장음표시 사용
31쪽
luit in coenobio , de quo supra demo stratum est, fama , quae ferret, Alcoberum, cum publice de religionis christianae decretis, deque praeceptis evangelicis ageret, instinctu quodam superiore ita fuisse commotum, ut suspirare ipse , la- cr mari , eemere quin cooptam orationem absolvere valeret auditoresque idipsum facere cogerentur. Jam usque autem ab eo temporis momento novos spiritus ad pie , sancteque vivendum sumsisse, seque m jorem in modum codegisse,ut suae saluti prospiceret, visus est, quoad divinae voluntati obsequutus , an . MDCCXXV. una cum ceteris, qui propagandi Evangelii calici patriam deserere constituerant, in Provinciam est profectus Philippinarum . Tres ille annos cum in itinere, tum in iis addiscendis rebus consumsit, quae ad susceptum munus recte obeundum conserrent. Namque an. Μ DCCXXVli I. a Praefecto Provinciae missus in Sinam est Evangelium promulgatum. Annis decem,&octo, quibus ille magna cum laudet. , antequam in carcerem conjiceretur, decreta religionis christianae Sinenses docuit, multis laboribus , incommodisque perfunctus est . Cumque incensus esset
incredibili studio juvandi, quibuscumque
rebus valeret, eos, qui sua Opera egebant ; accidissetque sorte fortuna aliquando , ut idipsum sine magno periculo perm
32쪽
ficere nequiret, in sellam se, quae seretri instar esset, immitti , deferrique a quo tuor viris in locum, quem praestituis let, quasi adversa valetudine laboraret, secit.
Erat Alcoberus maxime corpulentus, tantumque ob angustias seretri detrimenti cepit, ut in ardentem febrim inciderit; sed p ullo post voluntate Dei, cujus quidem caussa nihil horum curabat, sanit,tem, roburque, quo ante pollebat,corporis
recuperavit. Anno Μ DCCXXlX. cum ethnici christianae religioni bellum i tui issent , postquam ille, ut sugeret , emuris desilire, inque vias sese incognitas
dare coactus esset, uno uti perfugio cubiculi potuit, quod carcere ipso angustius
erat, In quo clausus diebus novem supra quadraginta fuit, quin tussire, seseque movere auderet . rost ubi in eas aedes satellites invaserunt , compingi se ab christianis in reconditum ejusdem cubiculi locum sivit , qui locus adeo arinctus erat, ut vix corpus hominis pingue caperet. Ut clausus ibidem est, cum respirare dissiculter posset, tanto angore premi ccepit, ut membrorum motu privaretur , neque inde educi , nisi aliorum manibus tractus , posset. Sequuta febris mox est, quae virum, qui nihil ante horas triginta gustarat, insigniter extenuavit. Nec vero hic finis fuit incommodorum ,
quod ipsi, hostibus, qui illum quaerebant, B a se-
33쪽
secundo nereisis domum, clam inde servi veste indutus excedere, seseque horas sere octo in loco ad exonerandum ventrem accommodato continere necesse fuerit,
donec beneficio noctis egredi potuit, ut obviam periculis, & calamitatibus novis iret. His talibus, tantisque rebus gestis, S s magnam partem ignoramus, nobilis hristi miles illustris erat, quo tempore
VIII. Franciscus Diagius, de quo postremo est loco dicendum, Ecijae, quae urbs est Provinciae Baeticae, V i. nonas octobr. an. MDCCXIII. Johanne Diagio Fernandesio nobili viro in vico Dioeceseos Burgi nato , & lsabella Maria Riosia Ecijensi, tenui sortuna paremtibus ortus, operam primis rudimentis litterarum , quibus institui solent adolescentes , in ejus urbis coenobio ad SS Pauli& Dominici, accuratam dedit. Quo extempore, quam esset modestus, tacitu
nus , demisso per virtutem animo , inque sacris conventibus , mysteriisque poenitentiae, eucharistiaeque frequentandis diligens , ostendit . lil. idus septembres anno Μ DCCXXX. singulari colendae virtutis desiderio incensus , vestibus est indutus Dominicanorum , annoque post pridie idus septembres solemni ritu pollicitus Deo est , se dum vixisset , leges , atque iustituta ordinis
34쪽
observaturum . Sed Deus ipse , qui diversas iis , quos elegerit , munit ad eamdem felicitatem consequendam vias, quasi experiri coepisset, quantum virtute novitius Praedicator posset, debilem ejus
corporis temperationem , tenuemque valetudinem reddidit, permisitque,ut perpetuo epiphora oculorum connictaretur. Quae res cum impediret, ne magnos pr
gregiis in sublimioribus studiis litterarum iaceret, tum spatium eidem dedit , ut animum ad eam, quae est de moribus, The logiae partem appelleret. Sed etsi hisce incommodis valetudinis premebatur, iis tamen virtutibus ornatus erat, quibus jam usque a primis aetatis annis praestiterat, quibusque addidit summum studium servandi leges, atque instituta Praedicato- rum . Pori cum ex historia de Provincia Philippinarum intellexisset, paravit sese diuturnis precibus , castigationeque cor poris ad id munus, ad quod obeundum ad lectum se divinitus esse cognorat,annoque MDCCXXXV. in eas insulas navigavit,& quae de ipso divina providentia decrerat, fecit . Artibus variis, precibusque
matris , atque sororum , quibus eum a suscepto consilio deterrere studebant, novus Jesu Christi miles constantissime semper restitit, Deum, qui ipsum vocaret, unam esse assirmans suae sententiae causesam, iisque tandem , Quas plurimum d N
35쪽
ligebat, rogatis, ut apud se mortuum ipsum esse Hatuerent, neque vero iis solum, sed etiam amicis , sociisque Praedicatoribus valere jussis, discellit . Sed Deus, qui ei jam usque a tem ris annis voluntatem amittendae pro religione tuenda vitae indidera , spiritus quoque adjunxerat, quibus obstacula superaret, quae ex infirma corporis valetudine, am reque in matrem, consanguineosque ceteros proficiscebantur. Post interituin viri, cum Ecijae fama de ipsius martyrio percrebuisset , intellectum primum ex patre, qui etiamnum vita fruitur, est, quibus ei divina misericordia modis, auxiliisque praeverterit. Namque ut certior est fassus a Praesecto coenobio senex, quam gnatus gloriam consequutus esset, eamque ob rem gratias Deo, quas potuit, maximas egit, contineri non potuit, quindiceret: adolescentem DiaZium , cum annos natus duodecim esset, rogatum a
parentibus fuisse, ut in patriam, reversus beneficio ecc&siastico , sic enim dicisnus, quod ad se majorum statuto pertineret, undeque plurimum lucri posset capere, potiretur. Hortanti autem saepe, ac multum patri, sic denique juvenem respondisse: is Desine me rogare, miri pater. Non enim Opes , resque eas, ,, quae pere 3nt, Volo, atque expeto , sedri Deo in Urdine Dominicanorum serviis re,
36쪽
,, re 3c cupio, & vero ei, cum per aeta- tem licuerit, nomen dabo . Post Prin,, dicatoribus, qui primi in insulas Phi- ,, lippinas Evangelii promulgandi causia
,, navigare decreverint,me socium addam, ,, inque eas regiones contendens, sangui- nem pro Christo Servatore fundam is . id rerum in Sina gesserit, quosque labores pertulerit, ut suo munere satissa ceret, ignotum hactenus nobis est. Id unum ab Serrano accepimus, octo ipsos annos eum magna cum sui gloria, antequam veniret in nostium potestatem, laborasse, ut saluti Sinensibus esse posset. Quare credibile est , gratissimas Deo ejus vigilias, curasque suisse, qui summa sua voluntate, atque praesidio secit, ut quem desiderio ad martyrium praeparaverat, is tam selicem exitum haberet. IX. Tempestatis, quae coorta in chri- nitium turis stianos est, ac Si nae sortissimos religionis christianae propagatores ademit , caelo, nos F Κie qtie , quod pie credimus, reddidit , notata, alia, quam invidia ethnici mali, omnibusque invisi hominis, caussa fuit, qui Μο-yangi natus , Yin-ku ab incolis appellabatur. Is cum sese in Praetoris amicitiam, familiaritatemque insinuasset, ab eoque, quacumque de re ageretur, ad consilium adhiberi consuevisset , usus hae tanta consuetudine est, ut, quae molitus adversus Christianos fuisset, perficeret.
37쪽
Itaque Praetorem non solum eorunias ,
qui Christum colerent, sed etiam Europaeorum, qui in Sinam dilatandae religionis caussa venissent, ac mulierum , quae cooptatae fuissent in Ordinem Sancti Dominici tertium, aediumque , in quibus degerent , certiorem fecit . Atque hanc unam laborum, incommodorumque sui se caussam, quae Christiani Sinenses per pessi his annis paucis fuerunt , non CX. Commentariis modo, quos Episcopus Tipasitanus, quem nos imprimis auctorem
sequimur, cum angustiis carcerum teneretur , scripsit, sed ex epistolis etiam cognoscitur virorum Ecclesiasticorum, qui eum diversam institutionem vitae , diversosque ordines profiterentur, tum socii
laborum, calamitatumque fuerunt. Α
no Μ DCCXLVI. initio aprilis mensis ,
Praesectus Fo-ningae urbi de granariis publicis cogniturus Fo-ganum venit. Praetor, de quo supra demonstratum est , nactum se opportunitatem christianat religionis delendae ratus, quae ab scelerato Yin-kuo didicerat, explicavit. Eisi Praefectus nullum tunc in Christianos odii, iraeve indicium dederat, tamen ubi F ningam revertit, litteras ad Fo kienum Pro-Regem misit , quibus vehementes, grayesque in Sinenses, Europaeosque christianos accusationes continebantur Che
Hio-Κienus, id namque erat Pro Regi
38쪽
nomen , vir christianae legi insestus , atque inimicus, qui nihil eorum praetermisit, quae impellere Imperatorem ad ea dem tollendam possent, accepta libenter accusatione,continuo I Oang Chung-Yeo Praetorianorum tribuno jussit, ut cum manu militum, quos usui esse putaret, Fo-ganum Europaeos christianos , vir-Einesque cooptatas in ordinem tertium Dominicanorum comprehensurus proficisceretur . Tribunus vir insigni crudelitate , hora post meridiem VlΙ. kal. j lias Fo-ganum pervenit, horisque duabus post, centum militum Mandarinis c est id apud Sinenses Μagistratuum nomen) Fo ganensibus , aliisque attribuit, qui Μο-yaneum , quod oppidum millia passuum novem Fo-gano aistat, conducerent r ipse interea cum militibus item centum in Koan pum suburbium ut Chin-Josephi optimi viri aedes improviso ad
rireturri contendit, quibus in aedibus r conditum sacellum nostrorum Sacerdotum erat, in quo caute imprimis christiani, ut sacris interessent, veniam peterent, eam que sancte , quae erga Deum esset, pie talem colerent, congregabantur . Sed quoniam ante dies quinque PP. Serranus, oc Diagius Κi iungum abierant, nostrorum ibi neminem offendit , quare diripi domum, ac libros , sacramque supellectilem, & quidquid rerum inventum esset a
39쪽
PP.Serranus 6e Diaetius deriti litum adis ventu certi
res fiunt. Et hnici Sinen ses Christia-
ros aggredi. untur 1 mulistaque in eos exempla saevitiae edunt.
set, allo asportari, ac Chin Theresiani-Te- virginem, quae iisdein in aedibus de gebat , vicinamque Chin Rosam Kuey, 9 Claram Josephi christiani uxore nias, hujusque adolescentulam filiam Agnetem in carcerem duci imperavit . His rebus gestis , e vestigio Κi- tungum, quod millia passuum tria Fo-gano abest , Serranum , Dia Ziumque oppressurus, discessit. X. Jam ante horae quadrantem a Carolo viro quodam christiano de adventu militum intellexerant, satisque spatii nacti fur rant, ut commode sese sub cubiculi tabulatum reconditum in locum abderent . Ubi tribunus ad aedes venit, fores effringi, sediliaque muralia dirui ac dolia, capsasque perrumpi jussit , ut latebras imveniret Dominicanorum, quorum caussa iter susceperat. Sed Deus a quo ita sunt definita tempora , ut praeverti, accelera rique hominum scelere non possimi , etsi milites quater per tabulatum, quod ministros Servatoris Christi occultabat, inambulassent, noluit, ut latentes detegerent. Quare furentes domum diripuerunt, ac Rosam Chineiam virginem, quae iisdem in aedibus habitabat, atque honestam , illustrique loco natam viduam Μariam- Κyam , cujus illae propriae aedes erant, secum abduxerunt. deso tempore Jacobus Nienus Mariae , de qua modo demonstra
tum est, filius , quasi prodigio quodam
40쪽
servatus , sese furori militum subduxit. Finem injuriis nox attulit, pauci Dque post horis datum Serrano , Dia Zioque spatium in proximas Francisci-Lani viri christiani aedes migrandi fuit, qui-
. bus in aedibus ad eum usque diem latuerunt, quo venerunt in hostium potestatem. X l. Iam inde ab ea nocte crudelissime in christianos saeviri coeptumo . Tribunus Praetorianorum, qui Europaeos invenire cuperet, mulieres, quas iupra captas a militibus fuisse dictum est, excepta Agnete , tormento manuum cruciari, ut locum manifestarent, in quem illi pro sugissent, jussit. Cumque vestes, quae adhiberi in re divina faciunda a christi nis solent, in eorum domibus repertae indicio satis magno essent, cognosse ipsas, ubinam Christi Sacerdotes degerent; hoc interrogantibus respondebant : fugisse Europaeos certo se scire; quo autem fumgissent, nescire . Cumque ex Agnete de rebus iisdem quaesissent, Europaeos, illa . quinto ja in die Κi-tuneum abiisse; utque
nemini damnum inferret, rogata , ecquis vestes eorum , ac vasa sacra detulisset. juvenem raso capite , bajuIum, cujus ipsa nomen ignoraret , dixit. Hoc responso accepto,niissi continuo milites fuerunt,qui eum quaererent . Hi primum omnium, in quem Κi-iungi inciderant raso capite juvenem , comprehendunt, & quam lini