ac perpetuum sumptum expOsceret. Uteretur honestissima belli causa , hanc occasionem suam duceret, Collegii procurationem dimitteret. Eadem alii suadebant amici, ac rerum prudentes viri. At Ignatius ad haec pro caetera magnitudine animi respondebat, si quem curae hujus taederet atque operae , eam sibi totam relinqueret. Stare sibi, ac fixum esse Collegium tueri dum viveret, de semetipsum venundaturum citius , quam Germanos suos desereret . Parum quidem praesidii esse in humana ope, at in divina plurimum . Perstabatque obfirmato ad omnes casus animo , ut non tam frangi, quam magis incitari dissiculi tibus videretur. Quondam etiam in familiari sermone , exstiturum aliquando ait Pontificem , qui Germanici Collegit. non modo inopiam sublevaret , sed perennitati etiam ac dignitati consuleret, seque ei patrem non minus providum quam munificum praeberet. Quod humana ne dixerit conjectura , an praesensione de caelo accepta, incertum . Vaticinium certe cumulate assirmavit eventus sub Gregorio XIII., ut suo infra loco disseremus Sed vitam eo usque non produxit Ignatius, quem flagrante adhuc bello, multa ad tutelam firmitatemque Collegii molientem, immatura mors intercepit prid. Cal. Augusti, anno MDLvi. . Eo casu nihil videbatur proximius quam ut una velut eademque ruina Collegium obrueretur, nisi quam ei opem attulerat vivens, eamdem , & multo etiam validiorem afferre de caelo ID

tius perrexisset. Vere Collegii pater, cui primam serinam, ut supra ostendimus, ac veluti vitam dedit. Iterum pro-Vidus pater , qui extremam ejus inopiam suis impensis sublevavit, rerum omnium indigum aluit, in summum discrimen adductum, ut hactenus demonstratum est, ab interitu vindicavit. Pater etiam patronusque ejus, ut sperare pium est, Dissiligoo by Cooste

42쪽

ΕT HUNGARICI LIBER PRIMUS. 13

est , semper futurus. Merito proinde eum Alumni ut communem Parentem jam tum ab initio habuere, ac porro h bent . Idque ut testatum publice facerent , statim atque honore Coelestium coli potuit, aram ejus propriam in Divi Apollinaris extare voluerunt, hac imposita majoribus litteris inscriptione : S. Ignatio Societatis Iesu Fundatori Collegium Germanicum Auctori suo postiis. Inde etiam Ignatium praeciapua religione colunt, diem ejus anniversariam serVant, pridie jejunant, & ad ipsum Ignatii nomen , cum ex Mar m logio legitur super mensam, assurgunt omnes , & caput

reverentiae causa detegunt. Quod voluntate . non necessit,

te factum, pii gratique evidens argumentum es animi. Caeterum , ut eo, unde nonnihil evagati sumus, regrediamur, morte Ignatii erant plane res summae desperationi proxumae , eo dempto viro, cujus auctoritate , consiliis, atque constantia omnia nitebantur. Accessit ad mali cumulum excessus Frusii, Rectoris experientissimi, qui intra Autumnum ejusdem anni vitam simul & Collegii administrationem alienissimo reliquit tempore. Tamen , Deo protegente sCollegium stetit incolume , immo fortuna aliquanto commodiore post paulo uti coepit. Ignatio nimirum successit in summo sui ordinis magistratu Iacobus ille Lainius, vir doctrinae fama nulli aetatis suae secundus , eoque multum apud primores Urbis auctoritate pollens & gratia ; qui,

ut erat B. Parentis , non dignitatis modo , sed etiam animi virtutisque haeres , omniumque consiliorum ejus ex longa & familiari consuetudine parricer, ad sarcienda Germanici Collegii damna primam curarum intendit. Primo igitur Rectorem ei novum praefecit Ursinarum Guisonium, gente Belgam, eruditionis & prudentiae laude excellentem in paucis virum, qui amissi Frusii desiderium lenitet. Post conquirendae pecuniae, unde Alumni viverent, laxandaeque

rei cibariae dissicultati, studium omne convertit. Ac perdiu

nius vias omne

exquirit Colle gii conservandi.

43쪽

um impetrat Collegio Car natium .

14 NISTORIAE COLLEGII CERMANICI

quidem ab amicis, aliisque opulentis ac piis Civibus quam to opus fuit abstulit. At postmodum , suturi providus, i certis hisce vagisque largitionibus haud satis fidens, quando ab austero Pontifice , belli curis implicito , exorari nihil

poterat , Vertit se ad Cardinales, rogavitque eos per libebium supplicem, ut in ea re, quae ipsorum maxime beneficentia coepta esset, beneficium ipsi seiun tueri provehereque pergerent, & quam nascenti Germanorum Collegio benignitatem praestitissent, adulto ne denegarent. Valuit apud P tres oratio , haud aegre sibi persuaderi passos rem, quae &per se aequissima 4 & decora ordini eorum esset. Referente itaque ad Senatum Ioanne Bellajo , Cardinalium antiquissimo, factum est omnium consensu decretum in haec verba: se Die Veneris ρ. Aprilis Romae apud S. Petrum in se Palatio Apostolico prope Aulam Constantini, in Camem ra Audientiae appellata, praesentibus RR. DD. Episcopis, ,, Presbyteris , & Diaconis S. R. E. Cardinalibus, ad Consistorium secretum vocatis, & iis omnibus qui tunc erant ,, in Urbe , paucis exceptis , totum Sacrum Collegium ,, ipsorum Cardinalium repraesentantibus , referente Reve- ,, tendissimo Domino Ioanne Episcopo Ostiensi , Card, is nati Bellajo Decano , fuit decretum & ordinatum per ir,, sos Reverendissimos Dominos Cardinales unanimiter con-s, gregatos , ut postea futuris temporibus de thesauro &,, massa pecuniarum quarumlibet ad eosdem & Sacrum Cob is legium praefatum spectantium , & pertinentium , debe- ,, rentur Scholaribus & Collegio Germanorum in Urbe ,, existentium, sive ejus Agenti, pro eleemosyna tot scin ,, ta auri quolibet mense , quot essent in Urbe Cardin ,, les de dictis pecuniis participantes , ac solverentur , de ,, solvi deberent dictis Scholaribus Germanicae nationis , sive, ,, ut praesertur, eorum Agenti , in singulis divisionibus e ab Lumdem pecuniarum inter praefatos Reverendissimos Cadi,, dinam .

44쪽

dinales faciendis , ita quod in essectu quilibet ex ipsic ,, Cardinatibns de dictis pecuniis participans singulis annisse pensionem duodecim scutorum auri dictis Scholatibus Mis Collegio persolveret, modo & forma praedictis, & ita si scitum fuit. Ita est, Ioannes Bellajus Episcopus Ostien. Hoc decreto cum redirent ad Collegium aurei quotannis scutati nummi circiter quadringenti nam Cardinales ferme quinque & triginta semper in Urbe sunt magnopere levata ejus egestas eth. Atque hoc maxime proventu tota res ad 41. Gregorium usque XIII. stetit. Nam quod accesserat a Bel-- galajo Cardinali haud levis momenti subsidium , non suit diu- ealitas Cardinaturnum . Id tamen quale fuerit cognoscere pretium est . h Mi

Praedium erat ingens ac frugi serum in patenti prope Terracinam solo, quod nunc aqua superfusa ac stagnante totum natat, fueratque olim. in bonis Familiae Mediceae, quippe a Leone X. Pontifice una cum Paludibus Pontinis attributum Iuliano Mediceo, ac Laurentio Florentinorum Duci , frauibus suis. Ab his ad Catharinam Franciae Reginam, a CD statim ad Bellajum quem dixi Cardinalem pervenerat . Is . ergo , licet natione Gallus, Germanicae Collegii hujus Iuventuti incredibiliter cupiens. ejus in usum septuaginta frumemti modios Rubia appellat vulgus) quotannis ex eo latifum dio percipiendos , consectis rite tabulis, in perpetuum addi- xit . Sed brevis ejus fundi fuit usura . Mortuo Cardinali,

donationem in controversiam vocarunt sorores ejus duae Lu ς xcviὶφΚi .dovica & Claudia, abnueruntque frumentum ex fratris praescripto solvere . Itum est in jus. Disceptata autem in Collegio duodecemvirali s Rotam nominant ) causa, Collegio Germanico adjudicata lis est , eique agri ipsi , ex quibus se

mentum debebatur , mancipio traditi. At Terracinenses, coeli gravitatem , & vapores noxios excusantes, per eos prorsus agros aquam in mare corrivandam sumpsere, um

45쪽

Dispulso metu belli , Romam Αlumni rev

cantur a

Alumnis Geris manis nobiles ex omni gente Convictores adisduntur

Lς HISTORI E COLLEGII GERMANICI

turam secti. Ac demum Pontifex Sixtus V., taceso Pesu.

dum Pontinatum exsiccatione, Collegium omni agrorum usu privavit. Ita Bellajanae donationis fructu Germani caruerunt, sed non idcireo Donatoris beneficentia tegenda sile, tio fuit , ejus praesertim Viri, qui non eruditione minusquam pietate inter primos aevi sui claruit, re gravissimis gerendis rebus, tum a Rege Galliae, tum a Pontifice adhibitus, singularem in omnibus fidem , integritatem atque solertiam praei itit. Hoc interea medio tempore Toletus Hispanorum Ductor , qui ipsim premere ac tentare Urbem constituerat, jamque ad ipsa usque Urbis moenia , ut supra docuimus , erat progressus, comperto non esse sibi cum imparatis, uti crediderat , rem , sed Populum Romanum discurrere huc

illuc per muros armatum, acerrimamque defensionem p rare , mutato consillo , abduxerat unde exercitum , coactus incoepto absistere re insecta. Nec ita multo post inter Pontificem Philippumque Regem pax coaluit. A moto igitur belli metu , pacata Urbe , annona explicata, Alumni, quos per varia Societatis domicilia dispersos dicebamus, suam in sedem vocati redierunt, ac denuo se suis sodalibus, qui Romae substiterant, conjunxerunt. Inde etiam firmata quadan. tenus novo proventu re domestica, si non lautius, securius certe, aut minus anxie vivi coeptum. At enim proventu major Alumnorum numerus erat, & multo etiam majorem Lainius cupiebat. Qui proinde se varias in partes versans, demum, quod mirere , ut suppleret tenuitatem census , augere caputum numero semiliam statuit, adscitis in Collegium, praeter Germanos, aliis ex omni gente ingenuis Adolescentibus, qui certum pecuniae numerum pro convictu penderent. Ita

fore, ut cum pensionem justam pro se quisque multi conferrent , ex hac communi summa participarent ii quoque , qui conserrent nihil , ut perspici in omni conviventium multitudine posset. Placuit domi forisque consilium ,

idque

46쪽

ET HUNGARICI LIBER PRIMUS. 1ν

idque modo sanciturn, ut Germani deinceps Alumnorum . caeteri Convictorum appellatione distinguerentur . Atque hinc Convictores , quod ego sciam, in orbe primi, natio die late sese in tantum, ut hisce nobilium adolescentum . contuberniis plena omnis prope Europa sit . Statim atque manavit in vulgus fima, patere omnibus omnium gentium, dummodo nobili natis loco , adolescentibus id Collegium , incredibiles ex omni Italia Germaniaque adolescem tum concursus sunt facti, recipi postulantium, nomenque

profitentium . Mutanda itaque sedes, alia quaerenda domus Tean,fert uesiit, quae tantam multitudinem caperet . Iam aute , vivo adhuc lanatio, translati Iuvenes Germani fuerant in aedes ςm paulo ab Collegio Romano remotiores Caesarinorum, ubi nunc Theatrum, ut vocant, Argentinense , relicta de qua

supra diximus domo ad Arcum Camillianum. Sed neque ibi constiterant diu , migraverantque in domum Collegio Romano viciniorem, inter S. Stephani de Cambo, & S.Ioamnis de Pinu sitam. Hic modo considebant. Sed cum ex Co victorum accessione laxiore aedificio esset opus , hinc etiam migrare sunt coacti, atque in amplam insulam, ubi nunc L douisanum S. Ignatii Templum visitur , concessere . De aliis eorum transitionibus, quae secutis temporibus factae sunt, 46. alibi sermo redibit. Eodem ergo sub tecto, iisdem sub Mo- Pivera disicia delatoribus Alumni pariter Convictoresque contineri coe- 'Con: fis Derunt, & easdem stequentabant scholas . Sed non iisdem γ R- xwr . ni atque illi legibus adaringebantur. Nec enim facile , aut omnino fas visum ad Ecclesiasticam Alumnorum disciplinam Convictores , nullodum vinculo Ecclesiae mancipi. tos, ac serte omne aliud vitae institutum cogitantes, adtigere . Sic tamen attemperata utrisque erant omnia, ut severitate dispali, pari omnes diligentia ad pietatis bonarumque artium Maia incitarentur. Nec qualecunque discrimen aegre ferebant Alumni , qui & multo pauciores numero D 1 essent,

47쪽

' 1 8 HISTORIAE COLLEGII GERMANI I

essent, & gratuito uterentur victu cultuque, & demum se Cisti, M tim ad Sacerdotalis ordinis sanctitatem institui intelligerent. Nam μ' Aὸ r numerum quod attinet, Alumni haud plures viginti cense- . Invidi ota bantur , Convictores vero brevi ad ducentos & si quid amplius excessere . Et claro omnes erant genere , plerique Cadidinalibus , aliisque principibus viris arcta necessitudine comjuncti. Ea res invidiosa inultis erat, & eorum adversus I suitas odia concitabat. Hinc vetera illa de nimia disciplinae severitate , de victus parcitate , de Moderatorum supercilio refricari. Quidam studiorum rationem, alii Iuventutis ina qualein institutionem, alii alia carpere . Et fuere, ut sere semper , qui probrosa multa comminisci, & in vulgus 'a gere contra Collegii famam non dubitarent. Sed frustra erant jactae ex malevolentia voces , neque his Collegii proe63- gressus retardabantur. Tum Vero minus timeri coeptum,

, si cum Paulo IV. Pontifici, austerioris ingenii, ut dictum est, 'M.. y.hi, Viro, nec admodum in Collegium propenso , qui anno MOLESςο- mortem oppetiit, pius item lV. e Mediceorum Mediolanem snun gente est subrogatus. Hujus creatione Pontificis maiagnopere recreatum Collegium est. Nam praeter animum ejus

splendidum ac liberalem, Collegitque ipsius, quod multis

saepe rebus perspectum antea fuerat, cupidum, erat illi cum Altempsis, nobili inter Germanos familia, arcta affinitatis necessitudo, & Truchsesum Cardinalem , qui in omnem eommodandi Collegii occasionem imminebat , in magna habebat gratia , nihilque non ficturus ejus deprecatione ubdebatur . Spem augebat Carolus Borromaeus, spectatae imnocentiae virtutisque Iuvenis, Pontificis sororis filius qui jam tum ad omnem Christianae persectionis gradum contento studio nitebatur, & Societati Iesu favebat impense, omne que institutorum ejus rationem magni faciebat, nec erat dubitandum quin Collegium ab Ignatio conditum, Societati concreditum, ad incrementum Catholica: Religionis unice

natum

48쪽

ET HUNC ARICI LIBER PRIMUS. 29

natum factumque, quanta posset maxima ope esset pro - cturus . Nec irritae fuerunt spes . Ponti sex certior factus Pensionem Coti Germanos paucos in Collegio ex census tenuitate Vivere, p. uiti 'β'U quinquagenos iis alendis aureos in mensem adjecit , quae suppetiae cum annuo, de quo diximus, Cardinalium penso, tricenis deinceps sui lentandis pares fuere. Atque hoc septimum beneficiorum ejus fuit. Illud vero expetibilius sortas- rati, E se, quod cum rumore ipso atque auditione accepisset quae

contra Collegii famam circumserebantur , & quaedam nomi- Collesium. natim delata ad eum essent, non ea credidit temere , nec ob incertas hominum otiosorum aut improborum voces mintavit mentem, aut animo est alienatus, sed, ut erat prudemtia insigni, submisit clanculum qui per speciem amicitiae in omnem Collegii administrationem curiosius penitiusque ininquirerent , & ad se reserrent . Comperto autem quae s rebantur vana esse omnia ac commentitia, ut Collegii simul ac Societatis famam sarciret, omnemque in posterum obtrectationi apud se aditum intercluderet, Collegium ipsum cisii: tum ;is honestare Pontificiae majestatis praesentia itatuit. Captato igi- PNii φtur solemniori sello die, intulit ultro se cum amplo comitatu in Collegium, acceptusque in ipso vellibulo ab omni Iuventute in genua provoluta , & carmine salutatus, domus inte riora subiit. Aulas, conclavia, coenationem ipsam, stratam jam instructamque, perlustravit, ac multa de numero Alui norum Convictorumque , multa de disciplina eorum de studiis scitatus, probatis demum laudatisque prolixe omnibus , ad S. Marcum, Pontificum eo tempore habit tionem, remeavit . Et notatum est , cum rediret invo-ctus curru domum , nullum laudandi Collegii finem s cisse , & vespere ejus diei non alium intubsie sermo. in , quam qui spectaret ad laudem multo maximam Sociriatis , & eorum qui obloquerentur infamiam . Fuit sane id ad Collinii Societatisque commendationem Illin

49쪽

3o HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

s z. itie . Multo illustrius quod sequitur . Deliberatum l. d. . bebat Pius Seminarium Clericorum ad praescriptum Comzeruit , Societa- cilii Tridentini in Urbe instituere , nempe ut Pontificis tengim statilil maximi exemplo reliqui terrarum Orbis Episcopi ad idem faciendum incitatentur . Namque hoc Concilii decretum unum omnium saluberrimum , & Christianae Reipublicae pernecessarium rebatur , uti quo maxime dignitati Sacerdotali, & Sacrorum cultui consultum esset. Rem itaque adΔenatum retulit. Sed qua oratione erigendum Seminarium, evdem videri sibi dixit , non alteri quam Societatis Iesu hominbbus committendum , qui Collegio Germanico jam tot annis praeessent, in eoque administrando tantam sibi laudem pepe- 'rissent . Quod rogati sententiam Cardinales quot aderant unus & viginti, refragante nemine , comprobarunt. Atque eodem die Cardinali Sabella , suo in Urbe Vicario, negin tium dedit ea providendi, quae ad erectionem novi Seminarii Ene--. spectarent. Motie nihil fuit. Conducta est sexcentis aureismrium Romδ' familiae Capraescae, in regione S. Euli/ςnu, udinem colle- prope palatium a Valle denominatum , ubi nunc templum ζ

minarii aptata , & domestico instrumento munita eli. Tun IPrOVentu certo, rebusque aliis ad operis firmitatem comparatis , eam in domum adolescentes honesti generis alis quot , qui in castris Ecclesiae militare interposita juramenti fide constituissent, sunt introductis, anno MDLxIII. Vettitus forma ex Alumnis Germanis accepta , variato tantum c

lore , quem esse hyacinthinum placuit. Ex iisdem assiumpis Omnis vitae ratio , ac disciplinae . Rector quin etismimpositus Io: Baptista Peruscus , qui Collegio Germanico nuper cum laude praefuerat . Sic demum ex Germanico Datum quodammodo est Seminarium Romanum , digna parente soboles, in quo tamen perdiu soli familiam effecere

clerici. Ut iis postea additi sint itidem e Collegio Ge

50쪽

ET HUNC ARICI LIBER PRIMUS. 3r

manico educti Convictores, in loco reseremus. Sub idem interea tempus Collegium, de quo scribimus, denuo mintare sedem coactum est. Mutandi causa suit Victoriae Tobfiae, foeminae nobilissimae, liberalitas, quae ut Pio Pontifici

gratificaretur, auctoritate hortatuque ejus Societati comcessit amplas quas habebat aedes in eo soli spatio, quod nunc Ignatii Templum , & Collegii Romani pars lato

ambitu includit. Huc nempe migrante ex aedibus Salviatis

Collegii Romani familia , Alumnis Convictoribusque, qui

ibidem , ut supra tradidimus, habitabant, cedendum loco ac convasandum suit. Ac nunc quidem in domum satis amplam transierunt , ad latus Divi Marcelli sitam . Sed

neque id stabile domicilium fuit. Septem post annos hinc quoque discessum est , & nova quaesita sedes in palatio

ampliore Marci Antonii Columnae, e regione XII. Ap stolorum , ubi usque ad Gregorii XIII. tempora Collegium constitit. Per haec mortuo Lainio , summam rerum Jesultae detulerant Francisco Borgiae , eodemquee eunte anno , qui fuit saeculi Lxv. , cum decessistet Pontifex Pius Quartus, ei sub initium anni sequentis est substitutus alter Pius eo nomine Quintus I ita res gubernante Numine , ut eodem sere tempore supremum in suo quisque gradu honorem obtinerent duo summi viri , quos deinde miraculis assirmata Sanctitas, Coelestium numero adscripsit . Electio Pii grata in vulgus, gratissima Collegio Germanico accidit, cum alias ob carusas , tum ob eam maxime , quod inter Convictores cerusebantur e familia Ghisteria adolescentes duo, qui novum Pontificem arcta sanguinis conjunctione attingebant, praetereaque duo Bonelli , ejus sororis filii . Ad hos certatim salutandi gratulandique causa, stimulante nascentis sortunae spe , ex omni statim Urbe concursum est , nec prens tionibus, ut sunt artes aulicae, parcitum. Collegium etiam, dum

Lainio suec dit S.Franciscus

Collegii laetina ob electionisnnovi Pontificis .

SEARCH

MENU NAVIGATION