Dissertatio physiologico-medica de actione atropae belladonnae in iridem ...

발행: 1853년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

mescentis, post punctionem cataractae, irritationem

iridis impediant, tum denique ut, dilatata pupilla, cataracta centrali aut pupilla partim accreta correptis visum reddant 1). In experimentis nostris solo sulphato atropini usi fuimus, quod tum propter mechanicam irritationem absentem tum propter constantem compositionem extracto

belladonnae cauterisque belladonnae praeparatis praeferri meretur. Videntur Angli primi hoc praeparato usi fuisse, cujus solutionem gr. IV in unc. 1 aquae distillatae adhibere solent. Eadem nostra semper fuit solutio, quoties alia non speciatim indicata est. Cujus si duae guttulae in oeulo instillantur, dilatatio pupillae completa in homine sequitur, etiamsi ViX per dimidiam minutam hoc fluidum cum cornea et conjunctiva in contactu manserit. In nobismetipsis et in aliis pupillae dilatatio, post decem minutas nondum conspicua, POStquindecim fere semper jam incipiebat; contractio

autem, tum lucis stimulo tum accommodatione Voluntaria, satis integra adhuc persistebat. Post 20 aut 2b minutas plerumque dilatatio completa erat, ita ut vix margo iridis superstes videretur, ae penitus pupilla immobilis esset. In genere in hominibus provectioris aetatis tardius, citius autem in junioribus, imprimis in infantibus essectus sequebantur, quod1ὶ Clar. Promotor jam per annum et quod excurrit puerum decem annorum, cataracta centrali congentia assectum, et puellam 18 annorum, synechia partiali laburantem sere quavis hebd0 madesulphatem atropini instillandum curavit, quo sit, ut visus, neglecta instillatione penitus sere ab0litus, quasi in integrum restituatur.

22쪽

horum corneae tenuiori faciliusque imbibenti tribuendum censemus. Die sequente quodammodo dialatatio diminuta est; immobilis autem remansit pupilla. Por duos dies eadem fere manet conditio; a quarto autoni indo die magis magisque dilatatio disparet et rodit mobilitas, simul eum facultate oeulum accommodandi, ita ut 8 vel 14 diobus post instillationem

nullum amplius discrimen inter pupillas observetur. Doctissimus CRAMER I) se observasse Commemorat, dilatata pupilla actione belladonnae, nisum accommodandi pro propinquioribus non, uti in statu normali esse solet, pupillae contractione sed dilatatione, licotexigua illa, dignosci. Quam autem CRAMERI observationem, suae de meelianismo accommodationis theoriae respondentem, confirmare non contigit. A primo inde dio post instillationem, ope speculi oculi, convexa lente muniti, rem prosecuti fuimus atquo in initio nisui accommodandi motum nullum, pupillae autem mobilitatu redeunte, contractionem manifestam juncta vidimus. Methodus entoptica rem confirmavit. Symplomata

interdum generalia instillationem dictae solutionis insequi, exemplis jam illiustravit Doctissimus VΑΝ ΤMGT 1). Facillimo etiam in cano et selo summum dilatationis gradum produci experti sumus. Citius etiam in junioribus, tardius in aetate provectioribus sequitur effectus. Plerumque post 10 minutas nihil, post 14 min. incipiens, post 20 aut 25 min. completa dilatatio aderat, ita quidem ut iridis margo ViX conspici posset. Post hebdomadem dilatatio satis adhuc notabilis supererat, licet mobilitas rediisset.

23쪽

In cuniculis jam citius dilatatio observatur, in junioribus quidem intra 3 aut 5 minutus, neque tamen unquam maximum attingit gradum, in homine, in cane et sole obvium, margine semper iridis unius fore millumetri superstite. Fortiori otiam solutiono adhibita, have margo non disparsit. Dubilior dilatator pupillae hic accusandus videtur. In columbis factam instillationem dictau solutionis nulla secuta est dilatatio. Negatur jam a KIESERO 1)effectus belladonnae, hyoscyami et aquae lauroeerasi in avibus. ι Naeli meinum dushall, angustollion Vorsuchon' inquit , widurstetit cino Taubo Gabenvon dr. 1 tr. Beliadonnae, und eben so grosSen Dosen Von Elin Mosollami und Aqua Laurocerasioohobata. Allo dieso Mittet boWirhion, aucti in donsilirhsten Dosen, uusserlicli aus Auge und innerlichangeWandi, nichi die mindesto Vortia aderung im Augu

24쪽

A WΕBERo 1), in oculum columbae et strigis passerinae solutionem extr. belladonnae inspergente, KIESERI observatio comprobata est, nequaquam a nobis. Solutione fortiori usi, dilatationem vidimus post 7 minutas jam incipientem, post 15 minutas manifestam, post

25 minutas manifestiorem. Multum autem aberat ut tota iris disparuisset: relatio sero orat - 2:3 inter utriusque pupillae dimensiones. Neque penitus immobilis orat ad lucis stimulum, quo quodammodo contrahi pergebat, tremore accedente celerrimo marginis pupillae, plus minus etiam in statu normali obvio, eum oculi tremore solito non confundenda. Dilatationem autem jam intra horae unius spatium contractio excipiebat, ac duabus horis post instillationem omnis effectus disparuerat. Si contactus solutionis otiam debillioris per ducem minutas eum cornea et conjunctiva protrahatur, oculo immobili aperto, dilatatio quoque sequitur, ac tandem eodem modo applicata solutione fortiori penitus immobilis pupilla re dita est, paulo autem magis quam in priori casu dilatata. Post duas horas immobilitas jam disparuit. Hanc dubiliorem actionem belladontiae in avium pupillam non tantum fibris muscularibus radiatim dispositis in irido avium fore deficientibus, Sed praeterea, uti ex MESERI OSperimentis efficimus, minori sensibilitati pro ipso narcotico tribuendum censemus.

In ranis quoquo fefellit dicta solutio. Fortiori a shibita non dosuit offectus, vix diversus ab illo, quemmes obtulerunt. Nimirum sequentia notavimus.

1ὶ l. c. p. 22.

25쪽

Di ameter transversa. Diauieterlongitudinalis Diameter transversa. Di ameter

Tertia.

Quarta.

Hae mensurationes instrumenti ope nonii muniti accuratissime perfectae dilatationem brevi insequi, mox contractione exceptam, luculentissime probant. In Porca fluviatili, in Esoco lucido et aliis piscibus huc usque pupillae dilatationem, sulph. atropini inspergendo, solutione quoque fortiori, nondum efficero contigit. Neque lumen quicquam valebat. Post mortem vix sensibilem dilatationem observaro nobis videbamur. Superest ut commemoremus interdum tum in homino tum in cuniculis et ranis alterius quoque lateris leviorem dilatationem nos observasse, dum in homine generalia quoque Symplomata Orta erant. Usum internum Belladonnae utriusque pupillae dilatationem ossicere constat, qua de re eXperimenta autem non instituimus. Lectu dignissima est relatio 1) Doctis-1ὶ Legitur apud R0uugs in suo libro cui titulus: Phytooraphiemidicale. 1855. T. I. p. 47l seqq.

26쪽

simi GΑULΤΙΕR DE CLAUBRY do venosidio 150 otquod excurrit militium, qui Atropae Belladonnae

fructus sumpserant. ConStans Symploma erat pupilla quam maxime dilatata, immobilis.* 5 De modo aetioreis belladonnae. Dilatatio pupillae tum in mammatibus, tum in avibus tum denique in amphibiis sulphatis atropini aut alius belladonnae praeparati in oculo instillationem sequitur. Questio jam est quommodo agat. Usus internus belladonnao itidem dilatationum pupillae provocat, quod non nisi absorptione in sanguine et actiono secundaria in systema nerveum explicari potest. Instillatio autem in oculo ejusdem tantum lateris dilatationem efficero solet, et ubi illam utriusque lateris dilatatio sequitur, symptomata generalia in homine saltum non deficiunt, ita ut alterius lateris dilatatio eodem modo sexplicari posset ac illa quae usum internum sequitur. Hinc autem patet oeulum, in quo instillatio fit, magis ructa via affici ulterius

eruenda.

Probabiliter physiologi hypothosin amplexi sunt,

atropinum instillatum absorptione per corneam in humorem aqueum suscipi atque directo iridis nervos inicere; quae sentcntia autem vix pronuntiata, ne dum probata est. Quin fero improbabilis videbatur nobiscum reputantibus, infrictionem unguenti bella- domae in regione supra-orbitali, uti cognitum est, ejusdem tantum lateris pupillae dilatationem saepis-

27쪽

sime proVocare. Praeterea Vir doct. VON GRAEFEBorolinensis Promotori retulerat et ipso probaverat extr. belladontiae injectionem in oculi cameram anteriorem nequaquam iridis dilatationem sod tritidompedissequam habere, quare experimenta nonnulla instituere, ut certiori judicio locus foret, non inutile

duximus.

Haec eXperimenta transitum atropini in humoremaqueum eXtra dubium posuerunt. Jam Vidimus, dilatationem, etiam in animalibus minus sensibilibus ad actionem atropini, eo citius post factam instillationem oriri, quo tenuior eSt cornea, quo juniora

sunt animalia. In ranis post 5, in columbis post 7, in cuniculis post : 10, in cane et homine non nisi post 15 minutas dilatatio manifesta est. Neque refutatur hic modus agendi dilatatione unius lateris post laetam infrictionum in regione frontali. Infrictionem unguenti belladontiae in hac regione non nisi post plures horas dilatatio sequi solet et idem observavimus in quatuor hominibus, sat magna copia solutionis sulphatis atropini regioni supra-orbitali applicata. Post unum alterumve diem dilatatio disparuerat. Neqvis objiceret epidermidem impedivisse, quominus brevi tempore absorptio fieret, in duobus canibus ipsi cuti regionis supra-orbitalis, optuerinide destitutae, ad distantiam 16 et 18 millemetrorum a margine Supra- orbitali, sulphatis atropini solutionem applicuimus et sequentia notavimus. In priori 35 minutis post applicationem solutionis fortioris nulla dilatatio; iterata applicatione, utraque pupilla quodammodo dilatata est; post plures horas lateris applicationis pupilla major est. In altero cane post 20 minutas

28쪽

exigua utriusque pupilla dilatatio; post horam nulla

ultorior mutatio; iteratam applicationem sequitur major utriusque pupillae dilatatio, mobilitate quadam superstite. Ex hisce officimus, in cute vulnerata facilius fiori absorptionem, qua facta utriusque pupillas dilatatio brovi jam oritur. In altero autem cane post plures horas manifestior ejusdem latoris dilatatio erat, quod o transitu directo sulphatis atro- pini in oculum per liquidum nutritium explicandum censemus. Rusmodi transitus substantiae absorptae per liquidum nutritium, imprimis telam cellularem secutae, pluribus eXemplis demonstratur. Ita saepius applicationem ung. hydrargyri prope glandulam parotidem intra 21 horas salivationem insequentem Promotor observavit, dum multo major ejusdem unguenti copia aliae cutis parti applicata aut nullam

aut tardiorem salivationem provocat. Sanguinem quoque in musculis femoris contusione ex Vasis missum post plures dies maculae ex flavo viridescentes ad internam genu faciem sequuntur, materie colorata non in vasis resorpta per liquidum nutritium descendente. Tractus tantum intestinatis atque vesicae diversas tunicas non transgredi substantias,citius quippe in sanguine susceptas, eXperimenta BoCKERI bene instituta, minus recte autem eXplicata, docent. Sed tantus capillarium numerus in aliis plerisque telis, praesertim in tela cellulari non ostenditur. Porro Vidimus ranarum pupillas, Secto capite, amotis etiam cerebro et medulla, quin et oculis eX orbita, remotis exscissis partibus contiguis cauta applicatione sulphatis Atropini in solam corneam mox dilatari, quod non nisi transitu uti opini in cameram anteriorem

29쪽

oxplicetur. Idem observavimus in solo capite vaccae recenter mactatae, in cuniculo jam mortuo, in aliis, ita ut circulatio saltem non requiratur ad effectum atropini producendum, neque actio in nervi trigemini ramulos eXternos accusari queat. Deinde sulphatem atropini per parvam aperturam in disco e substantiacaoutohoue dicta confecto et preSSione contra Oculum asino ita applicuimus, ut parva tantum parScorneae centralis solutionis contactum subiret, atque post 10 minutas, remoto disco, dilatationem secutam jam vidimus. Cuniculi cameram oculi anteriorem acus ops, quali ad cataractae operationem utuntur, aperuimus atque minima sulphatis atropinisolutionis quantitas tubuli opo capillaris dicti per vulnusculum introducta fuit, eo esto tu ut in initio ex irritatione pupillae contractio oriretur, mox Vero dilatatione sat notabili et immobilitate excepta. EXperimentum denique crucis instituimus, transitum Sul-phatis atropini in humorem aqueum luculentissime probans. Solutionem fortiorum bis cuniculi oculo applicuimus, contactu per aliquot minutas protracto. Post dimidiam horam dilatatione probe insecuta, oculum aqua iteratim abluimus, ita ut nec quicquam eXtus solutionis Superesse posset; nunc Vero humorem aqueum cuniculi detractum in canis oculum, animalis ad atropinum sensibilioris, instillavimus, eo effectu, ut per dimidiam horam oculo aperto contactu cum Cornea et conjunctiva protracto, manifesta esset dilatatio pupillae canis, manifestior etiam post horam unam, adeo ut ipsius iridis margo tantum tenuissimus superesset. Mobilitas autem non penitus deerat et postridie dilatatio nulla superstes mansit.

30쪽

Cum jam ejusdem canis oculo sulphatis atropini solutionis septem partibus aquae dilutae ita ut uncia una aquae dimidium tantum granum sulphatis atropinicontineret) tres guttulae eodem modo applicuerimus, ct celerior et completior fuit dilatatio, per plures dies absque ulla pupillae mobilitate superstes. Vix ponderabile quid in humorem aqueum transire, quantulum, quatenus absorbetur, ad pupillas dilatationememetendum jam sussicit, luculenter patuit. Haec omnia si nullum relinquant dubium do transitu instillati sulphatis atropini in humorem aqueum

ac do offectu inde secuto, non est quod alteram pupillae dilatationis explicationem quaeramur. Omnibus nervis sectis, ganglio quoque ciliari abscisso, nulla superstito circulatione, actio sulphatis atropini in pupillam non minus manifesta est. Nullus igitur modus agendi admittendus videtur nisi directus post transitum in humorem aqueum, aut indirectus post absorptionem in sanguinem, quae tum in oculum ipsumtum in centrum nervosum actionem Secundariam pedissequam habere potest.* 6. De nervis, in quos Bella Gnna agit. Superest ut de nervis dicamus, quorum actioni perturbatae, post sulphatis atropini instillationem, pupillae dilatatio tribuenda est. Hauc questio dim-cillima est nequo prorsus solutam habemus. Liceat autem quid a nobis actum sit ad rem illustrandam,

breviter eXponere.

SEARCH

MENU NAVIGATION