Compendium theologiae universae ad usum examinandorum. Auctore r.p. Thoma ex Charmes ..

발행: 1779년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

731쪽

de Sacramentis. 67'litas viri ad omnes mulieres, Ac vici si MFelativam , quae est inhabilitas respectu quarumdam tantum Personarum. Quaeres I. Quanam impotentia dirimas Minxrimonium P

Respond. Sola impotentia perpetua , Matri monium antecedens ,i dirimit Matrimonium . absoluea quidem respeetii omnium I resectiva vero , respectu illius personae ad quam est. Ratio est , quia tunc nulla est contraetus matrimonialis materia, quae est corpus, non qualecumque, sed corpus ad congressum maritalem aptum I ergo impotentia est impedimem tum Iuris naturalis. Ergo , si separatione facta, appareat imp tentiam non fuisse perpetuam , conjuges restaurari tenentur, etiamsi a comparte aliud Matrimonium fuisset contractum , quia PriuS Ce-1ebratum fuit validum , & est indis lubile ,

Cap. s. de frigidis . Quaeres . Quid sit raptus pMOond. Generatim describi potest r FeminaMductio de loco in locum , vi , aut seductionafacta, Matrimonii ineundi, vel libidinis explenda caui .

Quaeres Σι Quotvlex sit raptus P Respond. Duplex. ω nempe , violentia , quufit quando, filia familias renitens abducitur e domo paterna . Et seductionis , qui fit quando filia familias , blanditiis & promissis seducta , consentit stiae abductioni , non ΟΠ- sentientibus. parentibus, sub quorum' est potestate . Quaeres t. Vtrum raptus dirimat Marrimonium ρRespond. Ex Concilio Τridentino , fess. 24 can. 6. Matrimonium dirimit inter raptore ta raptam, quandiu Tet in podestate rapi

732쪽

sgo. Compendium ris : nam si rapta, a raptore separata, & in

loco tuto libero constituta , Consentiat , validum erit Matrimonium . Porro Cum iu ta mentem Senatus Parisiensis, puella non censeatur in loco tuto ac libero Constituta , nisi paternae potestati restituatur , raptus seductionis Matrimonium non minus dirimit , - quam raptus violentiae.

f. VI. De dispensatione ab impedimentis

Matrimonii.

Quaeres r. Quis post dispensare ab Impeῶ-

mentis Matrimonii impedientibus p

R ρ. Potest Episcopus, exceptis , F. sponsalibus , quae obligant jure naturali , a. votis castitatis perpetuae, Sc ingrediendi religionem, quae sunt Papae reservata. Si tamen Matrimm nium jami sit contractum, in illis etiam potest Episcopus dispensare. Quaeres 8. Quis post dispensare ab impediamentis dirimentibus st

Re pond. I. In impedimentis jure naturali &divino dirimentibus, nulla potest esse dispen

satio.

' Rei p. a. In impedimentis iure ecclesiastico dirimentibus , solus Papa , ex communi Ecclesiarum usu , habet ius dispensandi ,' saltem ordinarie loqnendo. Dixi : Saltem ordinarie loquendo , nam ex communi Episcopus potest dispensare in impedimentis occultis post M 3trimonium Contra- istum , si ista.occurrant . I. Si praemissae sint denuntiationes . a. Si fuit ignoratum impodimentum . 3. Si Μ trimonium sit. Consummatum. 4. Si facilis non sit ad P ipam vel Legatum recursus. s. Si instet periculum inconti nentiae, aut infamiae. Immo

733쪽

de Sacramentis. 68 rImmo plures Episcopi in Gallia existimant ,

se , ex antiquo praedecessorum suorum usu , posse dispensare ab aliquibus impedimentis, etiam publicis, sive de contrahendo, sive de contracto, atque eo titulo dispensant, nemine contradicente : alii aliter sentiunt & agunt et unusquisque igitur sequatur usum certum de probatum suae Ecclesiae. Quaeres 3. Quid requiraeuμ ad valorem ἀλDesiationis ρ - .RU'. Requiritur. I. Ut causa finalis dispensationis sit vera, & subsit at dum conceditur. a. Ut in petitione nihil omittatur eorum quae jus & stylus curiae exigunt , nihilque reticea tur veri, ratione cujus dispensatio, vel nullo modo , vel nonnisi cum certa conditione aut limitatione, daretur r alioquin dispensatio

1oret , subreptilia, aut, obrepetes a. Quaeres 4. Quomodo Marrimonium debeat re

validari, impetrata dispensatione Respond. I. Si impeuimentum sit publicum. novus praebendus est consensus coram Parocho & testibus: quia nunc urget ratio Concit. Tridentin. quae est ut possit probari validitas

Matrimonii. Ref. a. Si impedimentum sit occultum, de quo non sit periculum ut aliquando innotescat, tunc satis erit ut partes contrahentes secrete mutuo consentiant, ut declaravit Pius V. mo. tu proprio, apud NaVarrum. Quaeres D Utrum necesse sit, ut pars consci nullitatis Matrimonii , illam alteri parti up riat 'Respond. Non est necesse , cum haec via semper Raportet gravissimas suspiciones , rixas , & alia incommoda : sed sufficit , ut compartem blanditiis deliniat , 3e bene disepositam sic alloquatur e Ita re amo , ut si

734쪽

68 1 Compend. de SacramentIsis non esset inter nos Matrimonium , re is in jugem acciperem , is nune ita re accipia r risna idem ex sua parte facis P Si respondeat, facio, aut simili verbo consensum novum d claret, tunc valebit Matrimonium, Non sum cit autem si dicat: Vellem, facerem, quia Co sensus tunc non esset de presenti absolutus , sed tantum simplex approbatio prioris conis sus invalidi.

SEARCH

MENU NAVIGATION