De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

evitori Clerico meo in Capella mibi fertienti, qui more Π-beri Clerici se mihi commendaverat, delitatem sacramento promiserat. Neque sine consensu Epii copi excitabantur Palatinae Capellar , ut patet ex lib. I. Capitul Caroli M. cap. Iga.

Ne Capellae in no o Palatio, vel alibi Me permisse Episcopi,

in cujus Parochia sunt , fiant . Et tamen eae crant exemptae: ideoque Concilium Parisiense an. 829. lib. 3. cap. I9. hortabatur Ludovicum Pium , ne sineret indignos in Regiis Capellis ministrare ἔ & ut Aulici, saltem diebus festis , adessent Sacro . Sane cum summa esset in toto Regno Archicapellani dignitas , & auctoritas summaque etiam esset Episcoporum in Archicapellanum observantia, dubitari vix potest, quin iis ultro consentientibus, Archicapellanus plenissima libertat μ .

praefuerit sacro Aulae ministerio , & Clericis Palatinis. Posterioribus iaculis Romani Pontifices Capellas, Capellanos, ipsosque Reges Galliae plurimis privilegiis cumularunt , quae collegit, ediditque Tilletius, quaeque memorantur a Cliopino , Thomassino , Petratio, Degrassatio , aliisque. Honorius III. Philippo Augusto Regi fas esse decrevit audiendi Sacrum, & Divina Oiscia in locis interdictis. Alexander IU ,

R Clemens IU. in gratiam S. Ludovici Regis declararunt, neque Regem, neque Reginam , nec successores adstringi sententia excommunicationis, aut interdicti, sine expresso consensu Apostolicae Sed is r quod & confirmavit Clemens UI, addiditque, nec Regias Capellas interdicto subjacere, nisi Sede Apostolica consentiente. Idem Clemens VI. Joanni Regi, ejusque successoribus potestatem dedit ingrediendi Monaste-xia tam virorum, quam mulierum , in iisque manendi, dummodo eorum Monasteriorum Praesules ne distentirent. Ab eodem Pontifice, lata Bulla Kalendis Maji, anno nono Pontificatus, declaratum suit, eos Omnes, qui in Aula versabantur Joannis Regis, & successorum, nonnisi in casu necessitatis, & quoad ecclesiastica Sacramenta subjici Parochis , &Episcopis locorum, ubi Regium fuerit domicilium. Rursum eodem anno pluribus Bullis a Tilletio relatis Clemens VI. auxit Consessarium Regis potestate absolvendi Regem, Reginam , & succestares a criminibus, quorum absolutio esset Ro

162쪽

manae Sedi reservata ; tum etiam ab excommunieatione Canonis , dummodo non intervenerit sanguinis effusio in Clerici percussione: potestate itidem abPlvendi Regem a iuris mentis, votisque, exceptis tamen votis peregrinationis Romanae, Compostellanae, & in Terram sanctam, ac voto Castitatis: audiendi insuper Consessiones eorum omnium , qui Regis, aut Reginae , & successorum Aulam comitarentur: eosdem absolvendi ab omnibus criminilius Romano Pontifici haud reservatis , & inini Bandi ipsis Ecclesiae Sacramentata, e permittendi quoque essim carnium iis omnibus, qui praedictos Reges in castris sequerentur, exceptis seria sexta, Quadrage lima, Vigiliis Natalis Domini , Pentecostes, omnium Sanctorum, Assumptionis Dei parae Virginis , S. Ioannis Baptistae,& S. Laurentii ; & dummodo non ullius voti religione abstinendi ab esu carnium obligarentur: Confessariis itidem Regis, Reginae, & successorum indulsit Pontifex carnium usum , etsi sui Instituti professione prohiberentur: tandem eisdem addidit facultatem concedendi Regi, Reginae , S: successoribus

Indulgentiam plenariam, morte imminente . Uerum non

Consessariis tantum, sed & caeteris Capellanis Regum Galliae Romani Pontifices plurima privilegia contulerunt. Nam ex Bullis Clementis VI. a Tilletio editis, Capellani Regum Galliae sive Clerici, sive Monachi in persolvendis Divinis Ossetis, licite adhaerere possunt Ritui Ecclesiae Parisiensis, quitum vigebat in Palatina Capella, neque obligantur servandis Ritibus suae Dioecesiis, aut Monasterii: nequς inviti subire coguntur Delegationes, aut Mandata eis ab Episcopis, vel Romana Sede commissa: licite quoque possunt a quocumque Episcopo ad Sacros Ordines promoveri: neque in excommunicationem incidunt communicando cum exeommunicatis,

nisi sint participes criminis: neque ab obsequio Regis divelli

possunt, ut ab excommunicatione, si in eam inciderint, absolvantur. Et hinc putarunt nonnulli, Ministros Regum Galliae haud excommunicatione innodari posse: quod tamen eo sensu intelligendum est, ut eis Romam commigrandum non si ad censuram relaxandam . Prieterea ex ejusdem Pontificis Bulla data die a o. Aprilis, anno nono Pontificatus, Capel-

163쪽

sidendi in suis Beneficiis eximantur, horum tamen proventus eis permittuntur . Et Tilletius testis est, Alexandrum I U. Martinum IU. Gregorium X. Joannem XX. eadem immunitate

residendi donasse Clericos obsequiis addictos Regum Franc rum . Illam Clementis UI. Bullam exhibent Carolus Degrassalius lib. a. Regalium Franciae, & Chopinus lib. 3. cap. 3o. de Demanio Franciae . Ibidem Chopinus proseri Joannis XXII. Bullam , qua Pontifex Canonicis Palatinae Capellae Pariliensis nedum indulget exemptionem a relidentia in suis Beneficiis, verum etiam ab auctoritate Episcopi Parisiensis, &Archiepiscopi Senonentis. Et Petratius lib. 3. cap. 8. & 9.

plurima adducit Regum Galliae Edicta , ut id juris Capellanis suis vindicarent, cum a Capitulis Cathedralibus ad relident iam compellebantur. Quamvis vero a Trid cntino Concilio irritat declarare sint dispensationes omnes perpetuae residendi ; attamen, ut observat Thoma sinus p. 2. lib. I. cap. 72. cum non Beneficiariis ipsis, sed Regibus privilegia haec indulta suerint, & de iis revocandis nulla expressa suerit mentio sacta, censendum non est, derogatum illis voluilia Patres Tridentinos. Observat etiam vir doctis limus, perpetuam non esse illam residentiae relaxationem; siquidem coarctatur ad tempus, quo illi sunt in obsequio . Addit, decretis Henrici III. statutum esse , ut expleto suo ministerio, Capellam Regii

suis adhaereant Ecclesiis; coarctatum quoque fuisse exemptorum numerum, cum ex illorum copia , Eccletiae suis destitulae ministris conquererentur. Hane autem relidendi immunitatem porrigi etiam ad Clericos Consiliarios Senatus Regii censet Chopinus lib. 3. de sac. Polit. cap. 3. quod in Bulla

Clementis VI. ferino sit nedum de Capellanis, sed & de Clericis Regum, atque adeo de Clericis Consiliariis; eo praesertim nomine, quod bi Regi, & Regno inservientes , censendi sint , ac si praesentes adessent Ecclesiis suis , ad instar Canonicorum Episcopo inservientium, quos immunes fecita relidentia Alexander III. Cap. Ad audientiam, De Cier. non resid. Cum absentes diei non debeant, se praefentes, qui tecum pro tuo, ct i ui Ecclesia servitio commorantur. At mom

164쪽

I Ivent alii litem Consiliariis Clericis de hae immunitate, quorum momenta refert Thomassinus; & is re utrinque discussa , tutissimum sibi videri dicit , neutram in partem praecipitare sententiam , suaeque illos sapientiae , & conscientiae permiti re, quorum res agitur . Caeterum ea immunitate donandi fuerunt Capellani Regum, quod his plurima Regni Beneficia conferri mos erat. Ut enim tradit Petratius lib. 3. cap. 9. &Io. tum Romani Pontifices , tum Reges, praesertim Carolus IX. Henricus III. Henricus I U. non pauca sui juris Sacerdotia reservata , & affecta Capellanis Regiis declararunt. Imo cum Galliae Reges eo jure fruantur , ut post suam inaugurationem, ad illorum collationem spectet prima quaevis Praebenda vaca tura in Ecclesia qualibet Cathedrali , vel Collegiata, de quare agit Degrassatius lib. a. Regalium Franciae; tum etiam, ut Regiae collationis sit post fidelitatis sacramentum ab Episcopo

recenter ordinato emissum, quae Omnium prima in hujus Ecclesia conserenda sit Praebenda; has Capellanis suis concedere Reges consueverunt. Plura de hac re habet Rhenatus Cho- pinus lib. 2. Monasticon tit. p. n. II.& lib. a. de Demaniotit. Io. n. I 6. & lib. I. desacr. Polit. tit. 7. n. q. & IS. Denique Clerici Palatini Regum Galliae, sive sint Capellani, sue aliis gerendis officiis Aulae incumbant, judicem, & disceptatorem suarum litium, ac causarum, habent Abbatem S. Geno- vesae, ut tradit Rhenatus Chopinus lib. 2. de sacra Polit. tit.I'. n. 3. Tum etiam ex Bulla Alexandri IV, quam refert Tilletius, Abbas S. Dionysii constitutus est vindex privilegiorum, quae Regibus , R eorum Clericis Romani Pontifices concessere o .

Quod Magnum Eleemosynarium spectat, Petratius libro I. cap. 62. suse probat, ipsum clis Episcopum Aule, quod nempe successerit veteri Archica pellano, qui certe agebat Anti stitem Aulae ; quod haec sit plurium Auctorum sententia ἱ quod etiam in Hispania Major Capellanus sit Episcopus Aulae ; quod ex Regestis annorum I 339. & IS6o. constat, datam a Magno Eleemosynario facultatem Capellanis Regiis audiendi Confessiones, & administrandi Sacramenta Aulicis omnibus; quod Clemens UI. donaverit Eleemosynarios Regis, & Reginae potestate absolvendi omnes illorum domesticos ἱ quod apud

165쪽

I a Regem non nisi ille Saeris operatur, nee ulli Praelato id sessit, nisi eo permittente ; quod denique primum inter omnes Episcopos obtinet locum, quum Rex sicris rebus incumbit. optat tamen, ut ad hanc Magni Eleemosynarii spiritualem jurisdictionem firmius roborandam, Francorum Reges aliquam a. Romanis Pontificibus Constitutionem impetrarent, ei similem, quam obtinuere Reges Hispaniata Si enim Monachis San-Dionysianis ab Episcopi Dioecesani jurisdictione exemptis Stephanus III. Pontifex concessit, ut illorum unus esset loco Episco pi, tam in ipso Monasterio , quam in aliis Monasteriis eidem subjectis ; quidni Regibus erit concedenda facultas nominandi Praelatum aliquem, qui Episcopale ministerium in Aulata, exerceati Et eodem lib. I. cap. 2 o. probat contra Tilletium , Parisiensem Episcopum haud esse Parochum Aulae, aitque snullum hujus rei velligium in Historia occurrere: ear PEpesque de Paris na jam ais eu ambortu dans la Cois, s H n'a epepourseu de quesque dignite dans la Chapeiae du Rodi : eomme leCordinal de Gono , quod V a este bonore de la digni, de Maisre de roratiare si Ru , ct te Cardines de Rus son ne-veu , quand iis es, Murpeu de la me e dignite , ct encore instere Araberesque de Paris, qui exerce auser γ la Cham go de Maisre de la Chapelle de Musique en Ia Chapelle o RO. Nos Ros nlant stolat d'autre Paroisse, que Dur Chapelle , la uelle est par tout ou Sa Majese Ot te fervice Divis, eri resar Di Ecclesiysigura des mai fon. Addit, nullis fas esse coram Rege Sacra ministrare, nisi vel ejus Capellanis, vel

Magno Eleemosynario permittente: morem quidem vigere , ut in quocumque loco Rex fuerit, quotidiana oblatio Parocho illius loci concedatur ; id tamen honoris causa fieri, non

quia Rex sit illius Parochianus: Cardinalem Roches altium Magnum Eleemosynarium anno I 6a3. in ipsa Cathedrali Parisiensi benedixisse nuptias inter Mariam Henrichetiam Ludovici XIII. sororem, & Regem Angliae: falso denique a Tilletio asseri, quod ad Episcopum Parisiensem spectat Regia funera moderari , cum id spectet ad Magnum Eleemosynarium , qui proinde ultimus post omnes Episcopos incedit, proximior Regio cadaveri. Petratio suffragantur alii Scri

166쪽

ptores. Nam Ioannes Lomedus in tractatu privilegiorum scribit: Aulicis exemptis Magnus Eleemos narius est pro Episcopo:& Petrus Gallandus in vita Petri Castellani: MO Regiae unicus Episcopus es ; quocumque in loco per totum Regnum Rex vorsetur , ab eo Sacramenta petereseos: & ROvillardus in libro de Magno Eleemosynario scribit, hunc esse Epistopum Regis; et si ipse censeat, Antistitem Parisiensem ei se Paro- elium Aulae. Alii tamen ab hac sentent i a dissentiunt, uti Pontasius in Dilationario Cassium Moralium to. 3. tit. de Simoniac is 47. ubi propolita quaestione, an sit limoniacum pretio assequi Eleemosynarii Regii munus disputat in utramque par tem , an M. Eleemosynarius sit Aulae Episcopus. Tum Petratii pincipua momenta convellit, quod nempe Archicapellanus olim ageret Episcopum, nonnisi ex Episcoporum consensu ; quod jura ex privilegio Pauli V. concesta Majori Capellano Regis Hispaniae, haud aliis communicari possint λ quod denique Episcopi semper repugnaverint Magnis Eleemosynariis, si sibi Episcopalia jura vindicassent. Addit, aetate sua Epist

pum Parisiensem Sacra fecisse coram Rege cum omnibus suae dignitatis ornamentis ; eoque etiam ritu alios Episcopos, in quorum Dioecesibus Regem morari contigisset.

IV. Capellanis, & Capellano Majori Regum Hispaniae

plurima , eaque amplissima privilegia concessere plures Romani Pontifices, Sixtus IU, Innocentius VIII, Alexander UI, Julius II. in gratiam Ferdinandi Catholici, & Elisabeth ejus conjugis, &Joannae filiae, ob praestantissima eorum in Ecclesiam merita. Ea omnia in Caroli U. gratiam confirmata suerea Leone X. anno II I9. data Bulla , quae incipit: Alias fluis recordationis , quam e Regio Archivio desumptam exhibetto. a. Chi caretius. Hujus privilegii haec est summa. Capel- Ianus Major Regum Hispaniae curam habet animarum eorum omnium , qui in Palatio degunt, quique Regum obsequio sunt addicti, Regis, Regiaeque familiae , quorum omnium Redior nuncupatur, ubicumque locorum Rex, & Aula suerit, sive ad breve tempus, sive causa diutius ibi commorandi. Cumis animarum curam habeat , potest Aulicis omnibus , vel per se,

vel per alios ab ipso ad id muneris deputatos, Sacramenta ad

167쪽

ministrare, Eucharistiam etiam in Paschate eis porrigere is,

eorum Conselsones audire, eos absolvere etiam in calibus Episcopo reservatis, eosdem vita functos etiam Iuterdicti tempore tradere ecclesiasticae sepulturae. Potest vel per se , vel per alium, nuptiis benedictionem impertiri , quae in Regum praesentia contrahuntur ac itidem Baptisma conserre in tantibus, Iudaeis, aut Saracenis, qui prieientibus ipsis Regibus sunt baptigandi. Potest & ducentos Indulgentiarum dies Regibus, eorumque domesticis elargiri. Itidem facultatem concedere Aulicis omnibus confitendi peccata sua cuilibet idoneo Sacerdoti, sive Regulari, live Seculari. Aulicos quoque ab intestato decedentes, in quacumque Ecclesia sepulturae mandare. Eorum omnium, qui Capellae Regis sunt addicti, lites quascuinque, R controversias discutere, ac definire . Ηique omnes decla rantur penitus exempti ab Ordinariorum potestate, nulla Ordinariis in eos jurisdictione concessa. Eosdem absolvere ab cxcommunicatione ob violentam injectionena manuum, citra tamen membrorum mutilationem , aut enormem laesionem ὸ nec

non ab irregularitate, si in eam inciderint, ob illicitam sacriministerii executionena. Iisdem facultatem impertiri recipiendi sacros Ordines a quocumque Catholico Episcopo , statutis tamen a jure temporibus. Denique in Capella Regis fas esse, Divina omnia celebrari officia, etiam absentibus Regibus; quin & iis praesentibus Sacrum fieri, hora una post meridiem.

Haec itaque jura Majori Capellano Regum II ispaniae Leo X.

concessit, quae deinde subsequentes Romani Pontifices confirmarunt. Nam ea renovavit, confirmavitque Paulus III. Bulla, quae incipit: Praeclarae depotionis superitas anno I SIS, addiditque , ut in Capella Palatina, praesentibus Rugibus,sas esset Sacrum celebrari circa diurnam lucem, ut quo in die snatalitio Regis, Indulgentias lucrarentur, qui Regiam Capellam religionis causa adirent. Tum Pius U. edito Brevi die 7.

Iunii anno i 369. in gratiam Philippi II, quod incipit, Inter caetera, declaravit, fas esse Regi, ut in absenti i Archiepiscopi Compostellani Majoris Capellam nominaret Presbyterum , qui

168쪽

Philippum Regem, v que Curiam ReNam pro tempore res dere contingeret , curam animarum ΛωIIae ut em Philippi Regis, ac omnium , o vularum personarum, tam in ipsis

Regnis ,-Dominiis originem trahentium, quam eGraucorum a quibusvis orbispartibus ad imam Curiam confluentium, cujuscumque qualitatis, gradus, satus , ordinis, MItionis , prominentiae fuerint , Archiepiscopis tamen, ct

Episcopis exceptis, exercere , eo ue vi rare, corrigere , ac om

nimodam jurisdictionem ordinariam, omniafue, O Anguis sipus Archiepiscopi, ct Episcopi , alii locorum ordinarii in Diarcesibus suis de jure, etes consuetudine, -- quomodo

libet facere, ct exercere consueverunt, cura tamen exerci

lium Pontificalium, O Ordinum , ct Beneficiorum collationem

exercere libere, ae luite taleat. Quod omne renovatum, con

firmatumque suit a Gregorio XIII.emanato Brevi ,Cum dudum die 7. Aprilis anni i39i, illudque insuper additum: ut Capellanus Major, seu is, qui ab eo ad animarum curam fuerit deputatus, cum Sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae, Unctionis extremae , atque Matrimonii administrare debeat Aulicis omnibus , si propriam non habeat Ecclesiam, ubi sacrum exerceat ministerium, possit in ea Parochiali Ecclesia Regio Palatio contigua , quam ipse maluerit, Sacramenta administrare, vel exinde Sacramentalia sumere ad infirmos sibi subditos d ferenda; ae ibidem monitiones matrimoniis prie vias pro suis subditis promulgare; utque fas sit in Capella Palatina Eucharistiam , & oletina infirmorum asservare . Consellarios quomque deputare audiendis Consessionibus Palatinorum , sive se culares Clericos, sive Regulares, eosque examine probare: iis dem iacultatem concionandi , ac celebrandi in Capellis Regiis impertiri, vel ubicumque Rex pretessens fuerit. Tandem, ut ei sit facultas constituendi ministros, & ossiciales, qui aucto ritate Apostolica exerceant omnimodam jurisdi monem inis Clericos, omnesque addictos sive Capellar, sive Palatio Regis. Exhibet haec Ponti fiet a diplomata e Regio Tabulario Nea politano desumpta Chi occaretius . His autem perspicuum fit

iurisdictionem quasi Episeopalem in Aula, & Capella Pala tina, Majori Capellano Regum Hispaniae fuisse concessem.

169쪽

Excepit tamen Pius U. usum Pontificalium, & collationem facroruin ordinum , ac Beneficiorum ; quod a simplici Pre- Sbytero, vicario nomine Archiepiscopi Compostellani , supponeret hoc ossicium administrari; nam eo Brevi declarat Pontifex posse Regem in absentia Compostellani Antistitis, Presbyterum aliquem ad id muneris deputare. Atqui simplici Pr sbytero usus Pontificalium , & ordinum collatio jure denega tur. Cum vero haec ipsa amplissima privilegia complecti vi

derentur Regum personas, quibus concessa sunt , non vero eorum successores: hinc , ut nullus superesset dubitationi locus, Philippus III. Romam ablegavit Petrum Fernandea de Navarette Capellanum suum , virum gravissimum, qui curaret renovari a Pontifice vetera privilegia Capellae, & Capellani Majoris Regum Hispaniae. Res cessit e voto: neque enim Regi de Ecclesia, ac de Sede Apostolica optime merito dene ganda erant beneficia illa, quibus praedecessores Reges Romani Pontifices cumulaverant. Itaque Paulus V. die II. Februarii anno I 6I . Breve dedit, quod incipit: Piis Catholi- eorum Regum votis , quo Magni Capellani potestatem, anti quis, novisque privilegiis plurimum extulit. Exhibent huc Pontificium Diploma Turturetus in libro de Sacello Hispano , S Petratius in libro de Oratorio Regum Galliae. Eo Brevi committitur Majori Capellano cura animarum Regiae familiae, eorumque omnium , qui ad Aulam spectant, ubicumque locorum Rex suerit; & ordinaria jurisdictio, ut ea omnia vel per se, vel per suos ministros exercere licite possit, quae Episcopi, & alii locorum ordinarii in suis exercent Dicece li-hus. Iudicem illum declarat Pontifex Capellae, Capellanorum, omniumque ministrorum, qui Regi famulantur . Facultatem ei tribuit deputandi Capellanos in ruralibus Regiis domibus. Examinandi Clericos Regalis Capellae ad audiendas Consessiones, ad Sacrum faciendum, ad divinum verbum praedicandum , eosque approbandi ad haec Lacra munera peragenda . Concionatores designandi sive Regulares, sive saeculares, qui vel in Capella Regia, vel ubique locorum Rex fuerit, Praedicare valeant divinum verbum , quin ab ullo Ordinario prohiberi possint. Confessarius quoque nominandi ad audiendo

170쪽

das Consessiones Aulicorum . omnium , tum seculares, tum Regulares, hos tamen de consensu suorum Superiorum. Absolvendi Capellanos, & caeteros Capellae Ministros ab eXcommunicatione ob percussionem Clerici latam; & dispelasiudicum iis in irregularitate proveniente ex illicita divinarum rerum celebratione . Administrandi Sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae etiam in Paschate, & alia Sacramenta Regi, Aulicisque omnibus ; ita ut ei fas sit, vel de viciniori Parochia ea sumere, vel in Capella Palatina Eucharistiam , & Oleum infirmorum asservare. Conserendi etiam sacrum Baptisma, aut benedictionem nuptialem iis omnibus, qui in praesentia Regis vel baptizantur, vel matrimonio copulantur. Audiendi vel per se , vel per alios Consessiones Aulicorum Omnium, eosque absolvendi etiam a criminibus Episcopo reservatis, &vita iunctos tradere sepulturae , etiam vigente Interdicto Tuin exemptos declarat Pontifex Capellanos Regios ab Episcopi Dioecesini potestate: ita ut quicumque Deorum Diare

funi , ct alii ordinarii judices in Capellanum Majorem , Capellanos, ct Cantores , ct Scholares praedictor actu infervientes , ct consuetasipendia percipientes , quos ab illis pror sus , ct omnino eximimus, ct totaliter liberamus di quoad

Majorem, Sedi A solitae immediate, quoad alios vero Ca pellanos , Cantores, ct Seholares is, odi dicto Cape nos seri subesse decernimus ; nullam senisus superioritatem os dominium, ct jurisdictionem exercere, nee se de illis quomo dolibet intromittere Baleant: sedgraedicti Capellani, Camores , O Scholarer coram ipso Capellano Majori, seu Legatis, aut Delegatis dictae Sedis dumtaxat teneantur de justitia res Mere . Annuit praeterea Pontifex , ut iidem Clerici Capellae Regiae sacris initientur ordinibus a quocumque Catholico Episcopo , statutis tamen a iure temporibus . Palatinis dein de omnibus fas esse dicit, consentiente Majori Capellano, ut

quemcumque Sacerdotem ex utroque Clero habeant ab audiendis Consessionibus, qui tamen Sacerdos, si Aulicus non sit, approbatus esse debet ab Ordinario. Tum etiam permittit in Capella Palatina, etiam absente Rege, omnia Divina officia persolvi ; S praesente Rege Sacrum fieri hora una antelucana, T a & al-

SEARCH

MENU NAVIGATION