De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nostros scriptas , propterct quod nihil esse praetermittendvintraremur , quod ao decu S , ampli ludi nemque ordinis pertineret . Cumque alter Commentarius de moribus , fortitudineque

Francisci Gilii de Federich , α

Matthaei Alon si Leginianae Domi nicanorum , qui in Tunqui nensi Regno martyrio perfuncti fuerant, ab amplissimo viro Hilario ordinis Eremit. S. August. Episcopo Coricen si , Vicarioque in eis regionibus Apostolico conscriptus , curaque Decelsoris nostri editus Romae ante annos seintem fuisset , eum item latinum factum postremo Ioco adiunximus , sperantes fore , ut quo plures vobis propositi ad imitandum duces millent , eo magis ad virtutem colendam incitaremini. His igitur veluti monitoribus usii, dum legentes dicta , factaque tantorum virorum, qui pro Christo

12쪽

sto summa cum sui , vestrique gliuria pugnarunt , admiramini , id contendite , uti , neflectis perrituris quibusque rebus , ipsiusque etiam mortalis vitae amore

contemto , innammati studio curandae salutis , felicitatisque hominum sempiternφ , eorum esse videamini non magi instituti cietate , quam virtutis imitati ne fratres . Valςte Nostri , S eiorumque memores in sacrificiis,

st precationibu4 vestri. .

13쪽

Si videbitur Reverendiss. P. Magistro

IMPRIMATUR.

Fr. Vincentius Elena Rever. P. Mag. Sac. Palat. Apost. Socius .

14쪽

PETRO MARTYRE

SOCIISQUE MARTYRIBUS

Inensium, quorum est am- De Dominia piissima in extrema Asiae 2 nurum. continenti reglo,salus jam petia ad e,

usque ab anno MD XVII. sinpulari Dominicanis curae fuit, quo parati Franeis et Peresii Andradae Opera sunt, institutique ad eos commeatus . Itaque anno ΜDLUI Gaspar a Cruce Lusitanus ordinis Praedicatorum eo pri- A mus

15쪽

mus omnium importandae religionis christianae caussa contendit, uberioresque cepisset laborum fructus, nisi veriti Mandarini, ne auctoritate, diligentiaque viri, deorum, quos colebant, superstitio deleretur , eum in carcerem conjiciendum , deindeque Imperii finibus exterminandum curassent. Sed hoc tain contrario exitu

rerum debilitari, frangique non potuit studium propagandae religionis, & virtus Dominicanorum. Anno Μ DLXXX VII. Ρ. BartholommaeusLopesvis una cum sociis ex eodem ordine duobus Macat Coen ' hium extrui fecit, ut cum inde brevior trajectus, tum facilis sacrorum christianorum introductio in Provincias Sinarum esset. Anno ΜDXC. P.Johannes a Castro' Provinciae Insularum Philippinarum Praefectus, & Ρ. Μichael Benavi desitus , qui post Archiepiscopus Manilae fuit, quum loqui si nice didicissent, inquirendoque de

incolaru ejus regionis moribus cognossent, duorum Sinensium ductu , quos ipsi ad religionis verae cultum adduxerant, mysteriisque initiaverant christianorum, In urbes Sinensium penetrarunt, ac doqui statim de Christo coeperunt, inque institutis, decretisque nostris explicandis continenter,magna spe reserendi fructus permoti, versati sunt, quoad apud Μandarinos accusati, diuque Hay- tengi in cadicere asservati, posteaquam summa cum .

16쪽

ORDINIS PREDIC. 3

religionis verae laude, coram judicibus , palam sele christianos esse confessi sunt,

iussi tandem suerunt, ut inde exulatum abire ne cunctarentur. His extremo sere

seculo decimo sexto P. Didacus Aduaselus, deindeque anno MDCXII. PΡ. Th mas Major , & Bartholommatus Martine-sius successerunt ; cumque gravistimis dis- ficultatibus , quae obtabant, quo minus susceptus a Dominicanis lator successus

prosperos haberet, eapugnari eorum contamia non potuisset, hoc demum PP.Α gelus Cocchius Florentinus , & Johannes Baptista Horalesius Hispanus annis

nuerunt , ut in Fin Niena Provincia P dicatores sedem stabilem , certumque domicilium collocarent. Nec diu post, cum hoc Dominicani assidue eniterentur, ac laborarent, ut ethnici, quorum ingens erat in Provincia multitudo , a superstitione deterrerentur, eam sibi socius quidam eorum gloriam comparavit, ut Pro Christi Servatoris nomine extremo supplicio assiceretur. II. Fuit is quidem P. Franciscus CZ- P. Francisis,

pillas primus Imperii Sinensis Μartyr,

qui Fo eant XVIII. Kalendas se uarii ne Impefinan. Μ DCXLVIII. gladio percussus suit. M Wyrruit. Est autem hujus, aliorumque ex eodem ordine quatuor Μartyrum,qui in finitimis regionibus veritatis tuendae caussa interie- .

A a runt,

17쪽

ea , quam ad Cardinales de rebus, quas descripturi mox sumus, habuit, Oratione, cum laude facta mentio. Iam inde autem ab eo tempore Dominicani numquam ab instituendis Sin 'nsibus, qui Provinciam incolebant, cessarunt, adeo ut non modo cum pax vigeret, sed etiam cum ethnicorum furore tempestates in Christianos concitarentur, etsi semper multis, magnisque incommodis premebantur , eos in vera , sanctaque doctrina confirmare pergerent . Λtque in ea re agenda inter tot

illustres viros insignem sunt aliqui eloriam consequuti, qui singulari constantia, sortitudineque animi ma imas, christiani nominis caussa, perpessi fuerunt calamitates , quorum res strenue , praeclareque gestae plurimum ad christianae reipublicae utilitatem conserrent, nisi , quo minus indicentur, brevitas operis esset impedi

mento.

De Petro IV. Postremis hisce temporibus , hoe anno Μ DCCXLVI. diligentem ope.d 'amplificandae in Provincia , in qua ui p. in jampridem florere coeperat , christianae religioni dabant vir illustrissimus P. P derunt E,an trus Martyr Sansius Episcopus Maurica- :r . ' strensis, & Vicarius Apostolicus, P. Fram ciscus Serranus, qui post Episcopus est dictus Tipasitanorum, P. Ioachimus Rovus. P. Iohannes Alcoberus, & P. Franciscus

18쪽

vlaetius H spani e Dominicanorum San inissimi Rosarii; quae est in insulis Philip- .pinis, Provincia. Hi omnes missi a Pra secto Provinciae impensa Regis Hispania-irum in Sinam fuerunt doctrinam Christi superstitiosis illis gentibus nunciatum.

, Anni jam plures intercesserant , ex quo tempore, cum nullam intermissionem ossicii fecissent, in ea regione, quae credita fidei eorum erat, orthodoxam religionem propagare coeperant , cum Orta repente in christianos ethnicorum odio , malevolentiaque tempestas fuit, quae illis

attulit opportunitatem morte magna cum

gloria coronandi vitam, quam in apost licis laboribus sustinendis contriverant. Sed antequam res ab iisdem praeclare gestas narrare aggrediamur, ratio ipsa hortari videtur, ut, commemoratione rerum , quae propriae cujusque eorum essent, lectores, quinam hi fuerint Christi Athletae, intelligant. IV. Petrus Μartyr Sansius, Andrea Sansio, & Catharina Iorda ma- Μ,ufit stic ire , Asci, quod est Tortoseniis dioece-seos oppidum, in Caraloniae Principatu

natus est. Cum mater in partu vehemem ter laborasset, periculumque , ne infans interiret, esset, mysteriis religionis christianae initiatus in domo paterna. fuit.

Additae trist caeremoniae in parqchiali templo 4aritusque, qui adjungi baptismo

19쪽

DE MARTYR. SINENS.

consuerunt , ill . non. septembres an

no MDCLXXX. suerunt Patruus qui Sacellarius major, ut vocant, Cathedralis Ecclesiae Ilerdensis erat, vir pius im- primis, quocum in ea urbe degebat, cuique traditus fuerat in disciplinam, id summopere curavit, ut recte Petrus adolescens institueretur . Expletis iis generibus studiorum, quibus prima aetas inser- mari ad doctrinam, virtutemque solet. in Ilerdensi Coenobio Praedicatorum ordini nomen dedit, Petrusque Μartyr vocatus est, cum antea Petrus Iosephus appellaretur ; cumque annum ipsum studiose in Constitutionum ordinis, virtutisque cultu transegisset, summa Patrum , soci rumque voluntate, suam Deo folemni .

ut dicimus , professione obligavit fidem prid. non julias anno MDCXCVlIΙ. Sed ubi XII. kalendas Octobres anno Μ DCCIV. consecratus Sacerdos est, illustriora , majoraque studii salutis animarum , magnaeque erga homines ceteros

caritatis argumenta dedit, tuncque potissimum, cum anno ΜDCC VII. arctii ima obsidione Ilerda teneretur, quo tempore neglectis laboribus , atque periculis , in quae sese adductum intuebatur, perstitit in suscepto munere conciliandi divino numini eos , qui meramento paenitentiae expiari peterent. Cumque facere in ea, quae erga Deum est, pietate majores progresse . sus

20쪽

sus cuperet, coruulit sese ad Caesaraugustanum Coenobium S. Ilde phonsi , ubi legum ordinis , atque institutionum cultus imprimis viget, q- in Coenobio vocari sese divinitus intellexit ad Provinciam insularum Philippinarum , ut operam ethnicis ad Christum ac Mucendis daret. Ubi ex Deo primum, adhibitis precibus, deindeque ex piis, doctisque viris, re ne esset facturus , si relicta patria ad ethnicos abiisset, quaesivit; quod in animum induxerat, perfecit , ac Caesaraugusta XII. kal. sext. anno MDCCXII. discessit. Cum Gallas venisset, correptus sebri est. Vix ea se liberatum senserat, cum , etsi medieus sustineri ab eo itin ris incommoda non posse diceret, tamen Deo, in quo spem suam omnem collocarat, duce , superatis dissicultatibus, quae impediebant, quo minus susceptum prosequeretur , navem statim , atque Vela sunt data , conscendit . initio januarii mensis anno Μ DCCXIII. ad Μexicum vervenit , nonisque martii Acapulaum maris pacifici portum tenuit, ubi rursum

febri agitari coepit. Sed quum debilitas

Corporis tanta non esset, ut eum a s scepto consilio remoraretur, nonis ari, lib. nactus opportunum ad navigandus tempus , iterum navigationi sese commissit, cumque nautas in magna rerum christianarum ignoratione versari comperi

SEARCH

MENU NAVIGATION