Chr. G. Heynii ... Opuscula academica collecta et animadversionibus locupletata. Volumen 1. 6.

발행: 1802년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

intex Graecos tempora. , 347

haud memorata, iam tum tamen inuenta .i fre- quentata esse debuere, ut metallorum fundendorum. fornrasum caelandarum, auri ducendi in Ja- mellas, et in texendis vestibus, et si c alia. Si texi potuit vestis, cuiusmodi ea memoratur, quam Helena texuit ilia 3. lli, ias. multis istextis pugnis Τroia horum et Achivorum: multa Τa.ι tum nota et ne quentata esse/ debuere, quae a delineandi, colores miscen di, temperandi et variandi. arte proficiscuntur. A Phrygibus et Troianis ea opera tractata fuisse apparet; an et a Graecis, pronuntiare haud ausim. Argis et Mycenis Atridarum 'aetate res florentes suisse. Oex Homero colligimus; nec vero obliuiscendum est, omnem sere . vitae cui tum deflorui Te post reditum a Troia, inter regnorum vicissitudines, rerum conuersones, Onanisque Pelopon inest eversiones ac direptiones per Heraclida-

rum et Dorum in eas terras' incursationes; p o-cesium est ad migrationes Aeolum. Iolaum, tandemque et Dorum in Asiam et insulas;' ita per duo et quod excurrit saecula, res Graeciae fuere valde amictae et attritae, donec coloniae in insula x et Asiam profectae opes nouas acquirerent. Quae de , Dibutadis Sicyonii figuli filia narrantur, Corinthi amore iuuenis adducta, ut eius umbram in pariete circumscriberet, 'pho commento ingenioso habere, se item in medio relinquere praestat. Nunc itaque succζssit' - - γ

per haec enim tempora. frequenti Ora' hominum . rerumque Vommercia, opes, copias, Vitaeque ele-

372쪽

gantiam et luxurii successisse. multis argumentis intelligitur; coepit quoqire pqcunia stagnari partim a Lydis, partim Argis ex inuento Phidonis, quod ad a. 869. hoc est ad medium saeculum nonum ante C. N referri potest; etsi nec hoc de labii. liore aliqua arte acceperim; inuentum' est . signo certo impresso declarare pondus et valorem metalli; nec constat. quale metalai genus primum signari coeperit. ingenia Lydorum, tum et vicunarum gentium . in his Ionum. excitata et artium studia stequentata fuere maxime per auri partim in fluuiis Iaartim in metalli dinis repertam copiam. Ita nunc auri sundendi et ex auro vasa, hebetes, ornatilenta, tandem et sta uas conflandi ars et usus increbuit. Nunc narrata legimus multa de donis ex auro in templis consecratis de quibus et ab aliis multa diffa 'sunt. et a me nouo consilio nuper disputatum est in Commentatione de 'repent na auri argentique Urinatio ponulis funesta. Nunc etiam ad certa tempora reumari possunt ea. quae ararrata legimus. ' ' .

' Et Mimo quidem, ante ullam aliam fingendi

sculpendique rudimentorum mentionem sectam, pingendi non prima initia, sed facti iam progressus, memorantur: nam Bularchi tabulam, in qua erat Magnetum praelium, a Candavis rege Lydiae Heracsdaru nonis'mb. renensem ege auro. in eonfuso esse

ait Plinius XXXV, L 3 . cf. VlΙ. s. 39. I).

n Mνgnetum praelium hoe quo tempore factum sit,

traditum non est; bella tamen eorum, ex quo, e

373쪽

. . ' ' inter Graecin tempora. , 349

Candaulem Myrsilum vita priuauit Gyges Olymp.

XV. a. ante C. N. 7 I9. Miruna utique eit . memorari repente artis opus tam praeciarum habitum , Ut auro rependeretur: cum ex superioribus aetatibus nulla picturae mem0ratio extet. , Atqui nos non nisi fragmenta historiarum his bere . innumeris aliis exemplis edocti tenemus. Ad superiora ergo tempora referenda erant ea, quae, poli via narrata. subiicit Plinius ex antiquiotibus exicripta, de picturae eletnentis ac primordiis . . appositis quo que nominibus horum, qui inuenta e Acoluere, obscuris ceteroquin' et ignotis, Hygiemonis, Ui- 'niae, Charmadae, Lumari Atheniensis et Cimonis Cleonaei: duo pol tremos saltem in Graecia i pia 'vixisse, patria eorum memorata fidem facit; nam potuit ars in Ionia et insulis excoli, - nec tamen in Graecia ipsa frequentari. Omnino certi aliquid de picturae aut alterius artis origine primi Νque in- , frementis, rerum naturae pisi maxime consentanetis, . 'pronuntiare haud licet; etsi a'Hancar in te multa de . his tam subtiliter ex vasis antiquis pictis pro consilio tsuo arreptis disputauit. ut ingeniose multa istin- disse, fide idonea vix aliquid probasse videri debeat.

rat. 29. An on Lib. 23-or. Scsol. Apoli I. 384. ad- venae loea Asthe insederant. memorantur plura, tim Lydis; bis Magnesia fuit oppugnata et capta. Griua .. tamen, semel sub Guge. thim sub Ardue: vnd . et

374쪽

Α Gyge memorantur multa munera Delphos missa, ex argento et auro , in his aerateres sex. . aurei ingentes: . addit Herodotus I. I . primum eum talem honorem oraculo habuisse. . nisi quod iam ante eum Midas, Gordii filius, Phrygiae rex, r lum thronum et ipse Delphis consecrauerat. Me-

'inoratur hic in Chronico Eusebiano ad Ol. 4.. Gygi autem OL XXV. a. o. 68 o. fuccessit Ardyes II., huic Ol. XJta VII, a. Sadyattes. et Ol. XL, a. a. C. 6i R., Ahyattes II. huic Ol LIV, ν.

a. C. ssa. Croesus, isque a Cyro victus et captus a. C. s 8. OELVIII, i. Constituunt autem do. . . naria Delphos missa ibique recondita epocham meis morabilem et opum et operum artis antea Graecis . , ignotorum. Auri argentique magna apud Graecos erat penuria, Ut fere dicere possis, non nisi memoriam horum metallorum sx UOmericis versibus animis Graecorum obuersatam esse; nec illi nisi aeris

usum norant. Ipse Pythius Apollo ante Gygis

IIberalitate iis donaria ex aere numerabat. ne in hi 'quidem statuas, sed lebetes et tripodes ex aere. Post Gygen Croesus ex auro et argento dona muserat; teri .s circa Olymp. LXXIV. V. Gelo et

Hiero e Sicilia: ille quidem tripodem et Victoriam ex auro, quo tempore Xerxes Graeciam invasit: haec ex Phania Eresio et Theopompo Philippicorum libro XL. mς morat Athenaeus VI. .

p. a 3I E F. ubi memorantur praeterea haec: Lacedaemonios, pollinis Amyclaei faciem inaurare vellent, nec aurum in Graecia reperirent, ex Ora- .culi te sponto ad Croesum misit se ad illud mercanis idum.' Narrat baec Herodotus I, 6 alio modo:

375쪽

inter Galeos tempora.

eum mercari vellent a Croeso ii. qui Sardes num fuerant, eos pro dono liud accepisse; et addit voluisse eos hoc auro uti ad Apollinis' signum In Τ hornace: qui mons est hapd longe a Sparta 'm). Expedit rem Pausanias lit, io extr. ubi in Thornace Apollinis Pythaei signum Ais ait, eadem figura. qua Apollo Amyplis est; . hunc tamen multo clariorem esse Lacedaemoniis. itaque aurum omne, quod Apollini Pythaeo dono mise- 'iat Croesus, ad Apollinis Amyclaei ornatum transis 'Iatum esse. . Durauit haec in Graecia metalli pretiosioris penuria usque ad templi Delphici per Phocensvis direptionem de quibus vid. Commemtatio memorata . , Ceterum i iis a emoratos hos ducentos fere' annos exercuer ngenia Graecorum, etsi lentis , admodum re sp is intermissisque profectibus; ita ut mirum in m in fallantur, qui Graeco mingenia uno , mento repente propullulasse et 'effloruisse pronulatient. Rarae sunt per ilia quoque tempora artificum operumque memoriae. Incidit in haec tempora dynasti a Cypselida- 'rum Corinthi; exornatio tenipli Iovis Olympii in , Elide; et vestigia nonnulla artium in Peloponneso et Graecia reliqua. Nobilissima est arca Cypses ieX cedro, cum anaglyphis ex auro et ebore elabostatis; in quorum enarratioue ante hos XXX et quod excurrit annos rudimenta huius generis

376쪽

332 Artium scriptionis posui. ' Fuit illa reposita Olympiae a Cy elidis, adeoque ante Olymp. XLI. I. a. C. s8 ., nam eo atra O eortim tyrannis, se a dyna ilia, fuit sublata; quo' autem tempore illa culpta fuerit, constitui nequit; nam Cypseli tyrannis initia lia. buit Ul. XXX, 3. ante C. N. 6s 8' , ille audem is erat, qui in arca infans seruatus erat; si eadem ipsa arca Olympiae consecrata est, in qua ille latuerat. multo antiquioxis artis opui illud fuisse necessis est. Inscripta erant carmina Eumeli. poetae, qui jam ante Messeniacum bellum, h e. ante Ol. IX, a. ante C. 7 a. viXerat; verum Vers sex eius carminibus exIcripti ad arcam transferri

. . Ex iis, quae de Demarato 'atrantur. Tarquinii Aisci Romani regis patre, fugientur rintho iniurias Cypseli tyranni Plin. XXXV. si , et de comitutis

eum in Etruriam stiribus Euchire et sitigrammo. traditaquὸ ab iis Italiae plastice lib. XXXV, s. 44.):

aliud tenemus argumentum artis iam tum. Corinthi excultae, simulque fidem narratae vetustioris usus plastices per Etruriam: unde probabilis antiquitas vasorum pictorum vindicari possit; nec multo seriora sine vestigia plastices per Colonias Graecorum in Italiam inferiorem et Siciliam illatae: quaei inter Olymp. XL. et L. 'd magnas opes. et copias progressae erant, ii primis Sybaris, Croton, Tais . rentum. Locri; floruere Cumae. Neapolis, Metapontum, Rhegium; in Sicilia Syraculae . Hybla, Catana, Messana. Intulerant coloni e Graecia antiqua mytbos antiquiores. ex iisdem suo ingenio

' et

377쪽

et more argumenta operum artii constituerant. auctis et assumtis aliis a barbaris, quorum. fines

ipsi incolebant vel attingebant; floruit in prim1s plastice in ectilibus; eoque illatae sunt fabulae

aliunde non . notae. et notarum fabularum tractandarum ratio et mos diuersus a. Graeciae . . Vnde exierant, exemplis. ' i

Refer*ndus ad haec tempora est Ari Ioues Cydonia - Cretae oriundus. uius. . Hercules cum Amazone equo insidente pugnas s de balteo Olyni piae fuit repolitus ab Evagora Zanclago; . ex nOmine hoe operi inscripto Paulanias V, a s. p, 4 saargumentatur, repositum esse ante Ol. XXIX. ante C N. 66 , quo tempore Zancles nomen invia' tatum in Messanam abiit: cs eund. IV, p. 337. Ipsum itaque signuna in antiquissimorum numero esse habendum patet; ex aere, Ut existimare licet, nam si nullam daateriam memorat Pausanias, aes' fere animo habere solet. ' ἡ '- . Glaucus primus fera i intre se glutinam excogitatiuet iunxit: in Hieronymi Chronico Eusebiano legitur ad ol. XXI. ante C. N. 69 . secundum Vallars. et Ol. XXV, . ante C. N. 677. secundum' Scalig. Est hic Glaucus Chius. Narrat Herodot. I, a s. Alyatteii ΙΙ. misisse Delphos magnum craterem aria' genteum, cum hasi e ferro ferruminato, cui impositus erat n), summae mirationis: nam antea laminas

378쪽

334 ' Artium ' .

minas non iungere norant nisi . clauis aut fibulis. Alyattes II. regnum tenuit ab Olymp. XL, a b d LIV. a. sante C. N. 6 I9- et Croesum sucis cetarem habuit. Si itaque Glauci tempora recte in Chronico tradita sunt, longe antiquioris operis hasia illa ferruminata esse debuit. 'Sub Alyatte II. et Astyage Medorum rege vixit Et etes, Naxius . cuius statuae extabant in insula Naxo. cum titulo, quo ille edebatur inventor tegularum e marmore caesarum; quibus templum Iovis Olympiae erat tectum. v. Pausan. V. LO. p. 398. Epigramma legitur quoque in Analectis Tom. III. p. 19s. CCVII.

Olympiae videratu Pausanias VI. I s. p. 49 O. in Alii Eutelidae Spartiatae statuam admodum vetuitam. incisis litteris vetustate iam paene abolitis: abstulerat ille duas victorias. alteram luctae . ait ram pentathli, inter pueros, Ol. XXXVIII.

De Dipoeno et Scyllide utar verbis Plinit XXXIV. s. 4. marmore scalpendo primi omnium imclaruerunt Dipoenus et icyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis imperantibus, priusque quam Cyrus in Persis regnare inciperet . hoc est. Olymyiade circia

tu L. imperii Cyri in Persas initia Ol Lv. a.

a. C. ss'. assignantur). Ii Sicyonem se eonlusere. Opera eorum visebantur Argis, Cleonis, Ambraciae. Inter alia Argis erant Dioscuri cum uxori.

. bus aetate, qui eaeri describit tib X, I 6 pr. sorma erat turri similis in fastigium obtusam surgεntis . latera cincta transuersia e ferro cingulta .. et si ma. labia extrorsum resupinata: ad exeipiandum craterem.

379쪽

inter Graecos tempora. ' 33s

hur et liberis: Castor quidem cum Hilaira, et filio

.Anaxi, et Ρollux cum Phoebe e t Mnasino: signa ex ebeno facta; equi partim ex ebeno et ebore: Alia opera ex marmore: Pausan II, 22. p. Is I. Meminit lista quoque Cleniens Protrept. p. 34 Sytb. addit Herculem Tirynthe, at ille fuit Sicyone; error est in eo,' quod Hercules epitheton a Tirynthe habet, Tirynthius dictu . Memorantur, eorum discipuli Doryclidas, bovias, Tectaeus, Au- gelio: de quibus infra melius erit dicendum. .

. Pergit Plinius l. l. Quum ii sint, iam fuerant in Chio insula Malas sculptor, Gn filius erus Micciades, ac deinde nepos Anthermus Chius: cuius fili, Bupalus et Anthermus clariistini in ea scientia fuere. Is Onasti poetae aetate, quem certum es, LX olympiade fuisse: . his quidem ad sequentem aetatem dicendum erit. i Pergit plinius: qὐodssuit horumfam, iam ad proavum usquν retro reat; inueniet, arti vetus originem cum Olympiadum origine coepide. Non nimis curiose haec a Plini' pronuntiata exigenda sunt. Ab Olympiadum origine usque ad Ol. LX.. fere anni a 36 elapsi erant: spatium non quatuor, sed octo aetatum γενεων . Verum 'produum putandus est dixisse de stirpis primo auctore. Subiicit idem mox haec: non omittendum, hanc artem marmora sculpendi) tanto vetussiorem fisisse quam picturam out satuariam, quarum, utraque cum 'Phidi

coepit LXXXIJI. Olympiade. post annos circiter CCCXXXII. recte, si Olympiadem primam ad annum ante C. N. 78o quam melius 776 fiximus referimus et inde ad annum computum. L , faci-

380쪽

facimus. Ceterum horum sculptorum opera per Chium. Ipsum Cariae. Smyrnam, Delum insulam

vulgata erant o).Ιacta nunc erant primordia fingendi. pingendi sculpendique artium: restabat ut usu 'et ex perientia excolerentur. Matura facta sunt incrementa eius artis, in qua Graeci inprimis excelluere, fundendi aeris. In hac occurrunt primo

loco nomina Rhoeci, Philae. aliis Philaei, is erat filius,) et Th odori, Telectis L Samiorum: Pausan. VIII, 1 . p. 629. IX, 4 pr. p. 796. X, 38. p. primi illi aes 'consare et Ana fund/re docv σunt: quod Pausanias tam confidenter narrat, Vt pro explorato id aceepisse videri debeat. Theodorus etiam gemmas salpere, Ut mox videbimus, porro fur fundere et ex eo Ana fuere calluisse traditur: 'ibid. III. 1 a. p. 2;7. inueniisse eum libellum et tornum et clavem, a Plinio proditur inter inuentorum auctores lib. VII, s s 7. et primos omnaum

plasic/n inuenissee in Samo Rhoetum ed Theodorum idem memorat lib. XXXV, s. 43. Omnis haec de rerum inuentoribus doctrina parum fidei apud me habet;

' Q Uid. Plin. I. e. Smyrnae saltem Tychen visam memorat Pausan. IV, 3o. sed a Bupalo factam, cum globo in capite et cornu copiae in manu; in templo, Nemeseon Charites ex auro factas, Pergami easdem in Attali thalamo et in Pythio: IX, 3s extr. p. 78 . a. Anthermo patri Victoriae alatae inuentum assignat Schol. Aristoph. Ao. 37s in loco corruptor 'Aρχέ νους γάρ φησι, τώ Βουπάλου καὶ πατέρα. οἱ 3ὲ 'Aγλ οφωντα τον Θασιον ζωγραφον, ἐργασασθαι τῆν Νίκην, ώς οἱ 'περὶ Καρυσπιον τον Hsργαμηνόν φασιν twndum puto: Ἀνθερμον. t γάρ φασι του Βουπαλου καὶ Ανθέρμου πατέρα etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION