De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

Ia IEcclesia Regiae collationis, Principem ejus rei conscium facit, proponitque Uconomum , qui illius Ecclesiae proventus administret. Invigilat edendis libris, statuitque eos, quorum censi rae subjiciendi sunt, antequam tFpis committantur: denique in ligne , & celeberrimum Neapolitanum Gymnasium, ubi tot ductissimi viri tradendis disciplinis, ac rei litterariae illustrandae operam navant , moderatur. Jam vero ex iis omnibus , quae dicta sunt, constat disertissime , quanta sit affinitas inter veterem Archi capellanum Regum Francorum , & Majorem Capellanum Regni Neapolitani, eo praesertim nomine, quod plurima ccclesiastica negotia ad Principem delata, Majoris Capellani suffragio absolvantur . In eo tamen is & veteri Archi capellano, & Magnis Capellanis aliorum Principum praestat, quod ejus curae, & jurisdictioni subdantur Capellae, &Capellani Arcium totius Regni, Capellani itidem castrenses, S maritimi , tum milites, qui terra , marique Regiis stipendiis aluntur, uti ex dicendis compertum erit. XIV. Antequam huic Capiti finem imponamus , varii recensendi sunt tituli, quibus variis in Regnis Magnos Capellanos donarunt. In Aula Regum Francorum primae stirpis

disti sunt Abbates Palatini oratorii, quia instar Abbatum praeerant Ecclesiae Palatinae, ejusque Clericis. Tum sub secunda stirpe, Archi capellani vocabantur, quod Capellanis omnibus imminerent; & hinc quandoque Summi, & Magni Capellani nuncupati suere. Nam in epistola Concilii Cariliacensis ad Ludovicum Fulradus nominatur Summus Capellanus Regis Pipini: & Gunt harius dicitur ab Hincmaro Remensi Magnus Capellanus Regis Lotharii. Is idem in Concilio Aqui Ggranensi nominatur Archi capellanus Sacri Palatii. Angilbertus appellatur Abbas, & Minister Capellae ab Hadriano Papa in epistola ad Carolum Magnum . Hilduinus dictus est Antistes Sacri Palatii ab Agobardo Lugdunenti in quadam epistola ad ipsum data: & Drogo Metensis Episcopus, Archi palatinus Praesul in apologetico Ebbonis; & alibi Senior Capellanus. Primicerii quoque titulus Magnis Capellanis datus legitur , ut Angilberto, & Angit ramo. Archipresbyterum Franciae appellat Fulradum Hadrianus I. in epistola quadam a Flodoardo

152쪽

I 29 relata. In praefatione Concilii Moguntini anno 8I3. legitur Hilde idus Sacri Palatii Archiepiscopus . Censet tamen Fi-le secus in lib. de sacr. Epist. auctor. cap. 9. l. II. pro Arctii piscopo legendum esse Archicapellanum. Sed potuit ille Archiepiscopus vocari, quod honoris causa eo esset ornatus titu- Io ; nam in vita Leonis III. scripta ab Anastasio , ille idem nominatur Archiepiscopus, & Capellanus. Angit ramus quoque, et sit Metensis esset Episcopus, tamen Archiepiscopus dicitur can. 33. Concilii Francosordiensis ; non quod Archicapellanus

esset, siquidem ejus praedecessor Grodegangus dictus est etiam Archiepiscopus ab Alcvino, sed quod titulo Archiepiscopali ,

R Pallio donatus esset. Consueverunt enim Romani Pontifices honoris causa quibusdam Episcopis Pallium, &Archiepiscopalem titulum conferre; uti Gregorius Magnus Stagrio Augustodunensi , in gratiam Brunechildis Reginae. Et haec etiam causa esse potuit, cur Aiglibertus Episcopus Cenomanensis , nuncupatur quandoque Archiepiscopus . Sub tertia stirpe Regum Galliae, qui hoc munus gerebat Capellanus, &Eleemo synarius, deinde Magnus Eleemosynarius dictus est. In Hispania, uti etiam in Lusitania , Majoris Capellani nomine hoc officium exprimebatur . In Aula nostrorum Principum, olim

Magistri Capellani, & Magistri Regalis Capellae appellabantur, qui hoc munere donati erant: quemadmodum Magistri Justitiarii dicebantur, qui praeerant juribus reddendis; Magistri

Rationales, qui imminebant Regio aerario; Magistri Tabellariorum, qui praesecti erant iis, qui commutatis equis celer rime itinera conficiunt. Quin etiam in Gallia Magistri titulus legitur datus Magno Capellano. Nam Lupus Ferrariensis ep. Ilo. vocat Hilduinum Ecclesiasticorum Magistrum. Et Gri-moldus sub Ludovico Rege filio Ludovici Pii, dicitur Magister a Wala Dido, cui is nuncupavit Poemata de Re Hortenti. Sub tertia vero Regum dynastia Episcopum Sylva nectensum , qui circa annum la83. Capellam Regiam moderabatur, appet latum Magistrum Capellanum Regis, testatur Petratius lib. I. cap. Sῆ. Is idem lib. I. cap. II. scribit, Olim , qui praeerat Clemro Sanctae Capellae Parisiensis, nuncupatum fuisse Magistrum Capellanum Sanctae Capellae. Nunc etiam temporis in Aula . R Re

153쪽

s 3 Regum Galliae , qui imminet oratorio Regis, dicitur Magister Oratorii , sicuti qui imminet Cantoribus , Magister Capellae Cantorum. At regnantibus Aragoniis Neapolitanis Regibus , invaluit Majoris Capellani titulus, quo ad haec usque is tempora amplissimum hoc munus donatur.

DE PRIUILEGIIS CAPELLAE REGIAE, CLERIPALATINI, ET MAGNI CAPELLANI.

De Origine, ct progressu Privilegyorum . II. De Prisilegiis Capellarum , ct Copello rum Regum Angliae. m. Et Regum Galliae . IV. Hispanix. v. Lusitan . VI. Privilegia

Eleemorirnario Regum Sardinis. vIi. Dubia, di Declarationes circa eadem Prizilegia. VIII. AIbum exemptorum in Aula Regum Sardinix. IX. Antiqua jura Maseris Cape Iani Neapolitani Regni. X. Privilegio eidem collata a laudato Pontifice Maximo BENEDICTO XIV. Celesiae disciplina, quemadmodum diversis temporibus juxta varias locorum , rerum , & personarum circumstantias , quibus accomodanda suit, varias subiit mutationes, quoad innumera sere ecclesiasticae rei capita, ut in ordinandis Clericis , eligendis Episcopis, convocandis Conciliis, in jungendis poenitentiis , relaxandis canonibus ita quoque in privilegiis , & exemptionibus concedendis . Has omnes mutationes complectitur doctissimus Thomassinus in notissimis libris de veteri, & nova Ecclesiae discipIina, ubi iIlud frequenter inculcat, serviendum esse legibus, moribusque jam receptis, actum elia de pace publica, si omnia ad antiquatas legitima auctoritate regulas revocentur; & cuique Iaudandam, atque sequendam elia sui temporis Ecclesiae disciplinam. Sane pristinis saeculis vix ulla dabantur Ecclesiis, aut Monasteriis, Clericis, sive Monachis privilegia, quae pleni simam

154쪽

involverent. Nam antiquissiima privilegia saetulo sexto , &deinceps indulta Monasteriis, nonnisi respiciebant illorum bona temporalia , & liberam Abbatis electionem, quae ab Episcopis turbabantur , utpote qui sibi vindicabant jura qiuedam in ordinatione Monachorum , benedictione Abbatum, conmsecratione Altarium, pro receptione Chrismatis, pro Synodico, & Cathedratico . Monasteria insuper magnis sumptibus in visitatione gravabant, sibique adscribebant jus Abbates constituendi. Fuse ostendunt Thomassinus p. I. lib. 3. & Ua ne spe nius Iur. Canon. par. 3. tit. I a. aliique, vetustissima privilegia non aliud fere complecti, quam exemptiones a juribus jam recensitis, liberam Abbatum electionem , & quae ad conservandam Monasticam quietem, ac disciplinam conducere videbantur; salva tamen spirituali Episcoporum jurisdictione . Nonnulli quidem totalium exemptionum originem reserunt ad tempora S. Gregorii Papae, cui adscripta sunt privilegia quaedam plenilsinae libertatis concessa Monasteriis Gallicanis S. Medardi, &S. Germani, & Xenodochio Augustodunensi: quae tamen Launojus, aliique eruditi inter suppolititia recensent. Alii initium exemptionum repetunt a Synodo Carthaginensi anno 3a . sub Bonifacio Episcopo; cujus men

tio fit in alia Synodo Carthaginensi anno 33 q. sub Reparato, ibique dicitur, nil esse juris Episcopis in Monasteria, nili

quoad Clericorum ordinationem, & Altarium consecratio nem . Illud tamen certum est, seculis undecimo, & duodecimmo omnimodas exemptiones Monasteriis , Ecclesiis, Capitulis, Clericorum Collegiis, Xenodochiis, Societatibus Eque stribus indultas potissimum viguisse ; easque majus incremen tum accepisse flagrante schismate Aventonensi: & hinc graves querelae Bernardi, Petri Blesensis , Petri Cantoris, Joannis Sarisberiensis; tum etiam Episcoporum in Conciliis Uiennensi, Constantienti, Lateranensi, ubi actum est de iisdem libertatibus revocandis, quae penitus enervarent ecclesiasticam disciplinam. Neque olim a solis Romanis Pontificibus annueban

tur privilegia exemptionum ; sed etiam ab Episcopis, &a Regibus, accedente Episcoporum consensu ; uti fuse tradunt R a plu

155쪽

3 aplurimis allatis exemplis Thomassinus, & Uanes nius. Ιdque praesertim locum habuit, cum ab ipsis Eceseliarum , aut Monasteriorum Fundatoribus hujusnodi immunitates emagitabantur : siquidem pluribus evincit doctissimus Thomassinus par. I. lib. 3. cap. 3I. & sq. potuisse Ecclesiarum Fundatores eas ab Ordinariorum potestate subducere , &Apostolicae Sediimmediate subjicere. Quemadmodum in Africa fuerunt plurima Monasteria in quacumque Dioecesi, vel Provincia sun data , quae non Episcopi Dioecesiani , sed illius Episcopi jurisdictioni suberant, cui illa subjicere volui sient eorum Fundatores, ut plurimum vero Episcopo Carthaginensi. Similiter in utroque Patriaichatu Orientis fas erat Monasteriorum Fundatoribus , in quacumque erigerentur Dioecesi, ea subjicere Patriarchae in ipsa illorum fundatione ἱ tunc Episcopo Dioecesano nulla erat potestas in illa Monasteria, ne ordinum quidem conserendorum, aut Abbatis consecrandi, aut Mita celebrandae. Quin id quoque juris sibi tribuebant Metropolitae,

intra suam Provinciam , et si iis non raro repugnabatur. In

Neapolitano Regno ex antiquissimo more Episcopi, aut iis consentientibus, Prinei pes libertatibus, atque exemptionibus donarunt Ecclesias, quas vel ipsi fundaverant, vel earum fundatores privilegiis donari exoptaverant. Refert Ughellius in Episcopis Beneventanis Diploma Arechis Beneventi Ducise Longobardorum gente, quo confirmat exemptionis privilegium latum a Ioanne Episcopo in favorem Eccletiae S. Mariae, R S. Martiani, quam Gardino Abbas fundaverat. Ibi dicitur:

' sera quidem gloriosa potesas juxta membranam usius Ioannis Episcopi in praedicta Ecclesia boe nostrum absolutionis praceptum firmavit ea ratione, ut tantummodo ad nostrum serum Palatium audientiam habere debeat, sicut extera n rara

Monasteria in no a sint semper potestate, ordinandi in ipse no-sra Ecclesia, qualiter noserar eximietati placuerit, di a nu Io Epi σο hujus functae sedis Ecclesiae noserae Benevenianae ,

vel a quibuscumque Sacerdotibus, umquam requiratur infusjurisdictione. Datum est hoc privilegium circa annum 769. cx quo constat, fuisse ea aetate nonnullas Ecclesias , quae Principes declarabant sui juris, quaeque dicςbantur pertinere ad

156쪽

Sacrum Palatium . Simile privilegium exhibet ibidem Ughellius datum ab Atenulmo, & Landulpho Beneventanis Principibus in favorem Ecclesiae S. Joannis: & in Episcopis Saler- nitanis, plura proseri hujusmodi exemptionum privilegia , , quae Salernitani Epi opi, aut Principes Ecclesiis a se, vel

ab aliis constructis concessere. Normannis deinde imperantibus, plurimae Ecclesiae exemptionibus donatae sunt, quod e seni juris Principum. Tassonius in lib. de Antes veri q. Obser. S. refert privilegium quoddam a Comite Rogerio anno Io9 . S. Brunoni concessuna, ubi dicitur , quod Monasterium

Arsaphiae Capella mea erat exempta ab Episcopali jurisdictione per Sacro inam Romanam Ecelesam. Ecclesii a quoque Barentis S. Nicolai jam tum temporis exempta erat, uti colligitur ex privilegio Alexandri Comitis Copertini, jubente R gerio, illi Ecclesiae dato ; & ex privilegio Paschalis II. dato anno ii o6. Eustachio Abbati illius Ecclesiae, petente Boemondo Antiochiae Principe , & Domino Barii, quae profert Ughellius. Hinc Bonisecius VIII. in Bulla data anno I 296. ingratiam Caroli H. Andegavensis, dixit hanc Ecclesitam esse Sedi Apostolicae subjectam, ut apud Beat illum , & Chioccaret tu in

legitur. Pariter Ecclesiam Alta murae Fridericus II. Imperator excitavit, & exemptionis privilegio donavit anno 1232. cui consensit Innocentius IV. dato diplomate anno I 248. Eodemniodo res se habuit in Sicilia; ubi insigne Meffanense Monasterium S. Salvatoris a Comite Rogerio fundatum , & Archimandritatus titulo more Graecorum insignitum, Rex Rogerius hoc auxit privilegio anno IIIo. apud Pirrum in notitia illius Eeclesue : Volumuspraeterea, idem nos,um Monaseritim esse liberum , ct exemplum ab Archiepiscopis, Episcopis , Osmiliter ab omni persona ecclesiastica, ct seculari. Ejus Praelatus, Osui succes orer, si forte acciderit dubitatio alicui ex aliquo ,

volumus, quod non respondeant, ni F coram nobis, ct haeredibus , fuere oribus nostris. In altero vero diplomate dato anno III 4. ita statuit Rogerius : Usum Archimandritaω υ- Aus Mona Ieria Salvatoris perpetuo confirmamus, di volumus habere dominationem , di propriaω potestatem in omnibus d

157쪽

Monachis , ct hominibus omnibus, Clericis , CV Iahis , inspiritualibus , quam in temporalibus, di diligenter examinare , ct recte judicare, ct adflnem causi perduceret , Acut Pater Archimandrita , ct successores ejus non judicentur

ab aliqua persona, respondeant , nis nostrae soli Celsitudini, O fuere fribus nostris. Unde in quadam Sixti

IV. Bulla data anno i I. &ab eodem Pirro relata , dicitur . Rogerius Rex antedictum Monasterium cum illud construxit ,

aedificavit, fundavit ,-Capitulo Eceles a Messenensis ibidem

pro entibus, ct solentibus, ct consentientibus, ab omni eorum , cujuslibet alterius Praelati, ct Ordinarii superiorum exemptum esse voluerit. Patet itaque , frequentissma exemptionum privilegia ab Episcopis , vel a Regibus de consensu Episcoporum indulta Ecclesiis, quarum ipsi Fundatores ex titerant. Et hinc cum ab Episcoporum potestate Ecclesiae illae eximerentur, necesse erat illarum Rectoribus, aut Abbatibus similem jurisdictionem communicare. Ita Ecclesia S. Nicolai Barensis Priori, Ecelesia Alta murae Archipresbytero, Mona sterium Messanense S. Salvatoris Archimandritae subjiciebantur. Et Abbatibus passim concessa est Episcopalis jurisdictio , uti Abbati Cavensis Monasterii , quem Urbanus II. anno IS92. permisi omnia jura Episcopalia exercere, iis exceptis, quae sunt ordinis Episcopalis. Imo in nonnullis Monasteriis constituti sunt Episcopi Monasteriorum , qui nempe ea omnia ibi agebant, quae Episcopale desiderant ministerium . Jam vero

quis ibit inficias, studuista Reges Capellis, Capellanisque suis

ea privilegia accumulare, quae saepe conserebant, vel conferri procurabant in Monasteria, aliasve Ecclesias quamplures t Atque hae quidem exemptiones eo aequius indulgebantur , quod non tam personas, aut loca, quam Reges ipsos respicerent. Ecclesia enim quovis saeculo in gratiam Summorum Principum consuevit aliquid remittere de receptis legibus, generalique sdisciplina, cujus rei plurima adduci possent exempla illud vero potissimum, quod Episcopis, Clericisque veniam fecerit

residendi, si Regibus, aut Regno famularentur. Hinc ubi ni miis exemptionibus locorum, & personarum arctiores limites

adsignarunt Tridentini Patres ; Capellis tamen, &Capellanis

158쪽

Regum pristinam immunitatem conservarunt. Cum enim decrevisset Concilium sess. 22. cap. 8. Ecclesias omnes licet exemptas visitandas ab Episcopo, tum etiam alia loca pia omnia, addidit hanc exceptionem, non tamen, quae sub Regum immediata protectione sunt, siue eorum licentia. Et quoad Capellanos Regios confirmavit sessi. 26. cap. II. Decretalem Innocentii III. relatam Cap. Cum Capella de Privilegiis: Suoad Capellanos Regios, ait Concilium, juxta Constitutionem In

emtii III. Cum Capella , subjecti existant Episcopis tamquam

Sedis Apostolicae Delegatis. Ea Decretalis, lubet servanda exemptionum privilegia Capellanis Principum data; qui tamen,

si ab Episcopo praesecti sint Ecclesiis Parochialibus , quoad

hanc curam animarum Episcopo subjiciuntur. II. Ambigendum itaque minime est, quin Capellae , &Capellani Principum, pluribus olim privilegiis adfluxerint, juxta cujusque temporis disciplinam. Quod in Anglia praesertina contigisse auctor est Thomassinus p. I. lib. I. cap. 36. ubi ex antiquis Constitutionibus Regum Angliae refert, Guardum declarasse Capellas suas Regias immunes penitus ab omni Ordinaria jurisdictione; Clericos earumdem ab Episcopo cogi non posse, quamdiu Regis immorantur obsequiis, vel in Ecclesiis ut resideant suis, vel ut sacris ordinibus innectantur; eo jure semper usos esse Angliae Reges, eisque fas esse, Clericos retinere suis devinetos obsequiis , quamdiu illis placuerit; concessisse Innocentium ΙU. diploma, quo Capellae Regiae Anglicanae solvebantur a censuris ab Episcopo latis, & a procurationibus solvendis , Sedique Apostolicae immediate subjiciebantur. Cangius in Glossario verbo Capellae indieat Chartas Henrici II, & Henrici III. Regum Angliae, quae declarant Capellas quasdam Regales nulli ordinario, sed immediate Sedi Apostolicae subjectas. In has exemptiones insurgebant quandoque Episcopi; quas tamen Reges tuebantur innixi consuetudine, quae hominum memoriam excederet. Observat proinde doctissimus Thomassinus , in hisce privilegiis Anglicanis

mentionem non haberi a Regibus de Bullis anterioribus ullis Pontificum : unum astrui exemptionis iundamentum , posse Gsonem, cujus initii nulla usquam exstat memoria: potuisse er- g

159쪽

go solam consuetudinem , & spontaneam Episcoporum eonsensionem , concessionemque his libertatibus dedissse initium , quas praescriptio postea roborasset: Capellas Regias subductas

Dioecesseni Episcopi potestati, alii subjectas i ut i Ie Episcopo Regis Capellano ; cumque semper essent Regibus Episcopi

quidam obeuntes munus Capellani, poterat per istiusmodi Episcopos jurisdictio Episcopalis in has Capellas exerceri, & prascribi contra Dioecesianos. Ita ille disciplinae ecclesiasticae peritissimus. Caeterum erat quoque Archiepiscopo Cantuariensi jus, ut in singulis Dioecesibus sibi subjectam haberet Ecclesiam,

ubi omnia munia Episcopalia exerceret, nonnisi veteri consuetudine roboratum.Scribit quidem de hac re ad Muislanum Episcopum Uorcesirensem Anselmus Cantuariensis lib. I. ep. I9.

Testame omni genere hominum, gui sunt in CantuariensiDiα- es, di in aliis Episcopalibus , qui sunt eirca eamdem Dure sim, semper Archiepiscopus Cantuariae hane habuit potesa-tem , ct consuetudinem, ut intra es que Episcopi Diirce haberet Ecclesia Cantuariae villam, aut Ecclesiam, fuσejusdem Arabies copi proprii juris seni, quidquid de eadem villa, vel Ecclesia pertineret ad biscopale ossicium , stre De

dicatio , sive aliquid aliud. Adhuc vivunt innumerabius h mines , qui viderunt Amece rem meum Lan ancum Arehiepiscopum dedicare Delesias villarum suarum intra Diarcessottorum Episcoporum flue calumnia. Duod etiam S. Dunflamnus , ct alii praedece res mei fecisse probantur, 'sis Eccle- sis, quas dedicarum adhuc santibus. Provocabat itaque ad

veterem consuetudinem , ut sua jura vindicaret. Atque adeo facile fuit, ut privilegiis Capellarum, & Capellanorum Regum antiquo usu roboratis Episcopi consentirent. Cujus rei argumentum suggerit Concilium Londinense anno I 321. a altero Episcopo celebratum, quod cap. 6. vetans sub gra vibus poenis, ne sine Episcopi Dioecesani licentia agerentur Missarum solemnia in Oratoriis domesticis , excepit tamen

Sacerdotes illos, quos in Oratoriis, via Capelus Regum , fera Reginarum Angliae, seu Liberorum suorum erectis, Sel er gendis Mi Pas celebrare contigi et . III. Vetustissima indicari possunt. initia exemptionum ,

160쪽

I37 quibus Capellani, & Capellae Regum Galliae fruebantur. Ut enim testis est Adelardus in libello de Ordine Palatii, seu

Hincinarus ep. 3. ad Episcopos Franciae , Clerus Palatinus Magno Capellano suberat: Apocrisiarius autem, quem Nos ter Capellanum, aut Palatii Custodem appellant, omnem clerum

Palati ub eura , ct dispositione sua regebat. Et Concilium

Moguntinum anno SI 3. celebratum can. 22. in tres classes distinxit Cleri eos uni versos, alios sub Episcopi cura, alios Abbatibus subjectos, alios in Iersitio Domini Regis constitutos: quo ipso innuit Clericos Palatinos subductos Epistoporum potestati. Hinc hujusmodi Clerici, plures sibi vindicarunt libertates, quae cum eccletiasticam disciplinam insigniter laederent, canonibus Conciliorum comprimebantur. Ex Concilio francosordiensi can. 38. colligitur, illos id sibi juris asseruisse , ut communicarent cum Presbyteris, quos Episcopus communione sita privaverat , & banc disciplinae relaxationem vetuit Concilium , cujus inducendae nulla alia esse potuit causa, nisi illorum exemptio . Eodemque jure excipiebant Clericos aliarum Dioecesium sine proprii Episcopi consensu : unde Concilium Aqui sigranense anno 836. can. 29. decrevit: De Pres

teris, qui in Palatio morantur, ut sine proprii Episcopi

consensu, ibi laeum confisendi non habeant, nee recipiantur. Et Concilium Meldense anni 8 3. can. 38. statuit, ut ne Clericus aliquis adjungeretur Ciero Capellae R: giae, inscio Episcopo suo: Cum quilibet Canonicorum ad Regiam senerit -- isatem, o suo te Miserit mancipare servitio , consensu Oiscopi , adegus Diueces pertinere dignoνcitur , eum recipiat. ID A in Ordine C Iericali eum promovere voluerit, manus ip pus imp tune ad ecclesiasicum ordinem, si dignus fuerit, con secretur . Nulli itaque Clerici, insciis, vel invitis Episcopis suis, pol rant in Capellam Regiam assumi; etsi hujus Clero adscripti, jam haberentur tamquam exempti, ideoque vocaren tur liberi Gerui , quemadmodum Fauchetius in libro de Familia Caroli M. cap. i 6. & Petratius lib. I. de Orat. Reg. Galliae cap. I 6. adnotarunt. Ea phrasis, qua exemptio Clericorum Aulicorum indieatur, Occurrit in Concilio Tullensi anno 839. ubi Carolus Calvus ajebat, se Episcopatum Senonensem contulissus e

SEARCH

MENU NAVIGATION