De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

set, tam longo itinere, tempus omne in iis docendis, institiiendisque consumpsit . Post, ubi II l. idus juntas Marianas, seu Latronum insulas vidit, invectusque est XII. kal. avg. in Philipp narum mare sextremo augusto mense Manilam, quae urbs est earumdem insularum prince's, appulit. Peracto itinere, ut pedem in ,

ades Praedicatorum intulit, prima illius cogitatio, curaque fuit ad sacellum, in quo imago Beatae Virginis Rosarii coli

cata erat, adire, eamque venerari, cujus

quidem aspectu, ut idem scribere solebat, oblitus incommodorum omnium , quae passus jam usque ab eo tempore fuisset, tuo Caesaraugusta prosectus Μanilam venerat,

novos sibi datos suisse spiritus sensit, quibus multo plura perpeti deinceps libenter posset. Biennium sere in Philippinis insulis consumsit, quo tempore cum loqui sinice didicisset, est enim hoc genus lin, guae insulanis propter Sinensium , qui ibidem versantur, multitudinem notum ,

Irid. idus junias an. MDCCXU socio. Paulo Μatthaeu Coenobii item Ilerdensis alumno, in navim ethnicorum conscendit, in Sinamque navigavit, ac IILRal. julias , qui dies SS. Petro, & Paulo Apostolis sacer erat , ad Fo Κienae Provinciae Hia m uenum Pori cim pervenit, paulloque post a Patribus Pro vinciae Philippinarum renunciatus

22쪽

nensium Praedicatorum Propraesectus fuit. Jam annus erat quartus ac decimus, ex ruo summo hommodo populi Sinensis, edisque Apostolicae voluntate propaga re christianam religionem in ea regirne coeperat; hujus namque sedis auctoritate constitutus erat Viearius Ovinolitur F ΚieaeProvinciae;cu an .MDCCXXIX. saeva in christianum nomen tempestas exorta est : cumque Petrus intellexisset,

conquiri sese ab hostibus ad necem, ac nisi fuga saluti suae prospexisset, 'ese evadendi nullam esse videret, Christi se vatoris consilium sequutus , qui, si inimici religionis nos insectentur, alio fugiendum dixit, Quan cheu-su , quo in oppido solum, quod Europae incolae Cantonum vocant , Christianis doctoribus impune agere licebat, contendit. Ibidem

cum moraretur, rogatus, ac pene coactus

a P. Archangelo Miralta Clerico Regulari gravissimo viro, Sacrmue Congregationis de Propaganda Fide Procuratore , qui jussus ab eadem fuerat, ut P. Putro Martyri Sansio , ne Dioecesano quidem certiore facto, imponi manus , a qu Cumque, Episcopo catholico curaret,die S.

Μatthiae Apostolo sacra an.ΜDCCXXX. ab Episcopo Nan K in est, adsistentibus Episcopis Ρe-Κingenii , & Macaens Consecratus Episcopus Mauricastrensis fuit. Biennio post, nempe XV. kal se

23쪽

ptembres anno Μ DCCXXX l I. una eum Doctoribus Christianis, qui ex Europa venerant , triginta sex coacius Cantono Μ

cauin excedere exulatum, cum annos fere

sex in eo exilio exegisset, quo tempore , quantum doctrina , virtuteque valeret, ostendit, tandem VII. idus majas anno

Μ DCCXXX III. in Fo-Κiensi revertit, quo illum studiu confirmandae, dilatandaeque religionis, divinaque providentia quae

ipsi corona martyrii decreverat,revocabat. Sinensibus, quos ad christiana sacra adduxerat, restitutus, quamquam aetatis flexu adversa valetudine laborare coepi set, sese totum curandae animarum saluti dedit, nullam rerum earum praetermit tens, quas colere iam usque ab juventute aggressus fuerat. Laneis perpetuo vestibus ita , ut praescriptum lege Domini-eanis est, usus, continenter a carnium esu abstinuit ad annum sere quintum , Vel sex tum ante quam martyr decederet, quo tempore, ipss ut vesteretur, morborum gravitate coactus est , moremque media quaque nocte surgendi, recitandique matutinas preces summa religione servavit . Cumque studiose curaret, nequa ab se in termissio ossicii ferer, numquam ab administrandis sacramentis cessavit, adeout an. Μ DCCXLII. etsi vomitu sanguinis IKemebatur, corporeque infirmo erat,tamen Riuscepta institutione numquam desisterol.

24쪽

Quare cum litteras a P. Royo accepisset, quibus significabatur, cessandum a labore esse . quoad sanitatem recuperasset, senamque illius loco , ut res quaeque Iecte administrarentur, diligentissime curatu-Tum , ita respondit hoc certe & ago, &agam, tametsi mihi esset ob laborem ejusmodi moriundum. Itaque una mors finem ipsi laborum attulit.: V. Franciscus Serranus Francisco De Fran isto Serrano, & Maria Friasia honestis parem

albus Guenexae vico Guadicensis in Gra- Tipasitanorsi.

Datensi Regno dioecesis natus , mysteriisque religionis christianae an. ΜDCXC V. prid. nonas decembres initiatus est. Exa- stis sub parentum cura pueritiae annis, in Regio Granatensi S. Crucis Coenobio indutus vestibus Praedicatorum est , opportunoque tempore ita, ut instituta ordinis Postulant, X. kal. majasan. MDCCXIV

Cum annum nonum ac decimum aetatis

ageret, suam Deo obstringens fidem, pr misit sese dicto audientem , castum, ac pauperem peipetuo futurum. Eluxere

continuo in adolescente virtutes , quibus illius erat ornatus animus, omnesque . in eo liberale ingenium, morum candorem , contemtum sui, pacem, modestiam, patientiam, inque rebus quibusque gerendis honestatem , & gravitatem admirabamur; adeo ut multi illius aequales,qui adhuc vibvunt, non solitan abhorruisse virum ab eo

25쪽

genere colloquiorum,quibus ejusdem integritas , castitasque capere nonnihil detrimenti posset,sed etiam cavisse, ne quod ab se mendacium diceretur serant. His animi ornamentis studium adjunxit litterarum. Quo in genere adeo profecit, ut onus ipsi explicandae in coenobio Grana tensii Philo sophiae imponeretur. Igitur cum exercitatione virtutis,doctrinaque ita esset instit ius,inProu incam insularumPhilippinarum cum aliis domini canis Doctoribus, qu missionarios dicimus , an. MDCCXXV. contendit. Ubi in eas insulas venit, haud diu post a Praesecto Provinciae Dominicanorum missus in Sinam est an ut conject

ra assequi p'ssumus,MDCCXXVll. Propterea quod idem,cum an . M DCCXLVII.

de turbis in se, socios, christianosque omnes ab ethnicis concitatis commentarium scriberet, testatus siti, annum esse vige- si mrim, ex quo ipse in eam regionem pervenerat . In fungendo munere pleno laborum , variis aegrotationibus corporis occupatus, exagitatusque fuit: ac licet

inde , cum designatus jam Martyr esset , argumentum duceret contemnendi sui, diceretque parum se ad jumenti afferre suis sociis, ac fratribus potuisse, proptereaque rogare etiam atque etiam, stibi ut ignoscere ne gravarentur, quod adversa valetudine sere semper conflictatus esset; ' certa tamen res eii, his tam gravibus in

26쪽

eommodis ignem caritatis , quo vehemen' ter flagrabat numquam desectuisse Nam is . quemadmodum viri graves memoriae tradiderunt, apostolicis laboribus ita bassici consueverat, ut nulla res esset, quae ipsum deterrere ab iisdem obeundis posse Immo vero uti laboribus solebat, ut suae voluntati juvandi omnes , quibuscumque rebus poterat, satisfaceret. Interdum cum Portas oppidorum, in quae se noctu conserebat , clausas inveniret . viamque introeundi , administrandique sacra impeditam cerneret, ascendens in ea introducebatur, arrepto funiculo , quod ei e muro oppidani Christi sectatores demittebant. Quin etiam inclusus quando e sacco , deserri sese uti vendibilem 1uem curabat, quoad ipsi in Christianorum saedes ingredi, suoque munere fungi licuisset. Demitti praete1 ea sese aliquando in humidum putei feeit, quo in loco die ipso

asseribus contectus , ut hostium impetum declinaret, mansit. Excedere item di quodam ex armario, in quod ipsum Christiani abdere cogitabant . atque in montem profugere , inque sepulcro , ut satellitum lese quaerentium diligentiam eluderet, Iatere coactus est. Ita sibi Se ranus viam ad martyrium , quod deinceps subiturus erat, munivit. VI. Ioachimus Royus Hinojosae Teo De Ioachimo

velensis Dioecesis oppido in Aragoni , ζ' '

27쪽

i. DE MARTYR. SINENS.

nestis parentibus ortus, & bapti imi sacris . V. nonas octobrps an. MDCXCl. Initiatus est. Vix annum tertium, ac decimum aetatis attigerat, cum animum ad studium

latini sermonis appulit, testeque magi stro, ipsis quatuor annis praeclara indi- cia diligentiae, morumque innocentiae dedit . Prosectus inde Ualentiam, ut sese imstituto devoveret Praedicatorum, coopta tus in ordinem est IX. kal. apriles anno

ΜDCCIX. in Coenobio , quod a columnades Pilare vocant. Sed cum is locus destinatus instituendis novitiis non esset, in

alterum ejusdem urbis, quod praedicatorum dicitur, mores suos ordini probaturuS concessit . Anno autem ipso in aedibus novitiorum tama sectorum, Patrumque

Voluntate, admirationeque versatus est, ut eum omnes unum maximi facerent,

neque soluin, quod saepe usuvenit, stato tempore profiteri eum nostrum institutum Paterentur, sed etiam summopere vellent, quodque singulare fuit, in numerum alum

norum ejus Coenobii, quod jure sanct tum seminarium appellare licet, reser rent. Ac Praefectus quidem , qui ejus rei auctor fuerat, quasi divinaret, erit, inquit,is adolescens huic familiae gemmarum sertum. Ubi Royus se Deo solemni ritu devovit VIII. kal. apriles an. ΜDCCX.prqmisitque operam se colendae virtuti di-

28쪽

ORDINIS PRAEDIC. s

ligenter daturum, tam magnos in e g nere progressus secit, ut vir gravissimus, quo usus aliquando magistro fuerat, quique etiam num vivit, testetur, modestia eum singulari suisse, nihilque se umquam in ejus vita animadvertisse , quod reprehendendum videretur. Jam us lue autem ab eo tempore permotus misericordia in eos,qui duriore sortuna conflictabantur,siquid sociis superfuisset ciborum, studiose colligendum putabat, ut egentibus distribueretur ab his, quibus id onus more, aseque instituto majorum , Praesectus Coen bio imposuisset . cuinetiam quum de iis interdum ex masium intellexisset, qui

in superstitione inanium deorum vola-hantur, tantum in eo continuo traduce dorum ad christianam religionem ethnicorum studium exstitit, ut quamvis acer ba esset aetate , conscribi se tamen, annumerarique voluerit his, qui brevi propagandae religionis verae caussa in Philippinas insulas navigare constituissent . Dumque opportunum tempus opperiretur, diuturnis precibus sese, severiori que vitae cultu ad praeclarum munus recte obeundum comparavit. Postremo Gadibus XV. kal. Octobr. an.ΜDCCXII. una cum laciis navim conscendit, cumque V. non. . decembres ad portum verae Crucis appulisset, Angelopolim prosectus est, ubi e . dem mense Hypodiaconus ordinatus suit

29쪽

1 s DE MARTYR. SINENS.Denique ad Philippinas pervenit, ibique

cum haud longo tempore constitisset, eaque brevi didicisset, quae ad rem bene gerendam pertinerent, non enim illi opus diuturno tempore erat , qui tam vehementi propagandi Evangelii studio ducebatur, in Sinam est missus, etsi annos non amplius , quam tres ac viginti , natus esset . Uberes autem laborum fructus P. Ioachimum Royum tulisse triginta trium annorum intervallo, quod in Sinensibus instituendis consumsit, multisque incommodis suisse periunctum, facile est existimare. Sed horum vix pauca in nostram notitiam venerunt. Hoc scimusran. Μ DCCXIX. cum maxime in christianos ethnici furerent, Royum dies amplius septuaginta nullo certo loco consistentem, hac illac errare compulsum esse, ut hostium diligentiam , artesque deluderet, quin perfugia magnum homini solatium afferre possent. Nam quum in cubiculum quodpiam sese aliquando abdidisset, coactus triduo est ad id latus , ad quod se Primum aptarat, manere , quin ei Potestas situs corporis immutandi esset. Nec vero describere accurate possumus quibus ille angoribus, terroribus , incommodis saepe alias cum in Fo-Κiena, tum in Kiang-sya , & Che-Κiangia Provinciis assectus fuerit in his. enim curam ali

quando Christianorum, qui ad Philippi-

30쪽

ORDINIS PREDIC. I7

menses Dolninic mos pertinebant, gessit 'satis tamen id esse , quod hactenus est indicatum , putamus , ut , quamvis minusquam res ipsa Postulat, aliquo tamen modo , qui amor Royi erga homines c teros, quaeque in adversis rebus aequo an, mo perserendis patientia fuerit , intelligatura VII. Iohannes Alcoberus Granatae De Iohannat VII l. kal januar. an. MDCXCIV. Fram 'cisco Alcobero Bel monte in Aragoniae, &Vincentia Figueraiia 9nt intenti in Regno

Valentiae honesto loco or: l, Parentinus, natus est . Is cum tunera adhuc aetate esset , nondum enim se Iluin ac decimum annum attigerat, insti tutum Praedicat tam in Grana tensi Sanctae Crucis coen

bio amplexus est, in eoque Ulli hahianuar. an. Μ DCCX. more , atque instituto majorum , suam Deo obligavit fidem , promittens sese perpetuo statuta ordinis servaturum . Post iis generibus studiorum, quibus informari, institurque nostri solent,annis octo diligentem operam navavit, quibus exactis, missus a Praesecto Provinciae ad coenobium Sancti Dominici Lorcam suit. Quo in loco, quum de rebus divinis, deque recte instituendis moribus orationes ad populun haberet, magno plausu auditus est, imprimis quod eorum more , quos Missiona rios appellamus, diceret. Atque inva-

B luit

SEARCH

MENU NAVIGATION