장음표시 사용
21쪽
Praeter suorum operam aliud quidpiam excO gitat ad saluiatem Germaniae.
L HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
liain esset trajectus, ut facile Italicas quoque urbes corripere Lutherana contagio , atque ipsam pesti lenti halitu Romam assiare, nisi in tempore arceretur, posset. Et ipse quidem condiderat jam, ac rite constabiliverat suum ordinem, qui Societas Jesu est appellatus, miseratque confestim in Germaniam e suis aliquot doctrina probitateque praestantes Viros , qui adversus Lutherum factionemque ejus sortiter decertarent Quibus strenue nec improspere rem gerentibus, eorum successibus m agnopere hetabatur. At nimis pauci pro rerum gerendarum magnitudine illi erant, &plures ne subsidio mitteret paucitas Sociorum Velabat, cum prassertim aliis quoque ex utroque Orbe plagis , Societatis vixdum natae operam deposcentibus , succurrendum esset .. Quantumvis deinde multos mitteret, homines exteros, Pontificis maximi totos, eique sacratiore quodam obedientiae vinculo obligatos, minus aptos ad rem gerendam putabat. Nam Lutherus, rebus novandis intentus, satis sciens, ubi vetus Christianae Reipublicae forma sub uno maximo ac summo Rectore consistat, ibi haud facilem novis opinionibus aditum inveniri, serocem animum exstimulante etiam ultionis repetendae cupidine , quod Romae plus tribui alteri cuidam Coenobitarum familiae quam suae cerneret, contra Pontificem maximum , totamque adeo Pontificiam aulam debacchabatur majorem in modum, atque id modo unum agebat ut Romani Pontificatus nomen apud Germanos contemptui . atque odio esset. Pontificis proinde regnum immite , tyrannicum , Principibus ob superbiam intolerandum , populis ob avaritiam calamitosum appellabat . Inanem monstrosamque potestatem ejus dicebat, non lege ulla, non religione firmam , sed unice Sacerdotum fraudibus Regum ignavia , nationum vecordia, cervicibus. mortalium impositam. Romam vitiorum omnium sentinam vocitabat, illud passim vociferari solitus, venalem urbem , Venalem aulam esse : Romae
22쪽
rvae dibapha atque insulas inter immunditiam volutari, sacra juxta ac profana pretio divendi , totum dominationis arbutrium in pecunia esse. Quibus impudenter nec vere distis , quamquam omnem abrogare fidem debebat ipsa temulenti blateronis improbitas , quem praesertim constaret exulcerato esse animo , nec nisi ex impotenti iracundia in has
Voces erumpere , eo tamen proniores praebebantur aures , quod ipsa re nonnullae inoleverant sanctae Civitati labes probrosae ; Et tametsi sublatae nuper ex maxima parte fuerant sanctissimis Pauli iij. decretis de legibus , nondum tamen obliterata earum erat infamia , & multo etiam suprae Verum , ut assolet , augebantur. Atque . hinc impio Buccinatori illa vulgo laus, ac popularis acclamatio , vere
eum senescentis Ecclesiae Resermatorem esse , de Coelo missum, atque his prorsus temporibus missum, ut Christi doctrinam multis partibus inquinatam repurgaret , Christianam plebem Pontificum Romanorum impotenti dominatu eximeret, suam denique Ecclesiae dignitatem ac speciem, tot detersis sordibus, restitueret. Quae & latius spargebantur in dies, de ubi semel insederant, vix ullam spem reliquam rerum meliorum faciebant. Iam ergo demendas has ex Germanorum mentibus opiniones praejudicatas Ignatius judicabat, & frustra fore quae ad Religionem sustentandam susciperentur, nisi rursum apud eam gentem Romani Pontificis dignitas suam vim , & honorem debitum obtineret. Id Vero per suos , numero paucos , plerosque alienigenas, omnes Pontifici maximo tam arcto, ut dictum est, vinculo obstrictos, eoque suspectos, minus commode fieri arbitra
batur posse . Aliud quidpiam facto opus esse, quod magis ex
usu rerum praesentium esset, rebatur . Id tamen quale esset nondum statuebat, nisi quod rudem aliquam Collegii Germanici formam secum tacitus volutabat. Quid enim , aje-bat, si exstaret in Urbe domicilium Germanicae Iuventutiδ, A 1 atque
Si-s minus aptos Ignatius Putat acl sustinendam Ponti-fieis dignita tem , & quare. Quamdam Colis legit Germanici imaginem sibi eogitatione siningit.
23쪽
4 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
atque hic delecti ex ea gente Iuvenes in spem Religionis, V lut in plantario , succrescerent λ hic pietate bonisque a tibus imbuerentur λ hic doctrinam incorruptam ex ipse
fonte haurirent hic sacrorum ritus, caeremoniasque castillimas , ex Ecclesiae omnium matris &, magiitrae more institutisque condiscerent hinc denique disciplinis optimis insti.
tuti, ac Sacerdotio initiati, in patriam remitterentur denimvero ex usu Catholicae pietatis futurum quam maxime . Hac enim perpetuo subolescente Sacerdotum optimorum copia , nunquam defuturos in Germania Parochos , Concionatores , Praeceptoresque idoneos , qui & exemplo vitae pie calleque traductae populo praelucerent , & rude in pleiam erudirent , errantem in orbitam reducerent , d .ctrinaeque praesidiis haereticorum insaniam redarguerent, a daciam temeritatemque restingerent. Eosdem .haud dubie magnam Pontificis maximi speciem , magnam reverentiam una secum in patriam importaturos . Nec enim du-- bitandum , quin cujus liberalitate alti diu sustent lique
fuerint, cujus beneficentiam tanto suo commodo sint experti , quem etiam interdum sacris operantem , & plus prope quam humana majestate sulgentem viderint, cujus denique in Christiana Republica administranda vigilantiam , aequitatem , moderationem , sapientiam suis ipsi oculis introspexerint, ejus auctoritatem & sequantur ipsi , & apud suos pro viribus tueantur. Hos quidem certe e populo Sacerdotes, nulli inscriptos Religiosorum ordini, indigenas, morum &linguae gnaros, in communi patria , apud popularus suos, plus auctoritatis & fidei habituros quam extraneos, & quantum usquam hominum Religiosorum est. De Urbe, de Aula, de Procerum ac Populi Romani vitiis & corruptelis quid tamdem ad suos relaturos , quod non ubique locorum serendum dolendumque sit Nam si quae supersunt Romae labes vitiorum, non eas Urbis proprias, sed humanae naturae ingenitas, communes
24쪽
munesque hominum genti esse . Et quae demum cunque Romae sint, eas tanta virtutum magnitudine tegi compensarique , quantam nullibi usquam invenias. Non alia immo via commodius eas deleri maculas posse, quas per calumniam Romano inusserit nomini Haereticorum livor , quam si videant homines, Rom1m vitia sua non abdere , hostium ce suram non sermidare ; tanta quin immo virtutis conscientia niti, ut admittat, foveatque in sinu morum suorum testes sempiternos. His rerum secundatum imaginibus dolori blandiebatur suo B. Pater , intereaque rudimentum quoddam Collegii, quale postea conditum ess , sibi, ut diximus, adumbrabat, ignarus id ipsum sibi divino consilio & inchoandum , & per- 6.ficiendum esse. Aderat tum Romae Ioannes Moronus Cardi- bis: P. et
natis, doctus de experiens Vir, qui hiantia Germaniae vulne- lis Ignatiumra nuper aspexerat, Pontificis legatione perfunctus, & de Collegium ex
remedio dies noctesque cogitabat. Is Ignatium , & instituta π - - ejus magni faciebat. Eum vicissim amabat colebatque i pense Ignatius, tum propter opinionem virtutis, tum quod suis in Germania desudantibus mire benevolum se praestiterat, Petro praesertim Fabro, quem in intimum gratiae t
cum receperat, atque ut vere Sanctum locis omnibus de-ptaedicabat. Evenit sorte ut hi duo summi Viri de malis Germaniae sermonem inter se haberent, quibus cum videretur Ignatius plurimum commoveri: Atqui , ait Moronus, si quid ego video, his mederi nemo praeter te commodius potest. Mirante quid ita esset Ignatio, tum ille : Multa quidem utiliter praestitere hactenus tui in Germania sodales , multa praestant etiam nunc, praestabuntque, ut augurari licet , in posterum. Unum est tamen momenti gravioris, ibbi hac ipsa in Urbe praestandum, quod nisi fiat, caetera parum profutura pro certo habeas velim . Quo loco longum sermonem exorsus : Non ignoras , inquit , mi Pater, Lu- steri omnes impetus contra Romam , Romanumque Ponti
25쪽
έ HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
ficem Etae directos, cujus semel dejecta auctoritate, unitatem quoque Ecclesiae scindi nece sse est . Facit nempe quod ante eum omnes novorum dogmatum satores sa-ctitasse constat , atque eo quidem aὸ illudendum essacacius , quod iniquis consiliis homo vafer speciem honestam praetendit Ecclesiae reformandae, & in primaevum statum restituendae. Obnitendum ergo contra , magnoque opere contendendum ne improbi Veteratoris artes, quae ad dissociandam ab Apostolica Sede Germaniam unice spectant, successum habeant. Nihil in id praesentius video , quam si Sacerdotes pro Germania multi formentur Romae, atque ita quidem ut delecti ad Sacerdotium ex ea gente Iuvenes hic sanam doctrinam ac pietatem hauriant, Romam Pontificemque
maximum ex vero cognoscant, atque hujus amorem ac reverentiam animo combibant. Id sane ad infringendam Luthera factionis potentiam , confirmandasque partium Catholicarum opes maximopere valiturum reor. Ita nimirum ego comperi, Lutheranos in Germania, non tam sua virtute , quam ΠΟ- sirorum Sacerdotum ignavia crescere , facile comprimendos , si minus indocti, aut paulo castigatioris exempli isti essent. Populum natura simplicem suis Palloribus se ducendum permittere, eosque more pecudum subsequi. Horum miram esse inscitiam, vitam vitiis omnibus contaminatam duo mala , quae in grandibus natu viris sanari vix , aut ne vix quidem possint . Facilius certe Iuvenes formari centum, quam reformari Senem unum posse . Evocandos igitur Romam delectos e Germania Iuvenes censeo, hic in Collegii sormulam contrahendos, pietate ac litteris imbuendos, atque ubi satis fuerint in hac virtutis palaestra exercitati, in Germaniam remittendos ad Ecclesiarum administrationem, &ministeria. Sic fore, ut redeunte sensim in Ordinem Sacerdotalem doctrina, vitaeque innocentia , plebs etiam ad ejus exempla suo more se fingat, ejus se permittat arbitrio, neque
26쪽
admodum artes haereticorum valescant. Verum , adjecit, id efficere quis alius praeter te pollit, plane non video. Ad ea Ignatius, occurrentem suis votis providentiam Numinis admiratus, smile quiddam ait se animo praeconceptum habuisse, neque ambigere quin ea divinitus utrique injecta mens esset. Ac se quidem prompto esse animo, laborem nullum subterfugere. At molem sibi imponi majorem viribus. Rem agi oppido operosam sumptuosamque , de multis impeditam dissicultatibus, quibus expediendis par ipse non e siet. Terreri demum se magnitudine operis , nisi si quis alius potentior auxilio veniret. Quod eo dicebat, non quasi dii Fὸetet de successu, Virum enim animi ingentis, grandia aggredi perficereque jacta in Deum fiducia solitum , nulla magnopere dissicultas deterrebat; sed quia vir aeque prudens recte existimabat, nihil temere suscipiendum , ac fidendum quidem Divinae opi,
Divinoque numini permittendum inceptorum exitum, at simul adhibendam indulltiam , & humanis artibus connitendum ut res ad exitum deducantur . Neque non intellexit Moronus. At bono esset animo . Curae sibi fore ut Summus
Pontifex , sine cujus nutu suscipi nihil posset, consilium ap
probet , dc operi manum adjutricem apponat, tum etiam ut necesi tria pecuniarum subsidia ne desint. Nec secus quam promiserat fecit. Erat tum in Pontificatu Iulius eo nomine IlI., praestantium virorum, Ignatiique nominatim magnus aestimator & fautor , Morono autem ita addictus, ut nihil
non esset eo auctore atque hortatore facturusia Moronus tamen , quo certius expugnaret , adjutorem deprecatoremque adhibendum sibi statuit virum summae auctoritatis , Ignatii amicissimum , Marcellum Cervinum Cardinalems Sanctacrucium vocabant), qui postea Pontifex maximus appellatione Marcelli II. fuit. Hoc igitur in consilii societatem vocato, sibique adjuncto, adit una cum eo Pontificem , praefatusque de malis Germaniae quod satis visum ad ejus
dens responsum ad propositi nem Moroni. 8. Horonus , Ac Narcellus Ceriavinus Cardinales in eamdem delibera tionem pertrahunt Iu-tium Matius
27쪽
9. Caeteris Cardi. nalibus permis dent ut de suo quidpiam in id
ejus animum permovendum, de Collegio condendo proponit . Id sibi , id illi notae sanctimoniae viro Ignatio de
Loyola , non solum utile , sed unice in rem praesentem necessarium videri dicit. In eandem sententiam Cervinus eloquitur . Tum ambo suadere , ac porro rogare, ut miseratus Germaniae Calamitatum, opus saluberrimum consectum
velit. Pontifex, qui nihil mallet quam Germaniae periclitanti subvenire , de sua sponte in id consilii inclinaret, facile sibi persuaderi est: passus quod viris talibus probari intelligebat . At quis operis sumptum faciet inquit . Unde petendum vectigal tot capitum familiae sustentandae Exhaustum bello Parmensi , aliisque temporum calamitatibus aerarium esse. Se quidem partem annui census conse re posse, totum , ut maxime velit , omnino non posse.
Tum Moronus, haudquaquam dejectus animo , quod deerit , suppleri facile posse liberalitate Cardinalium. Sperare se , ea dignitate Viros, quorum praesertim multi dites splendidique sint, haud recusaturos detrahere ultro 'sibi quod in salutem Germaniae conferant. Et id quidem aequissimum est, subjecit Cervinus , quando e rationibus etiam sacri Senatus sit ubique terrarum salvam ac florentem esse rem Catholicam , neque minus Cardinalium quam Pontificis maximi intersit Germaniam , Christiani gregis partem adeo spectandam, ab hac Sancta Sede , Catholicae unitatis centro , funestam luctuosamque secessionem non facere . Plura non quaesivit Pontifex. Vos igitur , ait , Videte quo animo Cardinales sint , & siquidem pronos , uti
speratis, & consentientes inveneritis , nihil in me erit mo-τα quominus negotium conficiatur . Haec summa coli
quit , de quo statim Moronus certiorem fecit Ignatium, nempe ut piis precibus serventius insisteret, &progressum operis sat feliciter coepti apud Deum superosque urgeret . Post haec duo quos dixi Cardinales , haudquaquam
28쪽
cunctandum rati , divisis inter se partibus , Collegas adire singulos, eos quid ageretur , de quo deliberandum in
proximo apud Pontificem conventu esset, docere ; num rem probarent , numquid contribuere vellent, rogare. Nemo inventus, qui non consilium magnopere collaudaret, &suam in id symbolam se collaturum adpromitteret. Quod ubi satis vllum eth exploratum , Pontifex, Vocato Patrum concilio , ingreditur in sermonem de rebus Germanicis, ac pauca de tanta Religionis clade , deque extremo quod instaret periculo pro loco ac tempore prolocutus , effari singulos jubet quid facto opus censeant, ne malum in deterius ruat. Fuit qui Cruciatae mentionem intulit, immittendumque prisco more adversus perduelles exereitum cruce insignitum censuit. At consensu rejecta res est, quippe factu dissicilis, incerti eventus, & tempori minus congruens. Aliis alia opinantibus f nam tametsi Collegii institutionem omnes probabant , alia tamen quaedam vehementiora, minusque longa multis placebant), assurgens Moronus, ut meditatus ad dicendum paratusque venerat, quod de Collegio instituendo , ejusque utilitatibus mente conceperat , fusa oratione persequitur. Nec jam remediis acrioribus locum esse demonstrat , quibus crudescere magis possint vulnera, quam sanari. Tunc his utendum suisse , cum nondum invaluerant mali vires. Nunc contra haeresim segnius quam oportuit initio compressam, longa possessione roboratam , sectatorum numero pra fidentem ac viribus , ad haec Principum multorum opibus ac patrocinio suffultam , non vi, non armis , non impetu agendum conatu irrito . Molles quaerendos accessus, lato circuitu velut per cuniculos obsidendam. Sacerdotes in Gemmania sint probi doctique . Ex his Concionatores , Curiones , Sacrorum Antistites eligantur. Sic sperandum fore ut sensim vertantur vices, neque solum Catholici vacillantes posthac in avito cultu , de fide Pontificis maneant ,
29쪽
II. Decernitur Collegium Pontifici, & Cardina lium sumptu
1 o HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
sed multi etiam ex iis, qui non ta in animi pravitate quam ignoratione veri ad Lutherum defecerint, rejiciant sese, atque ad saniora consilia se referant. At Sacerdotes ejusmodi nullibi fingi melius posse quam Romae, in conspectu Pontificis , in ipso Religionis sinu. Quaecunque alia afferantur in
medium, speciosa magis quam utilia esse . Dicentis vocem excepit Cervinus, perrexitque in eandem sententiam eloqui tanta copia ac gravitate Verborum , ut perrogatis ad extremum sententiis, una omnium fuerit vox , Collegium Germanicae Iuventutis quantovis pretio in Urbe excitandum . De
censu novi Collegii placebat multis eam imponi legem Cardinalibus , ut de suis singuli opibus assignarent quod satis e set Alumnis singulis sustentandis. Sed eam legem rejecit Pontifex , maluitque ut quid quisque pro arbitrio esset daturus
scripto profiteretur . Parata fuerat eum in utan ingens charta pergamena, nominibus omnium Cardinalium hinc atque hinc ordine descriptis. In summo serina nescio quae hieroglyphica visebatur , inscripto circum lemmate Vias tuas Domne demonstra mihi. Hac ergo in medium producta, calamum prior arripuit Pontifex , ac siquidem , ait , praeire exemplo nos decet, ad tam sanctum , pium , ta laudabile opus conferemus quolibet anno quingenus aureor , idque sua ipse manu conscripsit suprema in parte membranae . Tum caeteros sequi jussit. Secuti sunt Cardinales numero tres & triginta, quot tunc Romae aderant, & ad suum quisque nomen quam tum pecuniae esset pensitaturus adscripsit . Subducta autem summa, consectum est, ex pensionibus universis coalescere aureos nummos ter mille sexaginta & quinque, haud sane spe nendum Collegii munimen , si stabile ac fixum esset. Servatur etiam nunc in Collegii tabulatio ipsa membrana, Romanae erga exteros liberalitatis monumentum illulire, cujus ut perpetua apud Germanos memoria extet & gratia, tum etiam ut Cardinalibus plus minusve elargitis major minorve Diuitigod by Corale
30쪽
laus tribuatur , eam nos cum fide descriptam ad calcem libri I x. hujus attexendam curabimus . Confecto in hunc modum ' dm quod erat praecipuum, nec tam facile explicandum videba- tio committitur , proxima illa erat deliberatio, cui novi Collegii stru o . hil' 'i' ctura , cui regimen & administratio committeretur. Sed longa non fuit hac super re consultatio , Pontifice pariter ac Camdinalibus ad unum omnibus in Ignatium , Societatemque ejus, miro consensu conspirantibus. Ergo Ignatio ut leges novi Collegii scribat, ut deligendos in Germania deducendosque in Urbem Alumnos curet, domum aptam conducat, domesticum instrumentum provideat, Rectorem imponat,& quae sunt hujus generis alia pro sua prudentia administret , injungitur. Quibus expediendis rebus dum ille sedulo naviterque incumbit, prodiit in lucem diploma Iulii Pontificis et .s Bullam vocant) de Collegii Germanici institutione. EO di' ἡόcbii.
plomate Ponti sex causas exponebat primum multas gravesque, manici Iustu
Omnes ad Religionis pietatisque incrementum spectantes, '' quamobrem Germanicie nationis Collegium in Urbe excitandum judicasset. Tum Collegium ipsum, quod bene ac sceliciter eveniret, decernebat, erigebat, constituebatque Apostolica auctoritate, & Societati Iesu in disciplinam tradebat. Cardinales Collegii Protectores designabat sex, Moronum,& Cervinum , de quibus antea diximus, tum Carpensem , Augustanum , Compostellanum , & de Puteo . His Collegii patrocinium cum amplissima potestate imponebat. Collegii bona , cujuscunque essent generis , ab omni vectigvlium onere liberabat. Re ctori jus tribuebat creandi Doct res ex Alumnis eos, quos, facto scientiae periculo, eo honore dignos comperisset. Atque alia id genus statuebat, quae cum omnia Collegio ad memoriam perjucunda , Fundator,
que ejus Iulio decora ab insigni munificentia sint, nos dbploma ipsum suo infra loco subiiciemus. Datum id fuit prid. Kal. Septembris, anno MDLII. Quo vero latius spar-
