De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tum pecuniae nonnihil donavit, quo ei se plurimum debere significaret. Cum manus militum ad Praesecti Urbis tribunal ve- . nisset, ubinam , Episcopus inquit, eri fa telles, qui est acturus earu eem 3 Qua facta interrogatione , satellites homini

ictum calcis infligunt, tum, in genua, inquiunt, continuo procumbito, neu quidquam quaerito . Non enim intelligebant nomines tam alieno ab institutis christianis animo, quo spectaret Μartyris percuntatio , qui eximia , atque heroica exempla praeclarissimorum primaevae Ecclesiae

praesulum imitatus, nummum argenteorum , quos ρeaos vocari ab Hispanis diximus, quinque, quos ad eam rem attulerat , donare carnificem constituerat. Neque tamen nova haec injuria invictae patientiae Episcopum a sententia deterruit ;nam humi in Praetoris conspectu pecuniam posuit. Is eam praefecto carceribus ad Serranum , & Royum deserendam , unde sibi ad victum aliquid compararent , dedit . Polt, detractis martyri manicis , manus ei ad tergum satellites ligarunt, funesque

humeris, brachiis , ac manibus circumductos tanta vi constrinxerunt, ut ossa non secus creperent, ac si singula distraheren Iur. Paraverant praeterea tabulam , seu vexillum chartaceum , cui Sansii caussa

his verbis descripta erat: Reus hie Fe-I lus capitis condemnatus est, ut omoes

152쪽

inde doreantur , sibique exestu am sumant, propterea quod animos hominum mendariis , fraudiHinque seduxerit. Huic tabulae Pro-Rex chi raphum, sive insigne suum

adposuit, lineam describens rubro colare. qua descripta calamum continuo abjecit. Est enim apud Sinenses ita consuetudin comparatum , ut rubro colore sanguis in sententiis capitalibus i abjectione autem calami, ejus vilitas, ut nulli, jam usui esse queat, significetur. Tali inodo sub scripta tabella , atque ad instar vexilliarundini.appensa, arundinem manus in .

ter& larachia martyris satellites ligarrunt, ita ut capiti tabella emineret, ut quae erant in ea descripta , imi ab omnibus facile possent. Allatum etiam fraenum est, quod reis injici in Sina solet, nepos sint Imperatori, aut ministris male precari r quod staenum cum iam martyri satellites vellent injicere , his ille: Os,

inquit , mihi liberum relinquise , ut implorare divinam opem, laudareque Deum pes . Verum neque obtinuit quod rogarat, &, quod rogasset, alapa caesus est. LXVII. His mitis rebus, Praetor Man- Sansio e darino Min-Hiensi atque adjutori centurionis, aliisque praesectis duobus mili- eaput praees-

scopum tradidit, ut eum, quemadmodum mortuum deis

decretum esset ab imperatore, interfici 'curarent. Ipse Episcopus ita per Fo-chei vias

153쪽

i o DE MARTYR. SINENS.

vias incedebat, tanta vultus, atque animi hilaritate, ut triumphum agere videretur ; neque impediebatur fraeno, quominus Deo suppli. aret, moneretQue hOmines , ejus ut legi parerent, si salutem consequi sempiternam vellent. Erat concursus hominum ad spectaculum supra, quam credi potest, magnus, partim ex Opupido, quod est imprimis maxime populosum, partim eorum, qui studiis litterarum erant addicti, quique Focheum per id tempus confluebant, ut merito quisque suo aliquem obtineret gradum honoris,& dignitatis ; partim christianorum, qui ducti pietate, & religione circumquaque 'ex agris, pagisque convenerant. Juvenhautem Κuo-Μattheus-on , quem Episeopus ad sanitatem inter vincula conversum summopere diligebat , gratiam amori , & beneficio illius singulari r laturus , dum ad supplicii locum venire' tur, numquam ab eo discessit . Accidit

interea tanta frequentia hominum , rerumque perturbatione , ut Episcopo pileus Sinteus vel decideret, vel auferretur. Hanc ipse rem ut animadvertit, dignam se animi constantiam , & tranquillitatem praeseserens , ad satellites versus .eja vor , ait, ν leas mihi e capite detidit : quare eum rursum capiti imponitote ;at lue haud multo post , cum illi prae mulsitudine pes compressus , detractumque cal.

154쪽

calceamentum sui siet, continuo magna frontis serenitate conversus, petiit, ut pedi calceamentum restitueretur . Denique per portam,quae ad occidentem solem spectat, ex ambitu moenium egressa nefaria manus, pontemque sublicium praetergreseia , qui pons passus prope xxx. a moenibus aberat, cum paullo adhuc processisset , jussus est a satellite martyr sortissimus, ut in lato saxo, quod in media erat suburbii via, genua flecteret. Quod ubi invictus Christi miles intellexit i 'Paullatum . inquit, mane , spatiumque mihi,

'veo ipse commendem , concedito . Ea re impetrata Deum oravit; factoque Pre candi fine, respexit retro, laetoque vultu lictorem intuens, Iam, inquit Coelum pe ro . Hac re audita, carnifex manum Epinscopi pilo imponens, scapulasque ejus laniter tangens, quam aveo, inquit, uva vienire t Cui Sansius. ergo Dei legem eolito, si salvam te cupis esse. Tum eum hortatus ne metueret, genua flectit, ac lictor continuo gladio , unico ictu, caput abieidit Μartyris , viamque . patefecit , qua beatus animus ad caelestem triumphum evolaret. Μatthias-Fu, ut sanguinis colligendi sacile christianis potestas esset , tapete attulerat, quod humi ad supplicii

locum sterneretur. Sed satellites concedendum non putarunt, quod id apud Sinenses fieri non consuesset . . Neque eo secius

155쪽

x a DE MARTYR. SINE Ns.

cius reperit christianorvin pletas, qua ratione sanguis martyris colligeretur. Nam vir diligens imprimis Ly-Benedictus eth .nici cujusdam opera usus nomineChin- Via Yuen ad lapidem, solumque cinerem spargendum curaWit; eumque postea cinerem martyris sanguine imbutum collegit. Α scisso martyris capite, satellites continuo quatuor cadaver ad loeum , qui prope moenia esset, intulerunt, ibique quadrantis horae spatio relictum, post in agrum importarunt, ubi demini corpora illorum solent, qui extremo sint affecti supplicio, pallibus a muro ccclxxv. , atque in limine loculi unius corum, qui sunt in agro. collocarunt. Camit autem c quoniam est in more Sinensium positum, ut turpi quodam modo collocetur , ut transnortari una cum corpore iacile possit 3 Matthias hujus declinandae infamiae caussa, numerata satellitibus pecunia, impetravit, ut seorsim a corpore sacco inclusum , in quem erat immissus sanguis, transportaretur . Aderant, dum haec gerebantur ,

Μ atthias ipse, & christiani, diligenterque

omnes cavebant , ne ab ethnicis cognoscerentur. Ac multa jam nocte quum

ethnici omnes inde cinnatum abiissent, christiani, cum solos jam esse l. animadverterent , magnam vim lacrimarum eia fundere, a quibus tamdiu, metu coacti, magno conatu temperaverant, & sanguine

156쪽

ne profusas pastoris vestes rigare coeperunt ; cujus alii interea pedes, alii manus deosculabantur ; alii summam in eum

pietatem maximis significationibus testificabantur; alii denique patrocinium illius implorabant. Quum enim praeclarissimus Antistes, & martyr viveret, ita gesserat erga christianos se, ut pater esse illorum videretur. Quare hoc illi modo patri optimo , ac benemerenti parentabant. LXVIII. Horis sere ante mediam no- Epis ira Iu- stem duabus , Μatthias-Fu Sinensis sacerdos, de quo supra demonstratum .est, nicosque im- una cum aliquot christianis inventum feretrum , vestesque , quibus martyris cadaver ornaretur, paratum ivit, relictis

aliis, qui custodiendi corporis caussa quasi in vigiliis manerent. Rebus omnibus , quae ad illud pie , decenterque sepeliendum pertinerent, paratis, postero die Μa thias , qui nullo labori se vinci patiebatur, in agrum, in quo erat corpus locatum, Venit ; cumque factus magnus ethnic Tum concursus esset, ut quae fierent, videre , impedireve , ne martyri id officii

genus praestaretur, possent, necesse suit, ut ille praesidio usus custodum carcerum Quaesitoris trium, qui bene in nostros animati essent, arte adhibita loco cedere omnes saceret, ut libere, quod in animum induxisset, perficeret. Hisce amotis , vestes cmines sanguine conspersas,

157쪽

i DE MARTYR. SINE N

catenas , manicas , pedicas , & cetera , quae ad martyrem spectabant , ut partes inde christianis Sinensibus distribueret, quodque reliquum fuisset, Siamum, Ma nilam , Romam, alioque mitteret, collegit , quod Dominicanis martyri sociis in carceribus asservatis hanc curam suscipere no n liceret. Jam meridies instabat, quo tempore corpus Sansiit ita, ut par erat , ornatum , in me seretro collocatum suit . Sed dispositis rebus omnibus, cum proxime in montem sanctum, ubi condi christianorum cadavera consueverunt , deserendum esset , opposita subito obstacula sunt , avaritia impr bitateque Μandarini, qui agro, in quoreorum corpora sepeliuntur, praesectus erat, ut qui diceret, ni sibi argentei nummi triginta numerarentur, se numquam, ut idem corpus alio transferretur, passurum. Etsi quinque se illi numeraturum Μat thias promitteret, tamen quod Μandarinus ex eo genere hominum esset, qui mediocri esse contenti lucro non possunt, ni hilque de priori petitione remitteret, con siilio Μatthiae usi christiani ad praesectum carcerum .confugerunt. Sed cum is eorum pomalatis satisfacere recusasset, ad praesecium carcerum quaesitoris , cujuSegregia erga Diagium , Alcoberumque voluntas erat, sese petitum auxilium contulerunx, lihi eses hortatus ut bono ani- mo

158쪽

mo essent, promisit eam rem sibi curae suturam . Post decretum ita, ut nostri optarant, tulit, agrique Μandarino , ne christianis resisteret, imperavit . Is, ut 'erat pecuniae cupidus , certior fieri voluit c neque vero is solum , sed etiam Pater ejus , ac mater ) a praesecto ne latum , an confictum hujusmodi decretum fraude christianorum esset. Cumque inquirendo comperisset , nihil sibi fuisse, nescio praesecto, a nostris nunciatum, etsi invitus, atque aegre serens, ta men corpus tradidit; acceptumque christiani in sepulcrum ad montem intulerunt. Iam sanguis martyris ab ethnico ita, ut illi datum in mandatis erat, collectus, in manus Matthiae pervenerat. Sed , quoniam ei, qui collegit, singularia quaedam, ac pene similia prodigiorum evenerunt,

postulat omnino tempus , ac ratio, Ut eo

rum distiniste hoc loco mentio fiat, nequid nos dissimulasse quisquam existimet, quod in Dei gloriam, decusque martyris redun dare Iossit . LXlX. Itaque cum satis tuto nemini CMn.Vuchristianorum negotium sanguinis marty ris colligendi dari posset, propterea quod Ly-Benedi- periculum esset, ne ira in nostros incenderetur Μandarinorum, qui continenter tyris colligit, caussas majorem in modum in christianos Eta saeviendi aucupabantur, Lν-Benedictus , cujus lades impriinis, ergaque Europaeos ine. Κ face

159쪽

1 6 DE MARTYR. SINEN s.

sacerdotes observantia, atque hospitalitas magna omnium consensione commendari solet, Chin-vl-Yuenum ad id negoti uno adhibere cogitavit, quod eo ethnico virosam iliariter uteretur . Atque is quidem minus ad rem gerendam idoneus videbatur , propterea quod tam improbis , saevisique moribus esset, ut uxorem excedere domo cogeret. Accedebat superstitio, qua fiebat, ut non errores ethnicorum modo Probaret, sed etiam , multitudine idolo rum inlata , in templum deorum suas aedes convertisse videretur. Ob eas res omnes, incredibilemque horrorem, quo Sinenses aspectu, contactuque eorum aruae ad cadavera spectant , assici solent, ubi tabat Ly-Benedictus , dare ne id negotium homini satis tuto posset. Sed

cum aliquandiu secum cogitasset, neque alium aptiorem , eui res crederetur , invenisset, statuit ei, quod sibi in mentem venisset, proponere. Ubi ethnicus, quid a se fieri christianus vellet, cognovit ,

non solum resistendum non putavit, sed etiam rem se tanto stadio, tantaque diligentia curaturum promisit, ut'ei confirmaret, etiamsi in vitae periculum venisset, ne

guttam quidem sanguinis Pe-to ii se in loco supplicii relicturum . Nam scelus ille a Μandarinis admissum detestabatur , qui ob benefactum, studiumque , quo im. . . . census Episcopus e tam remotis legioni-

160쪽

bus , non lucri, sed indi eandae popuIis in eastum viae caussa s in sinam venerat, hane satiam retulissent. Quae tes sustimam movit Ly-Benedicto adiri irationem, ut qui Chim Ul-Yuenum virum ethn huni divinae pratiae aut illis incitatum non modo pulliecti, sed Hiani abifecertie et psomi's satisfacturusti. Aique is ethnicus , ubi in locum supplicii perve nit , caputque Antistitis recisum vidit, inihil metuens, nullaque aut eoiuiti, qui aderant , aut loci habita ratione , a repta arlindine elinctos areere , qui ipsum conculcabant , ' impediebantque , ne conata perficet et, coepit a llim equ- sum sanguinem, ita tit promisitfit, collegit , inque saeculum imimisit. 18de donium seves ms , cum suas manus santuinei adhuc tinctas inluctetur, abluenda, non putavit, quod eum esse visi iusti santuinem diceret. Quinetiam Ros ad se filiose flavit , eorumque capitibus ementumlinlis imponens , Distem vobis, inquit , ο istasi , -- ο - iiDMms ,-

ferinat . Postrenio quod teliquum seminis eiusdem etai , lambendlim duiit. His hsis estis limitabilem iis modum auctis

SEARCH

MENU NAVIGATION