Disputatio juridica agens de jure fortalitiorum extruendorum, praesidiorum imponendorum, armandiarum, foederum, induciarum, & pacis faciendae. Quam ... sub praesidio viri ... Dn. Casparis Ziegleri, ... publicè defendet in auditorio jctorum. Die spazi

발행: 1666년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류:

2쪽

Cum bono DE Os

jestas imperantis aestimetur, &de viribus imperii, quod se summum gloriatur,judicium fiat. Iste vero si aliqua parte defecerit vicinorum attrahuntur auxilia , & vallis atque castellis includuntur praesidia, ut vel hac ratione hostis impetus sisti dc frangi possit. Tandem ubi pugnatum & sanguinis humani effusum est fatis , de componendis litibus , aut suffaminandis saltem belli progressibus consilia ineuntur, quae saniora fuissent, si ab initi in ea inclinassent animi principum, antequam tot hominum cae dibus ac strage vires suas probassent. I. sed enim uti inter singulos cives nemo fac;lὸ alteri ce dit, & unusquisque causam suam adi 'subnixo agitatque tue - tur, dedecori sibi esse ratus, iusi aegre fecerit adversario suo, neς animadvertens interi fallaces elle fortunae iussis,atq; hine insere flecti posse,quod alteri struxit, periculum: Ita etia intex integras civitates dc earum Rectores turpe semper visum fuit , offensam,

si qua data fuerit, sine accepta satisfactione aut praevia 'indicta remittere,ut maxim incertus plane sit exitus dc d bia belli alea. Isto igitur quem nunc expo i modo, dum inter seςolliduntu Respublicae, dc vires suas adii yicem librant, nova sese exserunx, jura, non alii, quam tu i, qui majestatem habet, competentia, dc summam rerum serendarum rotestatem denotantia. Ecce enim

3쪽

dum i3 auxilium rogandus est princeps vicinus, jus foederis feriendi, dum praesidia disponuntur, ut eo magis cautum sit militi, jus extruendi fortalitia, de muniendi oppida , dum bello condicendae sunt seriae, jus faciendi inducias, dum denique in gratiam redire dc bello snem imponere student belligerantes, jus pacem faciendi resultat. Quae omnia quanquam sub belli jure generali

comprehendantur, distinctim tamen ut a nobis explicentur,ope

rae erit precium.

III. Initium faciemus a jure fortalitiorum. Id vero ad principem spectare, nemo negabit, qui quantum in iis momenti sit, secum perpensum habet. Dum enim munimenta ejusmodi tutissimum semper receptaculum praestant, dc ex eo tota inquietari potest provincia, facile patet,majestatis interesse,fortalitiorum curam dc praesidiorum regimen ut nemo habeat alius, nisi qui ipsam habet majestatem. Et est sane principalis hie munimentorum finis, ut hostis grassantis impetum sistant, ejusq; vires sive excursionibus inde factis, sive sola deisnsione attenuent, utq, interim exercitus conscribi oveat, qui hostibus patente campo

suffieiens sit. Hic finis cum ad belli gerendi rationem dc methodum pertineat,non potest nec debet ab alio intendi,nisi qui su immam rerum tenet, A belli gerendi potestatem habet. Et hinc est, avod Divus Marcus rescripsit, de operibus,quae in muris vel po

tis vel rebus publicis fiunt, aut si muri extruantur, praesidem adiatum consulere principem debere, i. f. deo per. subcIV. Disqvirunt civilis prudentiae Doctores, num ex usu Reip.sit,propugnaculis civitates munitas esse,atq.e id argume tum in utramque partem prae caeteris copiose tractat Bod inusiti EFibI. cap. I. Nec vero nefari potest,plus tributum olim fuisse, a Lacedaemoniis praeserti m, virtuti inhabitantium, quam lapidiabus aut ligni ,quibus propugnacula extruuntur ir his vero inventis , ignaviam incessive animos civium creditum est, fortitudin

avasi ejurata dc proscrip a. Quod si porro consideretur, quam

ueta saepe sit fides praesidioriam , cui securitas haec innititur, de quam facile inclinari possint animi militum,ubi receptacula haec intuentur, ut a fide data deficiant, de rebellionem inter se conciarent, id quod factum non uni testantur annales, unusquisque agnoscet, multum decedere securuati, quae speratur,per supposi-

4쪽

tum periculum. Ut taceam jam,quantis impendiis de stipendiis

opus sit, ut & excitentur & conserventur ejusmodi latebrae, quae, ni si quotidiana opera reparentur, saepE concidunt, de urbem tale quid non metuentem turpiter prostituunt. His accedit,quod ubi in hostium potestatem loca ejusmodi munita venerint, dissicilior dc gravior tempestas immineat Rei p. quam in patente pro . vincia. Hanc enim, ubi satis populati fuerint agri, & direpta supellex,deserere tandem cogentur hostes, aut saltem ejici facilius poterunt; illa tem pertinaciter retinebunt, dc inde damnum dabunt quasi infinitum dc perpetuum. Ut proinde minus utile videatur civitatibus di populis, fortalitia habere, dc in eis securam stationem affectare. V. His tamen nequicquam obstantibus praestat asserere, non exiguam in locis munitis contineri Reipubl. salutem. Utienim inter privatos nemo est, qui non cupit securitatem,ut sibi dc suis in tuto esse liceat, dc tugurium suum in eum finem pessulis dc repagulis obfirmat: ita privati multi, postquam aedificia junxerunt, non minus student, ut societati dc universitati suae, qua imium facultates cujusque ferunt, securitas comparetur, neve cujusvis petulantiae expositi prostent. Nec enim belli tantum tempore munitio talis necessaria est , sed etiam tum quando nulli sunt hostes,qui nobis aut quibus nos publicξ bellum decrevimus, eum sumper sint, qui bonis nostris, dc propter ea etiam vitae insidiantur. Multis latronibus olim post bella civilia in Italia grassantibus, eos Augustum inhibuisse scribit Suetonius, dispositis per opportuna loca stationibus, i. e. militibus stationariis, de qui eis praeesstant, latrunculatoribus. Talia autem praesidia dc stati narii milites,cum ubique haberi non possint,dc ingentes insuper sumptus requirant, praestat moenibus, aut quibuscunque munia mentis latronum irruptiones inhibere. SanE nudata moenibus civitas non exposita tantom est pessimorum hominum libidinire direptioni, sed etiam illecebra quaedam est, ultro latrones imvitans , hostes provocans. quibus compescendis non alia suppetunt media,quam ut fossa vallo que sepiatur civitas. Imbellia autem dc ignavia, quam inde inter cives contrahi nonnulli causantur, nullo planὶ firmatur argumento. Quis enim imbelles aut

5쪽

dragies, imo centies quandoque numerosioris, sustinent & coercent 3 Referunt Pannoniae annales, quantum temporis dc virium in una aliqua urbe aut arce expugnanda consumpserit Turcarum Tyrannus. quae nisi impetum ejus remorata fuisset, diu jam ejus libidi hi & direptioni ad extremas suas oras patuisset Germania. Cons. Forstnertan Tacu.p.rys. Sed nec soli Viri sunt,qui civitatem constituunt,nec inter eos etiam,omnes ejusdem roboris. Partem faciunt mulieres, partem infantes, partem aegri, partem senes,

quorum omnium salus in parietibus quaerenda . . non sussiciei tibus alias in custodiam civibus reliquis. De fluxa autem praesidiorum fide, de impensis in propugnacula faciendis,de , contu maci hostium, sicubi talia occupaverint, insessione, quae moveri, rum,talia sunt, ut confiteri oporteat, quod de mulieribus nonnulli dixerunt , neq; cum illis, neq; sine illis tutam esse Rem p. drnihil tam utile este, quod non aliquod subinde damnum comit tur. Suffcit autem finem intentum,qui est salus dc securitas Rei p. GH G πλωπι obtineri,& ta fieri ista, quae objiciuntur, quippe quae de alias in civilibus parum attenduntur. de Ita& ingenio atq ve prudentia humana saepe evitari possunt. Caeterum de tota hac controversia jam suo aevo sollicitus fuit Aristoteles Ly. polis. e.M. ubi prisce h. e. stulte nimis judicare ait de rebus,qui muros urbibus circumdari vetant. VI Cum autem omne civitatis factum, quod publicam causam attingit, ex principis concessione dependeat, ex munimentis autem dc propugnaculis hodiὰ imperii dcomnium civium securitas maximam partem aestimetur, facile hinc patet, nec civi

tatem quidem, quantacunque ea sit, sine permis . &concessione principis urbem suam vallare posse. Consequens hinc est porro, nec civem quidem, qui princeps non est, quantacunque potentia dc autoritate pollea municipia sua,villas aut praedia inconsulto principe munire posse. Non ignoro, simpliciter a quibus danistatui,quod omnibus in solo suo aedificare liceat fortalitiasne licentia a principe impetrata, pro tuitione sui dc rerum suarum quos refert dc sequitur Nicolaus Boerius deos. o. n. . Sed imitententia parum habet roboris, tantum abest, ut assensum extorsequere possit. Praecipuli argumentum sumitur extio. de aedis. pri-

α ubi Honorius&Theodosius Impp. ita rescribunt : Per ονλ-

6쪽

cias Mesopotamiam, Osdroenam, phratensem, Si iam secun m, Phaeniciam, Libanensem, leg. phoenicem Libanensem aut Libani)ciliciam secundam, ut/um g Armeniam, uinimssi Cappadociam, Pon tum Polemoniacum, atqre Hel spontum Hellenopon tum 4 ubi magis hoι desideratur, caeterasi provincias cunctis polentibus permitta in murali obit undos proprios in sui loca dominii construm OL lare cier Nihil in his verbis est, quod juvare possit senten tiam contradicentium. Prinitam enim occasio hujus rescripti ostendit , propter latrones tantum & grassatores, quibus istae provinciae maximὸ expositae erant , vallationem ejusmodi fuisse permissam. Si- . quidem jam ante a Valentiniano, Theodosio de Arcadio Impi'. de sensores civitatum jussi erant serventem latronum insaniam compescere l. s. C. de defensor. civitat. quam legem Constantinopoli Rad orientalis imperii partes latam ostendit subscriptio ejus in Cod. Theodos. Ly. eod. Constituti etiam erant olim Irenarchae , ut a latronibus tutam praestarent provinciam ; sed illos iidem Imperatores, qui legem ιo.Qde aedis primvediderunt, Honorius nempe αTheodosius paulo ante e medio sustulerant, Theodosis Hirenarcb. Cum ergo per horum tablatipnem,& quod defens res civitatum non suiscerent, indies multiplicarentur Latrones, ut suo quisque civium praedio securitatem aliquo muro. compararet, licentiam dederunt iidem Impp. Deinde nec omnibus ea pote stas data est, sed tantum habitatoribus nominatarum pro vi clarum, quippe quae maximὶ ejusmodii incursionibus assii, ctae erant . Quod si generaliter omnibus Imperii Romani cis vibus idem permittere animus Imperatoribus fuisiet, quorsum specialiter fecissent mentionem earum provinciarum, quae partem tantum constituunt Imperii Orientalis Z Nec movet, quod gene talia addita inveniantur verba. : CAETERASQvE PROvINeiΛs &c: Haec enim intelligenda sunt de illis caeteris provinciis, quae erant sub Vicario Ponticae,quales erant Provincia Paphlagonia corte' rialis,Galatia Consularis,Bithynia consiliaris, Honorias ct tandem Galatia salutaris. Cum n. totius Orientis provinciae a Constantino

M. ita distributae essent, ut aliae sub Comite Orientis,aliae sib praese oo Augustali ,aliae sub proconsule & Vicario Asiae,allae sub Vicario Ponticae, & aliae sub Vicario Thraciarum gubernari deberent, Ho- A 3 nori-

7쪽

noriusde Theodosius in textu nostro ex quindecim provinci ἰs,qust sub Comite Orientis erant, sex tantum, Mesopotaniam sic. Osdroenam, Euphratensem, Syriam secundam, phoenicem Libani, de Ciliciam secundam, ex undecim vero illis, quae Vicario Ponticae

parebant sex tantam, utramque scit. Armeniam, utramque Cappadociam, Pontum Polemoniacum, atque Helleno postum nomianat, ex aliis vero sex, quae sub praefecto Augustali,& aliis decem, quae partim sub proconsule, partim sub Vicario Asiae, de ultimis sex aliis, quae sub vicario Thraciarum erant, plane nullius facit mentionem, ut credibile iit, per caeteras illas, quas generali nomine dicit, non alias intellectas voluisse , quam illas, quae sub eodem cum proximE nominatis complexu erant, quaeque cum illis a vicario Ponticae gubernabantur. Fidem hujus rei facit, quod reliquae

nominatae omnes contiguae aut non multum dissitae sint terris

Persitum & Arabum, a quibus ejusmodi invasiones repentinae fieri

solebant, caeterae igitur, quas intestinas volunt Imperatores, ejusdem qualitatis esse debent, h. e. confines aut Perserum aut Ar bum terris. Quin si maxime aliae adhuc intelligi deberent, non . tamen extra orientis imperium ex mente legis la toris concessio ista extendi posset; qui enim in Oriente erat Imperator, occidentali

Imperio neque leges neque privilegia dandi potesatem habebat , ut alibi ostendi. Constantinopoli igitur quia scripta haec est concessio, Theodosium solum habebit autorem , orientalis imperii moderatorem dc monarcham, de ad solos hinc pertinet orientalis imperii cives. Et si autem Iustinianus Imperator per Codicem a

se editum universales voluerit esse leges in eo contentas; quia tamen nomina provinciarum retinuit, uti ea ab Honorio dc Theodosio recen fita fuerant, etiam ex Iustiniani voluntate non alii. d tam istam potestatem, colligere licet. VII, Demus autem, omnibus in universum, quotquot im. petii Romani cives sunt, licentiam hanc concessam fuisse, ex materia tamen&objecto concessionis nihil omnino inferre licet ad propugnacula dc munimenta, quae adversus hostium impetum ex truuntur Dicitur euim in textu : cunctis volentibus permitti,

MURALI AMBITu fundos proprios, seu sui loca dominii com

8쪽

potestatem extruendi fortalitium; imo ne quis tale extruendi ea piet inde occasionem,cautὰ loquuntur Im perato res,dum non muros aed i sicandi dant potestatem, sed muralem ambitu cum per illos facile intelligi possent tales, qui justam ad versus integrum exercitum praebere valerent defensionem, per hunc autem sola intelligitur facta concessio defensionis adversus vim & invasionem repentinam de subitariam latronum. Quibus igitur muris & moeni bus vallare licet civitatem, etiam turres dc propusnacula addere

possunt, uti id Honorii & Theodosii aetate in usu fuisse patet ex ιι7. C. de op. pubK Quibus autem murali tantum ambitu praedia sua vallare permissum est, turres & propugnacula addere minimε possunt, obiter noto, minus mihi probari opinionem Iacob;

Uerneri Κ illingari de Ganerbi natu distur . num. Iu.lpem refere Limnaeus Iib. . cap. I.num. 6 . muralem illum ambitum in eum snem concessum esse , ut aquarum effluxus & inundatio ab agris Mfrugibus arceri & prohiberi posset, omnes enim istas provincias

quae in saepe dicta l. io. enumerantur, vel mare ipsum, ves majora flumina vicina habere. Primum enim textus nihil omnino habet, quod verisimilem reddere queat hanc sententiam. Deinde in una

dationes aquarum & excursus nondum satis sunt probati. Tertio non tam murali ambitu cujusque praedii singularis, quam aggeribus ad aqvas positis excludi solent aquae. Et quarto non fuisset . ista potestas restringenda ad provincias speciatim nominatas, sed cum plures adhuc mare adjacens, aut numen contiguum habeant illis haec potestas non potuisset invideri. IIX. . Sed ut omnia concedamus, etiam muros di propugnacula cuivis in suo aedificare licere per hanc constitutionem , no dum tamen hine sequitur, licere id propria autoritate. Quod vi nim permittitur, ex permissione licet, non licitum alias, ma permissum suisset. Ergo quia permissum est, au toritate permittentis . licitum est.Et sic Imperatorum autoritate fundos suos murali ambitu vallarunt incolae Mesopotamiae, Osgroenae &c : Hane vero permissionem, qui non impetravit, & fundum suum taIi m inbmento firmat, ut bellicam vim castinere queat, majestatis eri meos non protinus committit, valde tamen se suspectum reddit, quod Hoc

9쪽

Πoe enim casu privato aedificare dc sine princip c autoritate mi piis novum facere plane prohibitum est l. 3. f. de operip M inae

porro adversρ hane sententia de defensione jure naturali concessa, deque domo,quae cuique tutissimum sit refugium de receptaculum, disputantur, facile diluuntur, si ex superioribus inter muralenti, ambitum, & muros, sive inter de sensionem adversus grassatores& latrones, & eam, quae adversus vim bellicam paratur,distingvas. Illa enim nullo jure videtur prohibita. Haec autem ex principis voluntate dependet, & ex belli jure aestimatur,cujus privati in ea paces. ino circa vitio verti nequit Imperatori Claudio,quodsiispicatus Iudaeos molituros aliquid novi, Agrippam, ne in muni enda urbe Hierosolymitana pergeret, prohibuit, apud Ioseph l. s.

liq. cap.7. ut maxime regia dignitate Iudaeam gubernaret Agrippa. Et qui nunc rerum potitur Rex Galliae haud frustra in Fuque- tum suum animadvertit, postquam de fortalitio per eum extructo certior factus fuisset. inod si vero ex pluribus privatorum munimentis majorem Rei p. se ritatem induci persuasum habes, OP pido te falli experientia duce animadvertes. Hac enim ratione etiam Stephanus Rex Angliae, ut subditorum favorem sibi compararet, dc adversus Henricum II. fe magis tutum redderet, promiscue unicum; in suo castella extruefidi muniendiq; potestatem Conceis serat; sed postquam eos inde obstinatiores factos animadvertisset, permissionis eum poenituit, dc in eversionem talium castellorun Henrico II. facilE consentit, uti ex milhelmo Malmesbur. refert

Limnaeus L .c. δ .aast

IX. Manet igitur: privato non competere potestatem e truendi fortalitia sine principis permissu. Sed quid dicemus de

universitate, quae multos privatos comprehendit, quaeque majora ,

babet privilegia, quam singuli in ea ν Et tali universitati potestatem muros faciendi tribuit glossa in L p . de R. D. π in L 3.1.4

nine δε var. universit. Jecieb.num. s. Nobis id non videtur, pra sertim esim generaliter dicatur in d. l. p. Muros municipales nec reficere licere sine principis vel praesidis autoritate. Lege igit ur

10쪽

non distinguente cur nos aliam privatorum aliam universitatis fin gere debeam us conditionem, nulla ratio apparet. Nec enim plus

potest universias principi subjecta, quam singuli, in ii; scit. q vae. ma justatem & regimen publicum concernunt. Et tam iij ver- statis, quam singulorum aedificiis materia.seditionum praeberi potest, ut ex hoc facile appareat, adhuc interesse principis, ne quicquam a civitate aut universitate usurpetur, quod adversus securitatem.& pacem publicam facere possitio. Et in hanς sententiam descendit etiam Petrus Ant. de Petra de pol. Prisc. cap.

X. Quandoquidem igitur uni principi, sive illi qui summum in Re p. tenet imperium potestas haec competi quo usque

ea competat, nunc est videndum, dc utrμm scitum sit, in quavis territorii sui parte, etiam in finibus juxta vicini territorium munimenta & fortalitia extruer . Ad cujus rei decisione multum facit , i consideratio ἀυπ-ἔρως in principe , de quod ipse in se summusn e alterius imperio subjectus si . Si enim prohiberi id ab alio posset, jam non summus esset ampliaus, sed ad prohibentis imperium adstrictus, atque sic multum de majestate decederet. Deinde non minor principi in suo territorio competit potestas, quam competit privato in suo fundo. 1t privatus habet libertatem in suo aedificandi, ut lubet, eti/msi vicinus damnum inde aliquod sentiat L as. l. a1 .de a m .i . l. t. Filia. re L M.1. de M. σs. uv.arcior d.deseeroitui. rust. praeaecap. .num. . Denegari ergo id principi nequit. Cumque privatus potestatem habeat tuguriolum suum , quantum ejus conditio fert, muniendi, quidni principi idem liceat in territorio suo,

dc quidem ita, ut principem decet 'M. Erudite hoeargumentum tractat, sed ex adversa magis parte Albericus Gentilis de jur. beta b. I. ea M. Vest, non licere principi arces aedificare in finibus,quia castra admovere alie- . nis veluti foribus non videtur i ullum, etsi in suo. Quaeso egoiarib non haec est a diversis& planE separatis argumentari Z idque u clarius pateat, nego, ad eundem finem collineare aedificationem

sortalitii & admotionem castrorum: ex illa defensio, ea hac ho-B stub

SEARCH

MENU NAVIGATION