장음표시 사용
191쪽
Crux Patriarchalis, profluebat ab antiquissima eonsuetudine is, cui vim canonis inesse respondebatur Episicopis non raro contradicentibus, uti testatur Balsamon scribens in Can. 3 i. Ap stolorum . Iure quoque Canonico addita est vis veteri consu tudini. Nam Innocentius III. in Cap. Auditis, de Praescript. rintam habuit jurium Episcopalium praesicriptionem in quibusdam Ecclesiis, quam Abbas Eveshamensis opponebat Episcopo Wigorniensi e Verum, inquit, tanto tempore probamur per testes ab Abbatibus Ezrahamensibus pleno jure possesse, ut mi deantur in jus Episcopale legitime praefer si : Et Cap. tam
olim, eodem Titulo, confirmat cuidam Abbati Epistopalia sura, quae illi in Capellis plurimis competebant ex vetustissima consuetudine : quia praedictus Abbas f cienter Ulandit Monasterium suum super insitutionibus, desumunibus , ordina tionibus Plebant , ct Curicorum, Baptismo, di Poenitentia,
in levioribus culpis , sepultura , decimarum perceptione , ΠεDisinis inciis celebrandis , tam in plebe , quam in Capellit etiam supradictis , in exeommunieando , atque interdicendo sct etiam absisendo legitima praeseri Ione munitum, Abba tem ipsum ab impetitione sua super jam dictis animus duxi--us absolvendum. Estque evulgatum , probatumque inter Juris Canonici peritos axioma , consuetudine acquiri posse, quae privilegio acquiruntur. Haec attendens Sapientissimus Pontifex, cujus summa est in rebus eccletiasticis peritia , attendens quoque celebrem illam sententiam Augustini ep. I IS. cap. S. Ipsa inutatio consuetudinis , etiam , quac adjuvat utilitate , no vitate perturbat , rata habuit, probavitque iura illa onmia Magni Capallani. Quemadmodum Coelestinus IIL Cap. αΗs dilectio, de Consang. & Assin. maluit deserre antiquae coniue tudini, quam inducta novitate dissidi is causam pretebere : In hae parte consultius duximus multitudini, ct observatae consuetudini deferendum , quam aliud in L ensionem , ct scandam
Ium populistatuendum, quadam adhibita novitate. Nam hul Majoris Capellani jurisdictioni saepe ordinarii locorum reluctabantur, ut idem refert Sanctissimus Pontifex: Cum autem ex hujusmodi facultatum Uu , σ exercitio plura dubia , quae
siones , ct disdia inter Archiepiscopol , ct Episcopo;
192쪽
rint , quae adhue vigent, ct graviora in diem non sine Melium sandalo timeris uni, nomine praedicti Caroli Regis pro eximia sua pietate huiusmodi malo congrua adhibere remedis cu-
ientis tu licavit, ut omnes , ct singulai facultates, jura, ct pracrogativas in quascumque personas , ct in quibusvis locis , Capellano Majori unus Regni NeapolItani pro tempore ex emi ex antiqua ct immemorabili consuetudine, vel etiam ex indulto , privilegio Sedis Apsolicae, vel alia quacumque rutione competentes , no ac confirmationis robore communire . Ut his dissidiis finem imponeret jam olim Clemens VIII.
anno I 6o3. litteras in forma Brevis ediderat, a Chi caretio relatas, quibus constituit, Majorem Capellanum curam gerere animarum eorum omnium , quorum est in Palatio domicilium ; iisdemque per se, vel per alios Sacramenta administrare Poenitentiae, Eucharistiae, Matrimonii, Unctionis extremae; Clericos Palatinos absblvere in quibusdam casibus ab excommunicatione, & irregularitate; eorum causas discutere, in prima tamen instantia ἱ & Sacris operari in quacumque Ecclesia Prorex praesens adesset . Memorat hoc Clementis VIII. Breve Pignatellus tom. 6. Consult. 8 o. ubi nonnulla pro fert Sacrae Congregationis Episcoporum , & Regularium De creta in hac re, Pontificiis illis litteris consentanea , nempe in Tarentina die g. Aprilis i6I8. Neapolitana 4. Augusti, ejus dem anni, Brundusina die 5. Septembris I 6o7. Gravi nenila. Maji I 6 II. Salernitana die i6. Februarii r 6 I9. Neapolitana II. Aprilis IIIo. Uerum enimvero, quod Pontificiae litterae non eam omnem Majori Capellano jurisdictionem permitterent, qua ab antiquissima consuetudine utebatur, Philippus III. Rex Hispaniae, & Proreges Comes Lemosensium,& Comes Beneventi, Pontificem exorarunt, ut ne Regiis ju ribus , & inveteratae consuetudini vellet derogatum. Qua mobrem annuerunt Romani Pontifices , nedum Clemens VIII. sed etiam successeres, ut illarum litterarum executio suspen deretur. Illud tamen eautum voluit litteris suis Clemens VII Lut si Neapolim adire contigisJet Rex Hispaniae, aut ejus suc cessores, tunc Majori Capellano Neapolitani Regni omnia
193쪽
17 oeon peterent jura , quae Magno Capellano Regis Hispaniae: Si eontingat , inquit Ponti se , Majesarem tuam , is pro tempore existimes mssariorum, O utri quo Meiliae Cathes
eos R. ges tuos succes res ad prσdictum Neapolitanum Regnum personaliter accedere, ibique personaliter residere , aut eommorari : Capellanus Major tibi Regi , tui ae surre uribus
actu insemiens, etiams orae Opellanur ipse pro Regno Neapolitano constitutus , ct deputatus miseret, omnibus privilegi fueritatibus , ct gratiis, indultis, ct praerogativis per nos, aut Romanos Pontifices prisccessores minos Capellano Major opesiae Regiae in Hispaniarum Re o mi mi, etiam domum, o fumiliam Regiam sequente. concernentibus ura , frui, gaudere , illa e exercere etiam i rimo Neapolitano Regno , quamdiu ibidem Reges moram restim, juxta privilegiorum eorumdem formam, continentiam, di tenorem ultra praemissas gratias, facultater, privilegio , G indulta in praesentibus litteris comprehens, libere, ac licite possit, ct paleas , earum
dem tenore permittimus, comedimuι, ct pariter indulgemus . AEquum sane erat, & eonsentaneum , ut praesentibus in Aula Regibus uberiora privilegia Magno illorum Capellano conser
X. Quid vero aequius, & convenientius, quam CARO-LuM BORgoesi UM Gloriosissimum, & Clementissimum Regem utriusque Siciliae privilegiis pluribus prosequi, quae illius Capellam , Capellanos, & Magnum Capellanum complecterentur Z Illius enim plurima, & praeclarissima sunt merita erga
Romanam Sedem , & Ecclesiain universiam , quae ab atavis Reoibus Galliae, & Hispaniae, a quibus originem ducit , quae que' a praedecessiribus Neapolitanis Regibus , in quorum locum , ac dignitatem successit, magno in numero accumulata sunt . Neque enim est aliquis rerum anteactarum adeo imperitus , qui ignoret, quam praeclarissime quovis seeuIo de Ap stoli ea Sede' & omni Ecclesia , Neapolitani Reges Normanni, Andegavenses, Aragonii meruerint. Quod nempe regiones hasces pulsis Saracenis, & Graecis, Catholicae fidei, re Patriarchatui Romano vindicaverint Ecclesias plurimas , Sacerdotia , Episcopatus excitaverint , ac ditaverint; Romanorum Diuitigod by Coosl
194쪽
norutri Pontificum leges, jura, dignitatem sanctissime coluerint; eorum clientelae se, suosique commiserint; Sedi Apostolicae Regnum tributarium fecerint; Christianorum res in Palaestina copiis , & pecunia adjuverint; Romanis Pontificibus bello, aut schismate oppressis opem, & praesidium contulerint . Ita millelmus IL Alexandro III. Pontifici armis Pri-derici I. Imperatoris magitator Robertas Clementi U. contra Henricum VII. N Joanni XXII. contra Ludovicum Bavarum Imperatores, Ghibellinosque: Ioanna II. Martino V. contra Braccium infensissimum hostem Sedis Apostolicae: Alphonius Eugenio IT ad reprimendum Franciscum S sortiam , milite, pecunia, consilio, omnique Opera subsidium validi ismum praestitere. Insignia 'quoque fuerunt merita Caroli III. erga Urbanum VI. & Ladistat Regis erga Bonifacium IX. atque Gregorium XII. vigente schismate Aventonensi ; nec non Ferdinandi I. erga Pium II. Romanum Pontificem. Uerum non ob sola praedecessorum Regum plurima , & maxima benefacta erga Romanam Sedem, CARO Mys BoRBoNius bene, in ligniter- lue de ea meruit; cum & nomine proprio, pluribusque titu lis promeruerit a Romanis Pontificibus praestantissima beneficia . Quod nimirum summa si ejus erga rem Divinam pietas ἐsumma quoque religio erga Romanum Pontificem , & Ecclesiasticum ordinem ; cujus auctoritati ut ne derogaret, statim ab adepto imperio, curavit a Romano Pontifice limites de scribi utriusque potestatis , editis Concordatis , quibus inter
Sacerdotium & imperium pax firmaretur . Hisce itaque merim
tis Gloriosissini Regis Sapientissimus Pontifex BENEDICTUS XIR deserendum esse decrevit, pluribus collatis pri vilegiis, ut in ipso Constitutionis exordio testatur: Conterit
propidae Apostolicae Sedis benignitati facilem se, ct liberalemosendere ingratiis, ct saporibus elargiendis Christianis mi
cipibus , qui ex praeclaris majorum suorum meritis, sua rum virtutum ornamentis, pietate erga Deum, devotione, ct obsequio erga hane Sanctam Sedem in conspectu omnium splen dere noscuntur. Quamobrem hujusmodi Pontificia Constitutio recensenda est irrier privilegia remuneratoria; quae licet in dubio censeantur personalia juxta L. I. is de Constit. Prin
195쪽
ubi: Tuae Princeps alicui ob merus indul*ῖ , personam nos
estrediuntur; attamen esse possunt, ac saepissime sunt realia , gina nempe proxime , & directe conseruntur rei, & dignitati, consequenter vero persionis , quae talem dignitatem obtinent , N perpetua sunt, atque ad successores transeunt. Ea Constitutio data est a doctissimo Pontifice die 6. Iulii, anno i I.
Pontificatus sui anno primo, quam in hujus operis calce intereram exhibemus: cui additum est, anno sequenti, aliud Rescriptum , quod Motum proprium dicunt, ut innuatur , ex mera liberalitate , & spontanea concessione beneficia hujusmodi indulneri, quo Rescripto majora in Magnum Capellantini trans eruntur jura. I. Igitur annuit Sanctissimus Ponti sex, ut
in Capella Palatina Noapolitani Regis, ad instar publicae Ee-elesiae, omnia Divina Ossicia persolvantur Missae celebrentur hora una ante diurnam lucem, & altera post meridiem ; Sacra Eucharistia publicae adorationi exhibeatur, & in supplicationibus circumgestetur, atque in Altari asservetur; uti etiam Sacra olea asserventur non modo in Capella Palatina, sed etiam in Capellis Omnibus Arctum , quin imo in Regiis triremibus , ac navibus bellicis , tempore navigationis. Et olim quidem asservatam Eucharistiam in Capella Palatina nostrorum , Regum , & eelebrata solemni ritu Divina officia, ex iis, quae dicita sunt, & quae Capite sequenti dicemus , compertum est . Quoad Regias triremes, Gregorius XIII. anno II 76. petente Joanne Austriaco Supremo Classis Prauecto Breve edidit , Ad Apostolicae dignitatis apicem, quo concessit, ut in singulis triremibus adesset Capellanus Presbyter , cui in quocumque loco triremes steterint fas esset mortuos sepelire ut Capellam a Vicario Generali dictat Classis adprobati, licite postent SP trum facere in qualibet Ecclesia , & hora una post meridiem ;tit Classiariorum sacras Consessiones audirent, eisque Eucharis iam ministrarent, iisdem annuerent facultatem comedendi
ova in diebus jejunii , denique Indulgentiis nonnulIis Classarios donavit. Tum Paulus V. die Ita Septembris, anno I 6 I datis litteris in forma Brevis, quae ineipiunt, Spirituali militum , concessit ad septennium , ut oleum Sanctum pro ungendis infirmis asservaretur in Regiis triremibus , di deferre
196쪽
nobis, indulsit ad septennium , ut de viciniori Parochia deserretur Eucharistia ad triremes pro Uiatico infirmorum in ipsis triremibus existentium . Urbanus VIII. anno I 62 . die I . Februarii, dato Brevi, Spiritualium militum , permitit ad septennium , ut oleum Sanctum in ipsis triremibus affervaretur : & alio Brevi dato eodem die, & anno , pariter ad septennium annuit, ut Parochus e viciniori Parochia deserret Eucharistiani pro Uiatico infirmorum in triremibus existentium; & ut Capellanis triremium fas esset in locis digitis ab Ecclesiis Parochialibus celebrare super Ara portatili, atque deserre Eucharistiam ad infirmorum Uiaticum . Extant he Pontificiae concessiones tom. a. MSS. Chi occaretii. II. Pontifex annuit Regi , ejusque successoribus facultatem eligendi Presbyterum aliquem sive Saecularem , sive Regularem ab Episcopo suo approbatum , qui Majorem Capellanum agat in Neapolitano Regno, quem declarat exemptum ab omni ordinaria jurisdictione , & Praelatitiis insignibus uti posse. Tum Regi, ejusque successoribus , & Proregibus , aut Capellano Majori potestatem facit nominandi, & constituendi Capellanos, Clericosque , qui in Capella Regis, Arcibus, Castris,
Classe incumbant sacro ministerio : quos tamen constet ex testimonialibus litteris suorum ordinariorum, seu Superiorum,
nullius criminis reos esse . Hos vero omnes prorsus eximit ab
ordinariorum iurisdictione , & Majori subjicit Capellano,
ita ut ad hunc spe fiet illorum negotia sive civilia, sive criminalia, sue mixta discutere, ac definire , nec ulla sit provocatio a Majori Capellano ad Iudicem alium. IlI. Ne exemptorum nimia multitudo ordinariorum jurisdictionem convellat, Sapientissimus Pontifex constituit numerum Capellanorum , , Clericorum , & Scholarium Capellae Regiae, & Arcium Neapolitanae Urbis, non ultra centum a Majori Capellano conscri-hi posse ; in Arcibus vero totius Regni , non ultra duos, aut tres in lingulis Arcibus; denique in exercitu Regio terra, marique , nonnisi tot Capellanos constitui debere , quot actu inserviunt sacro ministerio. Regi tamen , ejusique successoribus
liberum fit designandi Capellanos ultra praefixos limites, si ita
197쪽
cique Palatini, Arcium totius Regni , castrenses, maritimi exempti sunt, cum Regis obsequio actu sunt addicti. iv. Permittit Majori Capellano Pontificalium usum in Capella Regis, S in Ecclesia S. Sebastiani sita in Arce , quae Cases oso dicitur . In aliis vero Ecclesiis , nonnili praesente Rege , aut Regina, aut Prorege ; & dummodo Episcopus loci in eadem Ecclesia praesens non sit, qui Pontificalia agere velit. In Ecclesiis vero Cathedralibus, & Metropolitanis , praeter prae sentiam Regis, Reginae , aut Proregis, requiritur consensus Episcopi illius Ecclesiae. v. Concedit Majori Capellano sa- cultatem agendi Rem Divinam per se , aut per alios ab ipso deputatos in quacumque Ecclesia , quam Rex, Regina, aut Prorex adierit. At in Eces eliis Cathedralibus, aut Metropo litanis requiritur Episcopi consensus . vi. Praesente Rege, vel Regina, aut Prorege in qualibet Ecclesia fas est Majori Capellano designare Concionatorem, cui ejus Superiores concio nandi munus minime interdixerint. Idque illi fas est in Capella Regis, & Ecclesia S. Sebastiani, etiamsi neque Rex, ne que Regina , neque Prorex adessent. In aliis vero Ecclesiis ipsi subjectis, si Rex, Regina, aut Prorex minime prauen tes sunt, potest quidem Clancionatorem designare , sed quia suis Superioribus juxta Τridentini decreta, condionandi facultatem obtinuerit . vii. Majori Capellano datur iacultas conserendi Tonsuram Clericalem , minores , majoresque se eros ordines Scholaribus Capellae Regiae, & Ecclesiae Parochialis S. Sebastiani ; aut eisdem eoncedendi litteras dimisso riales, ut ab eorum ordinariis , vel aliis Episcopis promo veantur ad sacros ordines . Tum ab luendi vel per se , vel per alios, nedum p edictos Scholares, sed etiam Capellanos ,& Clericos Capella: Regiae ab excommunicatione Canonis, Nab irregularitate , in quam incidit eXcommunicatus, si Sacris Cperetur. viil. Majori Capellano committitur spiritualis c ra Regum, Reginarum , Regiae prolis, Aulicorum, omnium que Regibus actu inservientium, ubicumque Rex , aut Aula fuerit, etiam ruri recreationis causa. Insuper omnium, qui in Palatio Regis, & viridario , statione triremium, atque
198쪽
I7sΑreibus Neapolitanae Civitatis commorantur. Ad horum omnium Consessiones excipiendas potest Consessarios adprobare ,& constituere λ qui tamen, si e Regularium coetu sint, expetere debent suorum Superiorum consensium. At Regi, & Reginae liberum est uligendi quem velint Presbyterum ex adprobatis a Majori Capellano. Neque solum Poenitentiae Sacramentum, sed etiam alia Sacramenta , in ipso quoque mortis periculo, potest Major Capellanus vel per se , vel per alios Palatinis, caeterisque in locis ipsi subjectis existentibus ministrare; eosdem vita functos Ecclesiasticae sepulturae mandare vigente etiam Interdicto. Ex his sequitur , Rege Siciliam adeunte, adhuc ad Majorem Capellanum Neapolitani Reo ni spectare posse sacrum Aulae ministerium , & Sacramentorum adininistrationes, i ; cum in Constitutione Pontificia id juris tribuatur Majori Capellano, ubicumque Rex, aut Regia Curia , seu Aula fuerint , etiam ruri recreationis causa. In Quoad matrimonia celebranda , si uterque contrahens deo e
rat in locis subjectis jurisdictioni Majoris Capellani , ibi E-
eiendae sunt proclamationes, S conjugii benedictio danda esta Majori Capellano, vel Presbytero ab eo delegato. Si sponissae domicilium alibi extiterit, proclamationes in utriusque is sponsi Parochiis agendae sunt, conjugium vero celebrandum in Parochiali Ecclesia, ubi mulier habet domicilium . Exteris vero sponsis , lato decreto ab ordinario loci de matrimonio licite inter eos contrahendo, potest Major Capellanus vel per se, vel per alios benedictionem nuptialem impendere . Pariter Major Capellanus licite potest Ripti sinum conseris
re nedum insantibus , qui ratione originis ei subjecti sunt, sed & Turcis, Iudaeisque , qui baptizandi sunt praesente Rege, vel quos Rex e Baptismo suscipit. κ. Majori Capellano hi potestas eligendi , ac statuendi Capellanos , seu Presbyteros, qui in expeditionibus, sive terrestribus , sive mariti mis , ubicumque locorum Regis militares copiae fuerint, eis Sacramenta Baptisni , Poenitentiae, Eucharistiae, Matrina nil, & Unctionis extremae, administrent. At si in statione, non in expeditione milites versentur, tunc hujusmodi Capellam debent de consensu Episcopi, vel Vicarii Generalis, vel
199쪽
176 Parochi loci, Parochi alia munia peragere; qui tamen conuensus eis habentibus litteras testimoniales Capellani Majoris haud est denegandus. Quoad matrimonia militum in stationibus existentium, ea celebrari debent coram Parocho loci simul,& Capellano castrensi. Quoad caetera Parochi alia ossicia , uti in benedicendis domibus, ducendis funeribus, & aliis hujusmodi, haee a Parocho loci peragenda sunt eo vero renuente , agi licite possunt a Capellano militum. Atque haec circa milites stationarios constituta, locum etiam habent circa eos milites , qui in Arcibus Regni commorantur. XI. Milites Neapolitani Regis ex iis regionibus, ubi viget haeretis, possunt in actuali expeditione absolvi a crimine haeretis, aut apostasiae a fide a Majori Capellano, vel Presbyteris ab eo delegatis . Extra Italiam vero, & Insulas adjacentes competit haec facultas Majori Capellano quoad milites omnes Regis. XII. Iisdem militaribus copiis, imo etiam foeminis, omnibusque
castra sequentibus , cum contra hostes arma moventur , PO test Major Capellanus permittere usum carnium, OVorum, carsei, & lacticiniorum, iis diebus, quibus nefas est hisce cibis uti. Uerum nec in Hebdomada sancta, nec omnibus diebus Veneris, & Sabbati totius anni potest indulgere carnea cibaria. Olim Gregorius XIII. petente Ioanne Zunica Principe Petrepersiae , & Regni Proroge , Brevi dato die 3. Martii , anno ἐS8 o. quod exhibet tona. a. MSS. Chioccarellus, conces serat militibus tunc , & pro tempore existentibus in Praelidiis, S Arcibus Neapolitani Regni, ut Quadragesimae tempore ovis, δι lacticiniis vesci licite possent. κiri. Benedictio trire mium, ac navium , atque vexillorum, aliaeque hujusmodi ecclesiasticae Caeremoniae, quae ad Regis militiam spectant, adscribuntur Majori Capellano. xiv. Potest Major Capellanus permittere iis omnibus, qui ejus spirituali jurisdictioni subiecti sunt, nempe qui in Aula , viridario Regio , Arcibus , statione triremium , Hospitalibus militum degunt , tam ma ribus, quam sceminis , ut in diebus festis opus laboriosum agant, dummodo causa urgeat, & Sacrum audiant. Denique conceditur Majori Capellano omnimoda jurisdictio ordinaria quoad omnes ejus spirituali curae subjectos, uti sunt Palatini,
200쪽
I77 milites , elassam, & qui in Arcibus, Hospitalibus militum ,
statione triremium commoranturῆ ita ut ibi fas sit ea omnia
agere , quae Archiepiscopi , Episcopi, caeterique locorum ordinarii agunt in suis Dioecesibus , exceptis tamen , quae sunt Ordinis Episcopalis. Eosdem omnes potest, vel per te, vel per alios absolvere ab omnibus peccatis ὴ iis quoque, quorum absolutio est Episcopis, & locorum ordinariis reservata. Quae vero sunt Ordinis Episcopalis , haec tantummodo in Regia Aula, ubi Rex , aut Regina, aut Prorex moratur , & in Ecclesia Parochiali S. Sebastiani , illi agenda permittuntur. XV. Praeterea Motu proprio ejusdem Gloriosissimi Pontificia novis privilegiis aucta est facultas Majoris Capellani quoad militares copias , etiam auxiliares, dummodo sint in actuali expeditione ; nempe auctoritate absblvendi omnes in exercitu Regio existentes a quibuscumque delictis, etiam Epistopis, i eorum ordinariis, aut Sedi Apostolicie reservatis: commutandi , relaxandi, dispensandi, absolvendi illorum omnium vota, juramenta, irregularitates, & cen suras ecclesiasticas, juxta tamen Canones, & Tridentini decreta : concedendi illis omnibus plenariam Indulgentiam , imminente morte, at que in Nativitate Domini, Paschate, & Assumptione B. Uirginis tum etiam concedendi Indulgentiam decem annorum illis omnibus , qui in diebus sessis ad concionem audiendam accesserint: celebrandi Missam una hora ante auroram , & altera post meridiem , S in quocumque loco decenti, & in Altari portatili; quinimo, si gravissima urgeat necessitas, etiam bis in die: benedicendi sacra omnia instrumenta , exceptis iis, in quibus sacra unctio est adhibenda: reconciliandi Ecclesias, Capellas, S Gemeteria, ae Oratoria quomodolibet polluta, . in iis locis, ubi Regius exercitus steterit et denique celebrandi Missam pro expiandis Deiunctis in quocumque Altari etiam portatili, quae liberandae alicui animae e Purga torii poenis suffragetur . Cum igitur Aulicis, militibusque Major Capellanus immineat, hinc illorum spiritualia negotia ad ejus iudicium remittuntur : quemadmodum Reseripto Summi Ponti seis BENEDICTI XIV. anno elapso I 48. factum novimus, cum Alphonius Caras a Dux Montisinigri , Tribu-Z Nu.
