Hermanni Conringii assertio iuris Moguntini in coronandis regibus romanorum

발행: 1655년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

2쪽

IVS CORONANDI

MOGUNTINUM.

I lustris est controversia , quae hodie inter

duos Eminentissimos & summos Imperii Electores Archiepiscopos ac Principes Moguntinum & Coloniensem agitatur, de jure coronandi Regem quem a P pellant Romanorum. Moguntinus enim concedit

quidem illam coronandi facultatem Coloniensi, si coronatio Aqui Ggrani aut intra Colonientem dioecesi n insti tuatur, alibi tamen sibi soli eam vindicat. Ex adverse Coloniensis omne hoe jus Moguntino denegat, tanquam sibi uni omni loco& tempore debitum. Possit videri contentio de re levi: & vero non est in ea salus Reipublicie collocata: attamen interest ipsius quoque Reipubl. ut sua cuique dignitas,suum jus serve tur praesertim maxilnis Principibus , quod noceant ejusmodi injuriae saltim exenaso, & iniquum ferendo licentiae impunitate muniat quas viam. Principum lane in ossicio est seclis quemque suae jura defendere; praesertam quum illa neutiquam sint propriae possessionis, quae pro arbitrio liceat adienare vel negligere. Rogatus sententiam non dubito caussam Eminentissinu Ele Aoiis Moguntini approbare, etsi & lecta & cum cura a me sint ex..pena, quae ab adversa parte hactenus sunt edita. Idque inductus rationibus validis quam multis: quas proinde boni publici causa, procul odio & amore, in patrocinium recti atque aequi, producam in medium, sermone nudo & sinplici, ut eo promptius p .at alijs quoque veritatis inquisitio. Antequam vero ad rem ipsam aggrediamur, maioris lucis ergo praemittemus nonnulla; quoniam & circa illa impingitur non A a vulgo

3쪽

vu go tantum, sed etiam ab ijs qui Eminentiss. Electorem Colo nientein i s ndere susceperunt; dc tamen sunt ipsissima veri in hoe

I. Primipia igitur observandum est, Caesares nostros non una corona insigniri solere. Cis Alpes enim in Italia duplex ipsis coronaeompetit, Romana altera, altera Longobardica. Trans Alpes plae- cunulae non nisi una hactenus fecerunt sese coronari. Interdum tamen & Arelate alteram imponi sibi curaverunt. Conradus sane II. Burgundicam illam coronam accepit anno Io 33. & filium suum, qui Patri post successit, Henricum III. anno Io 38.eodem diademate ornari curavit: quod testatur Wippo in vita Conradi. Fecit idem Fri.

dericus I: qui ducta in matrimonium Beatrice Reimoidi Comitis. filia, non solum surgundiam sted o Provinciam, Imperio jamdiualienatas fa- . miliariter positire coepit: ceu loquitur Otto Frisingensis I. 2 c. 29. deg su id. Inid fecit illud Carolus I V. ut quidem memorat Christophorus Marcellus Caremonial. Romani l. I.βII: F cap. de triplici Impera toris corona. Has inter coronas tamen sola Romana verὸ Caesarea est, h. e. vere competit Caesari in quantum est Imperator Romanorum. Id ictu colerit ipsimul esares nostri publice profiteri, electos Caesares sese appellantes quamdiu corona ista non fiunt insigniti, etsi in Germania coronati jam fuerint. Vt meri id mireris, vulgo passim, imδ a viris quoque doctis, Caesareae colonae nomine usurpati illam quae in Germania consertur, contra publicam Caesarum &spontaneam professionem , ne alia nunc tangam. Illa verb quam Germania exhibet corona, olim quidem, pendusque adseculum Christianum duodecimum, audiit corona Regni Francorum: inde frequentius dici cepit corona Regni Teutonici , quomodo eam ipse Flider. I. appellat in epistola ad Ottonem Frisingeniem) aut Alamannici; posteaquam scilicet Galliae regnum κατ' sibi retinuit Francorum nomen, Germania Imperij Romani titulum, post obleutam Caesaream dignitatem, subeunte. Plurimis id possit confirmari testimoniis veteris aevi, si opus sit. Imperium Francorum videlicet quod Caroli Magni cum primis felicibus armis in vastam amplitudinem excreverat, quamvis post Ludovicum Pium inter hujus filios tres in partes suerit divisum, singulae tamen partes aliquamdiu

4쪽

diu Francorum commune nomen retinuerunt. Praecipuὰ vero Ita diu audiit, praeter Gallicum, regnum Germanicum quod Ludovico Ludo ici Pij filo ejus te posteris cessit, cum pars, quae Lothario obtigerat, Regnum Lothaiiense seo. simusurparetur. Et vero populi Germanici Franci ozentales sunt dicti, ut Gallici Franci occidentales. V le jam olim scripsit Frisingensis I. c. c. I r. Franciam orien- lem comprehendere praeter Franciam, proprie sic dictam, Ba variam, Sue viam, Saxoniam, Thuringiam, Frinam. Imo & ipsum

Lotharingiae regnum in Francorum regni commune. nomen. receptum est, postquam in unam rempublieam cum Germanicis illis provinciis coiit,& Reges Germanicos accepit dominos. Hinc sane Ottoni Magno, etiam tum cum Aquis coronaretur in Regno Lothaistrensi, porrecto gladio acclamavit Moguntinus: Accipe hunc gladium quo elycias omnes Christi adversarios, barbaros, o malos Chri anos, auctoritate divina tibi tradista omni potestate totius Imperj Francorum. Et vero etsi O tto I. interdum in nonnullis tabulis,in regno Lotharingiae edi-

iis, sese dixerit Regem Lothariensium 2 Franclenum, raro tamen id secit,& postallum sol te nemo Lothariensium Rex audiit. Quinimo ipsam et illa corona: qua hodieque coronantur Reges Romanorum, est illa qua coronati fuere Reges Germaniae, nondum. Caesarea dignitate cum Germaniae regno conjuncta. Nec enim alibi quam in Get-mania Transrhenan a quisquam Regum a Ludovico Germanico usq; ad Ottonem Magnum, qui primus maluit consecrari Aquisgrani, est coronatust, ceu infra probabitur. Illi vero per manus, successori quisque suo, coronam cum alijs Regni insgnibus tradiderunt. Certe Conradus I. coronam cum aliis insignibus Regiis,quibus ipse erat insignitκs, ad Henricum Aucupem transtulit, ut patet ex mitekindol. I. Eckardo monacho Sangallens de casibus monasterj sui cap. s, Luitprando Ticinensi ι 2. cap. 7. Iisdem post inauguratum fuisse Ottonem Magnum Aquis grani, ut & hujus succetates,persiane est verisimile; cum abunde ex monumentis antiquis sit manifestum quam superstitiose ad posteros illa fuerint translata, nec usquam fiat in ij mentio noviter paratorum insignium. . Hoc fuit in antecesium pri

mo loco monendum.

U. Secanti etiam id observandum est: solemnia coronationis v

5쪽

t ijs actibus exerceri, inque his recepto more unctionem benedictionem maxime sacerdotalis muneris esse. Impositio scit coronae etsi inter gentes Christianas plaerumque a Praesulibus facta sit, interdum tamen etiam ab alijs est prosecta, & quidem ab ipsis illis qui coronabantur. Sic Rigordus Philippi II. Galliae Regis medicus testatur, anno II 8 I Philippum illum imposivisse misecundo diadema. Clarissime omnium id liquet ex ijs quae narrat Theganus c G . de coronatione Ludo vici Pii quam instituit Carolus Magnus patcr. Veibaejus insta adducemus contra illum ultimum partium Coloniensium defensorem. Solet quidem hodie sacrificium quoque solemne peragi in coronatione Regia: verum inliac illud videtur etiam apud nos serius coepisse seculo demum tertiodecimo. Et vero habemus sic satis accurate deseriptas ceremonias coronationis Aqui ranensis. cum Ottonis Magni apud Witet indum I. 1. tum Wilhelmi Hollandi apud I. Beham Chronico Episcopor. Vltr eclinor. in Ortone piscopo XXX, l. nulla tameκ facta sacrifici j mentione. De Rudolphi I autem inauguratione agens Ioan. Aventinus l. 7. Annal. ita scribit: νι- dolphin accestus Aquastraneia in templum deducitur. Pontifex Agrippinensis

de eo Γ eum consulit. Id publicum deinde ac perpetuum Sacerdotium honoro

gratia Agrippinensibus visivissuit. Obscuriora quidem sunt illa Aven- tini: nisi fallor tamen, loquitur ille de Missae solemnibus quae hoc initio coeperint coronationis actibus adjungi. Etiam unctio fateor diu fuit inter Christianos populos ignorata in Regum inauguratione, alicubi nunquam recepta: in Franeorum tamen regno obtinuit fere ab anno Christiano 73 o. quando Pippinus in hunc modum est consecratus: quem in His ania jam coepisse Reccare do Rege, circa annum per facit verisimile loan. Iacob. Chiffletuis l. de Ampulla Phemensi c. I 6. III. Tertio id quoque notandum venit; ex quo unctiones & benedictiones sacrae apud Christianos populos coeperunt coronationi

bus Regum addi, illud osticium conse crandi apud omnes populos quasi communi consensu primario praesuli esse commissum, nisi alis cubi singulari aliquo privilegio interdum alij quoque id cesserit. Facile patebit illius pronunciati veritas, si oculos circumferas per omnem orbem Europaeum. Et vero in hoc ipso Romano Imperio Iullo

6쪽

Italici Regni non nisi Arcluepiscopus Mediolanensis; Imperii Romani coronationem sacram ipse Papa solet peragere. De primatu Praesulum Galliae solet quidem esse contentio: attamen certum est, inter omnes Archiepiscopos unum Rhemensem, cui ungendi Reges jus est Sc Ducem de Parem esse Franciae; adeoque hactenus omnibus aliis praesulibus eminere. Anselmus Cantuariensis jam circa annum Iios. in haec verba scripsit ad Ernolium Priorem: Conqueretur Rex cum Omnibus Discopu ct Principibus suis, qκia cum idum coronare nolo au- sero ei corona ua honorem, quem ei Primas Regni βι debet per consiuetudinem. Vsque adeo prosect5 id passim est usitatum, ut alij rerum nostrarum non satis gnari,propter consecrationesRegias,quas frequental sine Coloniensis peregit, huic primum locum tribuerint. Suριν omnes magnates scribit Matthaeus Paris in chronico rari Anglicar. ad am num ri v. pag. edit. Parisiensis) super eminens est Archiepiscopus Olaniensis, qui coronare tenetur Regem Almannia apud Aquisgranum,ab antiqua ct approbata consuetudine. Meritdigitur dixeris jure gentium Christia- natum primario Prauuli hanc dignitatem competere. Vnde neces satio sequitur: quicquid ab hoc abit non fieri nisi vicujusdam privile-gij. Nec vero sine causa ita in omni orbe Christiano Europaeo invaluit. Iure enim utique id quod in republica sacri est ossicij maximum convenit illi qui inter sacros proceres est potissimus. Inaequalia enim inaequalibus deberi, illius juris est quod nobiscum nascitur omnium que mentibus natura inscribitur. Hisce in hunc modum praemissis, ut ad rem ipsam veniamus, non dubitamus in universum asserere: Eminentissimo flectori Moguntino merito competere ratione sivi Primatus omne omnin) sacrum illud coronanda imo: ex inreterata con uetudine illud ius ipsi hodieque es integrum extra dioec Coloniensem: C.laniensiautemsedi, non rufi exsingulari priνilegia, jin hoc tanνenire, idque duntaxat intra uam dioecem. Probabimus autem hanc

assertionem nostram per partes.

I. Ac P RIM V M quidem, ratione Primarus competere Mogunti omne jus ceronandi, non amplius est dissicile ostensu. Etenim jam tum demonstiavimus: iure gentium Christianaram fundato super jure naturae, in universo orbe Europaeo,adillu,qui inter Praesules primum m regno quovis locu obtinet, ius coronandi spectare. Demonstravi

7쪽

in jam tum itidem: agi nunc non nisi de coronae Regni Germanici, aut ut cum majoribus loquamurὶ Regni Francorum collatione. Iam velo in Regno hoc Francorum Gerinanico inter Praesules ac Principes primatum etiamnum obtinere Moguntinam Sedem, nisi fallor, omni dubio caret. Habuit vero illa sedes hanc dignitatem ab initio usque Regni hujus. Statim enim, facta illa valli Fiancorum Imperii anno 8 2. tres in partes di vis orae, Moguntinus Ai chiepisto- pus concessit in ditionem Regni Francorum Orientalis: Coloniensis autem ac Trevirensis anno demum gro. illi Regno acccsserunt, cum ante suissent parti s Regni Lothariensis: ceu alibi probatur. Neuter vero eorum etiam post dubium fecit Moguntino locum primum. Hinc iam Ottonis Magni aevo Moguntinus audiit summus Pontifex, Pontifex maximus; comparatione nimirum facta cum reliquis Regni hujus Praesulibus. Sanὰ frequenter hae appellationes oc- . currunt apud ' Mitelandum, qui res Ottonis Magni calamo adidit Scriptor συγ αον Sequenti seculo decimo Marianus Scotus I. Larat. 6. scribere non dubitavit: Post Papam secundus habetur Moguntinus archiepiscopus usique in hodiernum diem iste itaque in Regno Germanico primatus Moguntini Arauerisiopi cum itidem careat dubio, iamsole meridiano clarius mam festa est utique veritas pronun- . stati mei.

Et vero hoc jus ex prima tu isto competere Moguntino, jam

. tum olim prosectis non fuit ignoratum. Hinc jam mitelandus i. I. de Henrico I. verba faciens notanter scripsit: Cumque ei offerretur unctio cum diademate a pummo Pεntifice qui eo tempore Herigerus erat,&c. Ipse

Papa in litteris illis quibus ' illigi se Archiepiscopo pallium contu-

Iit, addit haec verba: Quocirca uti eo pallio scit. vici ineru; sicut praedecessores nostri tuis pra Gesoribus conccsseruiit; servanda duntaxat pririlegiarum tuorum integritate, qua in tota Germania o Gallia, post summi culmen Pontificis, in omnibus Ecclsasticis neutiis, id est in rege consecrando o nodo habenda, caetexu omnibus tam Arahi sopis, quam Ipiscopis, spolia. Ica auinitatescuto lum o rictum esse ridetur, praemineas. Moeuntinus ipse hoc primatus jure fretus aegre quondam permisit a Coloniense consecrationem regiam institui etiam intra ejus dioec sim Aqui r Diserte Lambertus Auchasnaburgensis presbyter, scriptor,prout

8쪽

' illis temporibus pruden , peritus&disertus,ac praeter hoc candidus, per injuriam enim Coloniensis defenser fidem eius vocat in dubium in ad annum ios : Imperatoris fili Iu Henricus consecratus esin Regem G ur grani ab Herimanno Co te e .

chiepiscopo, vix o aegresuper hoc impetrato consensu Lupia di Archiepiscopi, a quem,propterprimatum Nuntinae Sedis, consecratio Regis ct caetera nee tiorum Regni dissost iopolissimumpertinebat. Sed de priore satis. I S. Pergimus ad SECUNDUM ; nempe nunquam interrupta,atque adeo perpetua,octingentorum annorum consuetudine, ius coronandi per universum Regnum hoc, una excepta

Coloniens Harces, Moguntinae Sedi hactenus mansisse inte

grum. Facillimum 'hoc quoque.est demonstratu: quippe quum αDesenseres Colonienses Regum neminem ex omni aevo potuerint , producere debuissent autem producere, quum idem, quod hic nos. ut sisset Eminentissi Elector Moguntinus) qui fuerit coronatus a CO loniensi extra eius dioecesin: A quisque possit, evoluta Regum Ge manicorum ii istoria,veritatem pronunciati nostri sine labore assequi. Reses cum desint, ad taminas confugientes, unam iactitant illi De se mores coronationem Elisabethae, coniugis Alberti I. Austi laeti hance nim coronatam eisse a Coloniensi Norimbergae allante M guntino. Neque nos negamus id factum esse. Sed famam est singulari Moguntinrconsensu: prout non adeo pridem Eleon oram Ferdinandi I I. uxorem Tre u irensis coronavit, sed roga tus a Mogun uno' & huius nomine. quia ipse sacris infulis non esset initiatus. Fuerunt autem sic satis multi Germaniae Regium, extra Col

niensem dioecesincoronati Germaniae Regum inquam: nec enim

de Caesarea corona est quod nunc agamus, aut simus solliciti cum Desens bribus Coloniensibus pag. ψι : cis an trans Alpes post Lotha rium Ludoviciis' II, Carolης Calvus, Carolus Crassus & Arnolphus Caesarea corona sint insigniti. Nemo vero Regum ante Ottonem Magnum Aqui igrani , aut alibi cis Rhenum , legitur coronain

rus. Ex adverso, etsi monumenta vetera omnes coronationum

9쪽

illarum actus non ea qua par erat diligentia memOIavermi, attamen constat Arnolphum Francolatu coronatum Regem anno 8 . mens Novembri. Eius filius Ludovicus videtur coronatusForchemij. Ita enim ad annum 9oo. notat Regino : Proceresse optimates qui Fub ditione . no hi fuerant a Torcheim in unum congregati , Ludovicum lium praedim Principis Regem super se creant, ct coronatum Regi ue ornamentis indutum infasigio Regni sublimant. Aquiigrani certe a Coloniense non potuit coronari, quod Regno Lotbariensi tum praeesset Zuenieboldus, atque adeo Coloniensis haud numeraretur tum inter proceres Regni Francorum qNod cedebat Ludovico. Hine ipse Regino statim subiungit: Dum haec in Germanxa aguntur, c uer i huic successit Conradus I fuit quidem unctas in Regem, ut loquitur vitekindus I. I. Aqui rani tamen itidem coronari non potuit,. quod simulae obiit Ludovicus. Regnum omne Lothariense occupaveritCarolus simplex Gallus annos Ιχ. ut recte colligit Sirmondus. Huius successori Hem ico L Saxoni, renuenti tamen, Moguntinus Herigerus, non Coloniensis qui nec potuit, tum adhuc haerens in ditione Caroli simplicis) anno 9 I. s. diadema atque unctionem obtulit. DisertE Witthindas l. I: Cum ei osserretur umctio eum diademate a Summo Pontifice, qui eo tempore Hengerus erat, no previt,nec tamensuscepit. Dithmarus etiam l.i: Episcopasis unctionem benedicrionis a Herigero inchiepiscopo exhibitam, amecessorum mor norum,nou desideravit nec , fuscipere voluit. Idem Dithmarus I. s. de Henrico II. ita scribit: Deindeque ad Mogantiam celeriter properando Rhenum securus enavigat. Hie VIII. Idus Iuni ibidem,commum devotione in Regem ele-

rumquesuimet auxilio,coronatus. Defensores Colonienses pag. 17. existimant , Henrici hanc coronationem potius cauam Colo-

10쪽

retniensena in re, quum eam irritam pronunciavit Coloniensis Heli. bertus, de Henricum coegit denuo coronam Aquisgrani accipere, utque astipulante Gregorio V. Papa. Vetum esto, id fecerit Heri' Derius, dc irere fecerit, quorum neutrum concesserunt : id tamen manet, Henricumfuisse unctum coronatumque extra Coloniensem dioecesin, non a Colomense sed Moguntino, atque adeo hoc quoq; exemplo constare. Coloniensi extrasiam dioecesin nihil esse tutis in

coronatione.

Henrici siccessor proximus Conradus II. Itidem Moguntiecoronatus est&quidem ab Aribone Mognntino, uti refert Wippo Post hunc etiam Rudolphus Suevus, ad vetias Henticum I U.

electus, Moguntiae consecratus es a Briseido Archiepiscopo i-

gem, ut loquitur Marianus Scotus ι. 3. Philippus Suevus itidem coronam accepit Moguntiae, sed pel Episcopum Tarentinensem, quod abesset domo Moguntinus.. Αvorum & nostra memoria quinque ultimi Caesares & deniq nuperus feliciss. memoriae Ungariae Rex coronati itidem sent extra duecesin Coloniensem, itidem tamen non a Coloniense sedi Mo-guntino. Praeter hos vero neminem reperias coronatum extra dioecesin illam. Αe proinde non est quod de secundi nostri pronunciari veritate quisquam dubitet. III. Licet itaque iam tum TERTIO etiam assirmare , Coo

niensi non competere aliquod ius coronandi nisi infra dioecesia

suam. Et verbhaec fuit ipsorummet Coloniensium praesulum perpetua sententia ; nisi quod paucos eis. annos illi coeperint omne omnino eoronandi ius libi solis si ridiciter arrogare. I a vero illos se et antehaesensisse, probare licet non uno ar

gumento.

. t Urimum quidem id palam est ex eo quod nunquam santehac quidem tuerint usi ullo praetextu ad ius sirum constituendum, quid non limul involvat dioecesin. Antiquissimae sol. de coronan di isthoc iure controversae illae sunt, quae circa inaugurationem ot-eonis Magni, & denub circa Henrici I v. eoronationem fuerunt ex - citatae. utrobique autem Coloniensis non nisi ad Lae dioecesios B a iura

SEARCH

MENU NAVIGATION