장음표시 사용
2쪽
Erit rerum factarum omnium, ita etiam disciplinarum & artium admodum tenuia sunt principia, & obscuri natales. Quod de Democriti ac Epicuri atomis, inuisibilibus, & unde nomen acceperunt, insectilibus narratur, prodiisse ex illarum congressu ac coalitu paulatim in conspeetum corpuscula aegre conspicienda, mox semper maiora, donec maXima quaeque sui generis de certis nominibus inter se inuicem distincta iis varie conglomeratis absoluerentur: in eum modum disciplinarum Sc artium Principia prima , dc quae ex his paulatim oriuntur, quasi distracta vel oculis se ab A a ini- .
3쪽
initio subtrahunt, vel non animaduertuntur, donee ab aliis obseruata & collecta quasi flocculos constituant,
ct ulterius ac cum cura aliqua tractata maiorem iustamque aliquam formam acquirant. Factum hine est, ut multarum rerum, disciplinarum & artium inuentores primi in obscuro manserit, plurimarum diuersi autores adhuc celebrentur & olim celebrati sint, aliarum frustra adhuc quaerantur. Accedit huc, in designandis quidem inuentoribus antiqueis, quod plurima veteris aeui monumenta paulatim interierint, alia forte adhuc quaedam, vel multa, tenebris sepulta iaceant. Sunt aliae adhuc plures causae, nostris etiam temporibus haud dissiculter animaduertendae , quibus contingere potuit, ut ad hos
potissimum, vel falso inuenti alicuius gloria delata, illis inique detracta sit. Exemplum sumamus ab arte nostra, qualis ea olim fuit, medica, Sc quidem curativa, quam salubri longe antiquiorem esse dicunt,dc, si inuentionis ac culturae habeatur ratio, vere dicere licet. Eius ergo ante diluuium longo tempore non modo semina quaedam , sed nec contemnendum habitum extitisse, nullum mihi dubium videtur. Quae enim de vitae temperantia non eius modo
aeui, sed post diluuium multis aetatibus, passim apud
autores narrantur, & Medicinae antiquissimis temporibus utilitati, necessitati ae existentiae opponuntur, suauia mihi semper visa sunt somnia, ex aureo Poetarum seculo derivata, quaeque nec cum expositione Mosaica, dc duro tandem diluuii remedio adhibendo, neque eum profanorum hominum narrationibus ceteris recte consistere queunt: nisi quis
4쪽
forte sibi persuadere velit, omnes tum e Sethi, tum e Caini prosapia ad eos annos peruenisse, quos viriusque lineae Patriarchae attigerunt, idque temperantiae & perpetuae hinc effectae sanitatis argumentum arbitretur. Sed primos quidem & omnes medicinae ante diluuium autores hoc cum arte sua in perpetuum profundissime submersit. A diluuio varii ab autoribus in variis nationibus & diuersis temporibus Medicinae inuentores celebrantur: quos qUidem singulos plus minusue ad artem hanc aliquando effgiandam contulisIe, probabile est: ipsam tamen post seculorum demum XIX. interuallum a diluuio, ct XXXVI. fere seculo a condito orbe, secundum
computum Vulgarem, quem vero tempora illa minus coarctare puto, in eam formam redegit nIPPOCRATES, itaque locupletavit, ut huic unico Medicinae inuentio praecipua quadam ratione tantum non communi consensu attributa sit, & recte tribuenda videatur; cum & integram artem complexus sit, &in systema quoddam compagina uerit, cuius adhuc fundamenta subsistunt, etsi ea omne aedificium nunc
Simile curativae, sed hac longe benignius & inter media gaudia nascendi fatum habuit Gymnastica,
quae in genere si consideretur, ars est humani corporis motus voluntarios ad certos fines & usus, sed quos nulla exigit necessitas, varie dirigendi; quaeque a diuersa hac destinatione trifariam olim diuisa fuit, in athleticam, militarem, vel potius aemulam militarium exercitationum dicendam, di medicam. Non idem prorsus de cuiusque harum partium ori-
5쪽
gine omnes statuunt, & Mercurialis, Medicus antiquarum rerum peritissimus, qui de arte Gymnastica
omni pereruditum commentarium composuit, contra Galenum ex Homero docet, eo, quod milites Graeci, dum a militiae laboribus iis vacaret, disco, Iucta, cursu, aliis, sese exercuerint belli Troiani tempore , iam artis eius semina quaedam iacta fuisse, quasique primordia eluxisse. ( Quamuis ille natales eius altius repetere potuisset, si non modo, quod Galenus concedit, cunctos homines ad musicam ct gymnasticam propensos nasci, cogitasset, sed etiam quousque propensio ea homines fere omnes a pueritia ferat, quotidiana experientia, ut arbitror, edoctus in hac controuersia aestimare voluisset. Quae enim in Gymnasiis olim instituebantur exercitationum genera tantum non omnia, quaeque Mercurialis ordine& ample recenset, eiusmodi sunt, ut ubiuis terrarum, ubi puerorum coetus aliquis congregatur, plus minusue peragi, facile obseruari queat, & probabile fiat, sine memoranda quadam institutione & sine libro ea plerumque suscipi: etsi antecedentem gregem in hoc etiam negotio fere sequi posteriores soleant. Quare ab Adami, certe a Caini posteris plerisque multa eorum mox factitata esse, quae post seculorum aliquot decursum in Gymnasiis fiebant, etsi ab illis minus composite, nil est, quod dubitemus: accessisse vero prioribus tempore procedente imitamina eorum exercitiorUm, quae in belli usus varios& olim mature homines didicerunt. Culta ea omnia
6쪽
deinceps semper magis sunt pro puerorum & iuuenum ingenio, alacritate, industria, eXperientia acquisita, ct reliquo otio. Sed vix arbitror, digna ea scriptores alicuius nominis tum reperisse , quae commentariis suis illustrarent: quod fieri coepit ab eo tempore, quo puerorUm illae pleraeque occUpationes virorum & integrarum nationum negotia esse,& inter maximae ardua haberi coeperunt, ut tandem etiam Romanorum grauitas, GraecorUm Vanitatem , quam multum antea irriserat, imitata , illa ludosque alios partem negotiorum publicorum &religionis tae fere praecipuam constituerit. Ex quibus etiam temporibus pretiUm operae d. necessum visum, rerum harum exercitatissimos ceu magistros iis praeficere, qui alios easdem recte edocerant, curarentque, ut omnia, ubi solemnia primum Graecia, deinceps S. P. Qi. insaniebat, ratione aliqua cohaerentia & ad certum quondam ordinem peragerentur. Hi, cum agendum aliud plerumque non haberent, artem eam postea ita amplificarunt inuentis subinde nouis, ut inter operosissimas referri posset, nec
parum in palaestra studii ponendum ei esset, qui pen-tathli modo victoriam sperare vellet. Fuit autem ab initio statim facile obseruare, quod corpora iis exercitationibus, si debite instituantur, robustiora fieri & vires acquirere maiores possint, vel, si sagina accederet, habitum eius auctiorem, pleniorem & firmiorem reddi. Quare nec dDbium esse potest, ad hunc finem obtinendum, qui deinceps gymnasticae proximus & fere praecipuus fuit, mox etiam illas exercitationes directas fuisse, quas naturalis primum
7쪽
instinctus, voluptas ct temporis fallendi studium generauerant. Et haec quidem athleticae, seu gymna,sticae, quam ob malos usus, variaque paulatim admixta vitia , vitiosam Galenus vocat, origo, hi progressus fuerunt. De bellica Gymnastica seorsim nunc non dicam, cum ab instituto nostro magis haec aliena, ceterum vero dubium sit, an ea notabilem in bello usum habuerit, ct satis constet, plerasque exercitationes, quae in bello usui esse queunt, extra gymnasia, vel ubi eorum nulla erant, uti olim Romae, & in reliquo Latio, a militiae praefectis &ducibus ordinatas fuisse. Pergamus itaque tandem ad Gymnasticam medicam, quae nostrae potissimum arenae est, ct de cuius inuentione inter Medicos maxime disputatur. Tribui autem eius inuenti gloria a plerisque nunc solet HERODICO, quem Gorgiae, Sophistae celebris, fratrem faciunt, s ELYBRI ANO.( Ansam id statuendi dedit Plato hac narratione. ( ) Herodicus autem,
cum esset exercitandorum meti sier iuueniim, essetqueta tu narius, mi cens omnesticam medicinae, primo se omnium, deinde F p eros multos taedio asserit. Hoc etiam plus verbis prox me praecedentibus
dicere, & medicinae clinicae inuentionem ei adscribere videtur, quando , hac, inquit, nostra medici-
naria fucultate, mortarum pedisequa, aesculapii se iratores ante Herodicum, ut fertur, minime sunt vj Quae
Chap. 8. &MERCvRIA L. de arte gymnas . cap. I.
PL A T o de republica. Lib. a. p. 326. Versioli. Mutillii Ficini.
8쪽
Quae tamen duplex posterior assertio extra controuersiam est falsae Sed de ea re nunc non agitur. Quod ergo ad artem gymnasticam medicam attinet,
idem indicare Galenus videri queat, quando scribit, ( )illam paulo ante Platonem exortam esse. Circa enim tempus illud vixit Herodicus. Agitasse vero hunc simile quid in Medietna, ex Hippocrate constat , memorante alicubi , ( D Herodicum febrientes interfecisse circuitibus, luctis, multis fomentis : si modo nullum esset dubium, SeIybrianum hic ab Hippocrate intelligi. Quod ne nullum putetur, Galenus facit, quando ad hunc locum commentatus ait: quem autem nunc Prodicum memoret, Leontium, an Selybrianum, quaerere, superuacuum est. Vt adeo inde pateat primo quidem, eundem , quem Herodicum Hippocrates vocat, a Galeno Prodicum appellari, tum vero, duo circa ea tempora ex Galeni sententia floruisse, Prodici, vel potius Herodici nomine notos: quos ambo etiam iisdem locis natalibus, quae Galenus nominat, distinaos, Plato allegat. Cum Herodico inuentionis huius gloriam communicandam putat
Dan. Clericus I CCO TARENTINO, allegatque
proinde locum quendam Platonis, ( D ubi Philosophus hic fecisse idem ei videtur. In quo viri doctissimi & perspicacis attentionem desidero, cum Plato ibi de re prorsus alia loquatur. Verba eius,
9쪽
quae ceterum ob alias rationes notari merentur, haec sunt: audiui praeterea, nonnullas eam ariem (de
Sophistica agit) appellasse e innasticam , quod ICCvs TARENTINvs Iecisse Didetur, qui adhuc reperest, sic-phista nullo inferior, sELvRRIANVs II ERODICUS.
- ii sub musicae artis Delamine sophi ticam facultatem occuluerunt. Hi omnes, sicut dictum est, ct ob deuitandam inuidiam, vehementer nomen dissimularunt, ysub artium aliarum praetextu sophisticam artem occuluerunt. Fuit vero hic Iccus victor pentathIl & optimus Gymnastes, ( temperantia sua tempore certaminis adhibita clarus ( circa Olympiad. TT. adeoque aetate paulo maior Herodico, coaeuo Hippocratis, qui demum natus est Olymp. go. anno I. An vero etiam, cum quo elogio ab aliis allegatur, Medicus fuerit, deinceps videbimus: quamuis ad nostram rem minus intersit, an Medicus vocari debeat, quam Herodicus; cum nullo certo indicio constet, Gymnasticam medicam eum ratione ulla attigisse. Vt iam nunc de huius inuentione & inuentoribus eo rectius statui queat, dispiciendum ante accuratius est, quid eo nomine intelligatur, & qualem quantamque Medicinae partem eadem constituat. Explicat nobis haec omnia optime Galenus in libro, quem supra citaui, ad Thrasybulum , unde pauca hue transferre , e re nostra erit. Describit ergo is
G mnasticam, quod sit facultatum in exercitationibus
10쪽
positarum scientia; seu, quam vim exercitationes ad mutandum corpus humanum habeant; vel, si ad usum eius, qui frequentissimus erat, respiciamus, ad m utandum corporis habitum & vires. Gymnasticam autem medicam secundum ea, quae libro hoc & alibi disputat, ita definire licet, quod sit facultatum in exercitationibus positarum, ad sanitatem conseruandam & augendam, scientia. Nimirum, ut antea iam ostendi, Gymnasticae illius, quae in omnibus Gymnasiis exercebatur, finis Proximus, (nam plures alii erant, ut voluptas, placendi, plausus & brabea obtinendi, Deosque venerandi studium) ad corpus referebatur, ita, ut instituendis exercitationibus illius
habitus magnus, firmus , Viriumque in eXercendis motibus voluntariis incrementum quaereretur:
medicae vero Gymnasticae finis erat sanitas, virium in omnibus functionibus incrementum & habitus etiam externus corporis bonus et, quatenus augmentum illud & habitus hic cum bona valetudine consitastere queunt cum qua non semper recte conco dant. Fuit ergo Gymnastica medica pars salubris, seu Hygieines. Neque vero etiam aegri exercitationibus validis, quales in gymnasiis potissimum instituebantur, valde idonei sunt, nec illarum causa eo saepe confugiebant. Cum autem salubris secundum amitiorum materias, quae res nonnaturales vulgo dicuntur, a Galeno in quatuor partes apte distribuatur, quarum prima nimirum in assumtis; altera in iis, quae sunt g tertia in his, quae euacuantur; hquarta in rebus, quae forinsecus accedunt, versatur: