Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

coenati sumus et pernoctavimus. Est enim eininga ditionis henneber-giacae, olim et dioecaeseos et dominii herbipotensis. vi Aprilis, quae erat dominie Quasimodogeniti Masseidae concionem sacram magistri Philippi ecclesiastae aulici audivimus, qui pie pariter ac docte ex capite ultimo Joannis de sollicitudine Christi domini et salvatoris nostri pro suis illi fidentibus, de ablegatione apostolorum, de potestate remissionis peccatorum, item in quem usum historia resurrectionis dominicae tanta diligentia ab evangeliographo Joanne comscripta sit. Nimirum quo omni incredulitati renunciantes per fidem Christi mortem apprehendentes ipsius domini nasci, vivere, mori tu

surrexisse, nostrum esse certo certius credamus, ut vitam consequamur

in Christo Jesu aeternam, docuit. Fiati men. Consilium dominorum amenneberiWilhelmi patris et Georgii Emnesti filii, primo illis ex re et pernecessarium videri, ut pareremus oblationi et mandato Caesareo, non unam ob causam. Item illis videri ex iis, quae illis ostendissemus, nos facile a nobis depulsuros objecta. Contra illusionem episcoporum a revirens et coloniense remedium lare, ut causa ad status imperii examinanda et judicanda reseratur. Sic enim eos prae pudore non audere, quae sorte occulte sedentes in insidiis molirentur. Item non praeter rem sore, si de mandato nobis non insinuato Caesar certior redderetur de alteratione laudi, quia omnia, quae possideremus, attorum principis laudum sint, rogaremus aes rem, ut nostrae conditionis et honoris rationem habere dignaretur. Sin vero Caesar acrius instaret, ipsemet illaeso nostro et juramento et honore cum attorum principe haec transigeret, Et sic nos neminem lubentius ac ipsum imperatorem pro domino laudi agnituros. Posteaquam igitur Magfeldae opipare satis pransum est, literis intercessoriis a patre et filio ad Joachimum marchionem brandenburgensem electorem eiu et ilhelmum comitem a NassaW acceptis, post secundas etiam mensas multo lyaeo persusas, dimissi Koniginove contendimus. Kontgshove herbipotensis episcopi urbs est et castrum. Ibidem

a senatu vino honorati Sumus.

ix Aprilis in Bunach super Bunichium fluvium pervenimus. x Aprilis Bunacas entaculum sumpsimus ac Christophorum a Dern-bach, qui nobis dux vis a dominica Hennebem datus erat, cum literis et honorario dimisimus. Ipsi nos orchemium iter arripientes inter Bunacham et Bambergam Moenum transvecti Sumus. Eodem orchemium circiter secundam pomeridianam devenimus,

12쪽

ubi symbolum electoris ducis Joannis riderici parieti ascriptum legimus: Tout monissperance litie te tres missant, ac subscriptum: Helffssi Got in alter Notis, Amen. Hectoris autem symbolum scriptum erat anno 1532. Ibidem ama serebatur, articulum de utraque specie sacramenti consensu omnium imperii statuum conciliatum esse, ea tamen lege, ut qui sacram synaxin sub una specie accipere velit, liberum illi oret. Hoc si factum est, nostros huc spectasse arbitror, ut infirmis et maximo exteris nationibus per piam charitatis dispensationem ad tempus conniveant, Papistis vero impaenitentibus ita laxentur habenae, sicut Christus ad Judam ait: Quod facis, fac citius. Nihil enim nisi quod suum est quaerunt, in hoc subdole consentientes, quod juxta Christi institutum aliter fieri non potesti Nota de nuncio attorum principis qui nos sub vesperam eo emturos dixerat.

xj Aprilis orchemii lentaculo sumpto Norinbergam contendimus. Adesto nobis, qui pascis velut ovem Jacob. Eadem circiter primam parvi horologii Norinbergam venimus, ubi primum relium hospitem alloquens, ex eo sciscitatus sum, quaenam ex me sinistre in Caesarem dicta superioribus annis, cum in aedibus suis diversarer, audivisse Is persancte in praesentia Ioannis fratris juravit, se nihil quod imperatori onerosum esse posset, audivisse. Quod et ipsum et hospes orchemii testatus est. Deinde de domini iti valetudine ipsum interrogavimus, quem ita podagra teneri, ne domo egredi posset, accepi. Assumpti Joanne fratre, Joanne inlchlingo juniore et Adriano, Vitum domi suae inviso, cum illo brevibus multa conserens, uxorem ejus quatuor aureis dono in hoc certior factus sum de morte Joannis Pomerant parochi Witebergensis, qui in propriis pedibus gradu decidens suam vitam finivit, meliore nunc auspice Christo cum omnibus sanctis ruens.

Nota de literis interceptis Viti elisiandri ad rentium, et Philippi adsitum, quae et ad Caesarem delatae sunt, et Theodori literarum argumentum senatui norico missum, qui, ne Vitus molestaretur, viginti millia aureorum Caesari numerarunt. Narravit item Vitus nobis de fuga Brentii, cum miles hispanicus in Halam Sueviae irrueret, et quod literae, quas Brentius in triclinio oblitus erat, primum ad Malvendam delatae essent, et quod vix unus ex civibus Halae repertus sit, qui uxorem et liberos menti hospitio excipere dignaretur. Item de morte Ho Iei-

13쪽

steri coimariensis monachi, quomodo phrenesi correptus per dies Hi- γει vociseratus sit Damnatus sum, perdite docui, a magnis persuasus sum. Et quanquam per syndicum miminensem admonitus sit, se nihil

perperam docuisse tamen sibi male conscius nullam consolationem adis mittens, tandem sic vociserando animam exhalavit.

Ab eodem ito didici, Brentium rursus alae concionari, verum eum ab Ibero aliquo publice in templo sibilis, cachinnis et nescio quibus ronchis molestaretur, paululum suo officio supersedit. Nunc, sed pro dolor ut res ipsa docuit, breve tempus suo fungetur munere. Accepimus quoquo filium Georgii rioris, qui rabidi canis morsu perierat, non fuisse eum, quem Ratis nae vidimus. Tandem, ne bono viro nimis molesti essemus, illi valediximus, bona insuper nobis invicem precantes Donavit vero nos dominus Theodorus psalterio germanico, quod ipse cum suis summariis excudi curaverat, ac nomen propria manu ascripsit. Sub coenam itus per filiolam suam Nargaretham fratribus et nepoti ac uxori nostrae singulis salterium cum suis summariis dono dedit, Gulum autem libro concionum suarum, cui titulum die Mnde predigi donari fecit et expositione sua in Esaiam prophetam hon

rarit.

Ibidem de adversa valetudine principis nostri certiores lacti sumus. Georgius Volamarus senator et patricius Norictergentis nobiscum coenavit Senatus vina quoque nobis propinavit. Dominosito uxor est Magdalena nomine, filios habet Vitum, Paulum, Philippum, filias Margaretham, Mariam. Norinbergae adhuc est doctrina pura evangelii, verum ecclesiastae a senatu rogantur, ut a carpendo quosque nominatim abstineant, nimirum ea de causa, quod adversariis mala nobis inserendi voluntas non desit, si qua detur occasio et bona in speciem in malum interpretandi Doctor encelaus Lync anno superiore vita hac, eliciore rui

Norici accusati, quod protestantibus triginta millia aureorum dono dederint, quo animum rugientis leonis demulcerent, iidem triginta millia

coronatorum dono dederunt.

Rothgeris de Burgh aurilaber amplexi tactus est, verum adhuc superest et vescitur aura aetherea.

Ebectardus Ebnerus nomine norinbergensis senatus equitem nobis adjunxit, cujus ductumeissentam deducti sumus.

14쪽

Libros a domino no datos Georgio eide compingendos de

dimus.

Domine Jesu, cum ipsemet sis veritas, in veritate quoque patris tui locatus sis, neminem ex nobis miseris mortalibus sua anxia sollicitudine vel sibi cubitum longitudinis adjicere posse, ita volens nos de nostra vana ac stulta cura et inutili tristitia ad cogitatus nostros in te rejiciendos allicere Te rogamus pater et redemptor, da nobis serre, quae juste patimur, tibi fidere et a te omnis rei eventum exspectare, qui

vivis et regnas etc.

xij prilis ex norica urbe dum abitum paramus, singularis doctrina et prudentiae pietatisque summae vir Hieronymus Bamgarinerus senator et patricius norinbergensis nos convenit, qui inter caetera haeccine nunc esse tempora ait, ut nemo amico vel per mutos nuncios, quid intus ferat, aperire possit, et se vereri, multos haec tempora productura

Nori erga elasenburgum im Nocta iter areipuimus. In via est Oppidum SchWabach cum castro a coquenda cerevisi celebre, ditionis marchionum Ansbach. Item castra Annenber episcopi ichsta- tensis et Illine magistri eutonici, qui natione Catius ex stemmate demittatingen, cui nomen Joannes, licet nimis gratiosus ne quid durius de Jovis filio dicam in patriam fuerit. Visitur et arx Heydech. Weissenburg urbs est imperialis a Norinberga miliaria septem distans, olim per exconsules norinbergenses regebatur. Nunc vexilla militaria ante portas suspensa, quis hujus urbis potis sit, satis demonstrant. Misere enim cives, dum non ocius inconsultis Noricis Caesarianis portas reserant licet in gratiam recepti, tamen hoc incommodo multantur, ut hebdomadas novem duo milia Iberorum, quos militariter equites levis amaturae dicunt, et hospitio excipere et alere cogerentur, quorum major pars hospite insalutato abiit. Retinetur adhuc apud illos doctrina verbi pura, at proh dolor, ama sertur, multos seudoverbi ministros derelictis uxoribus amplecti et seculum ac velut sues se rursus eodem volutare volutabro luti. Hic quoque principem nostrum adhuc Heylbrumae non admodum prospera valetudine teneri didicimus. Qui dedit incipere, is quoque rerum eventum novit. Hospitati autem sumus apud Petrum riden, quaestorem aerarium. Quoniam vanitati humanae proprium est, dum longe a periculo a est, omnia sibi acile persuadere, ut primum autem cruci vicinior fit,

15쪽

caro et sanguis nihil praeter pulverem suum sapiat, te, domine sancte pater, humillime deprecamur ingruente nunc necessitate, da nobis tibi fidere atque ut juxta tuum praescriptum in silentio et spe animas nostras possideamus, per Jesum Christum dominum nostrum, qui vivis ete. xiij prilis a eissenburg Dono ream prosecti sumus. Inter Weissenburgum et erdam ad Danubium est anhelm oppidum, olim ducis Ottonis Henrici alatini auari, quo eum Carolus Caesar ob as. sertum evangelium cum reliqua ditione exuit anno 1547. Est et abbatia KeilZen. Est et inter anhelm tmeismictum pagus olberg, inter quem et alterum pagum Niderbach fluviolus Ursula est. In hoc fluvio, dum aquatio fit, aballulus meus in fluvium subsidens. Ego itaque mox decidens ad laevam in peristrophio altera tibia pendens et a caballulo Ia3sus et aqua submersus fuissem, ni Dei bonitate et opera Ludovici mmuli mei, Samuelis quoque mei nepotis et fratrum auxilio in pedes conjectus et eductus fuissem. Benedictus dominus Deus, qui nos extraxit ex aquis multis. Donverdae apud Leonardum iddenmarcher in insigni leonis do aurati, in eo hospitio, quo Cattorum princeps et dominus noster Idimentissimus captivitatis suae hebdomadas decem et novem transegerat, hospitati sumus. In eodem hospitio princeps insumpserat duo milia et trecenta florenorum. Domina princeps nostra apud eundem hospitem. dum Augustam tenderet, dies decem et quatuor morata est. In eodem hospitio veredarium nuncium ducis Mauritii Hectoris invenimus. Eadem magister Florus, quem Augustam praemiseramus, ereae ad Danubium nobis obviam fit, indicans, qui se res Augustae haberent. Werdae in hibernaculo et cubili, ubi princeps noster mansionem

suam habuerat, pernoctabamus.

Augustae una cum Coloniense in nos querelis et dolis armati erant Mainolphus bis profugus lectitormi abbas, consules Volamine es barones de Beuren, Breidetarienses monachi, Balbergit eis. Amerda Neuburgum arx ducalis et oppidum amoenissimum, quo et ipse Caesar Otthonem Henricum exuit, distat miliaria tria. Et is locus est divi Joannis Diagii Hispani martyrio sacer. In hoc oppidulo habitarant fratres Arnoldi secretiarii ducum Bavariae. Horum sedes Caesar funditus loco demoliri et nunquam reaedificari per heraldum edixit.

Relatum nobis est ibidem de duello pugnati Georgii et Melchioris N.

16쪽

Werdae splendidissimae Fuggerorem sedes visuntur. Adhuc ibidem evangelii doctrinari retinent. Intelleximus et a hospite Simonem amendo non adeo bona valetudine in patriam venisse. erdensis civita a eissonburg miliaria

quinque ab Augusta sex distat. Ante portas urbis di Warmita in D, nubium influit. xii Aprilis a Mesa ad Danubium recta Augustam Vindelicorum tendimus. Quae in via inspicienda erant, si Deus laverit, in reditu ad

patriam considerentur.

Augustae circiter secundam pomeridianam hospitium intramus, infra tertiam et quartam horas cum endesino, Liborio ac Melchiore consilium initum.

Adrianus a Zerue Ericum nothum a Zertae expiscari misit an tradus quoque adesset. Coloniensis polypum Uit. Liborius et Melchior missi sunt ad comitem Wilhelmum de Nassau, ut eum et de adventu nostro certiorem sacerent et quid facto opus putaret, ediscerent. Injunctum quoque est illis, ut comitis Samuelis meminerint sidem reversi, quid dixerit comes de Nassau, retulerunt ac ejus nomine nos ad coenam invitarunt. Ac paulo post comes ipse advenit, volens hospitium nostrum accedere, verum nos, ut decuit, illi obviam facti eum in domum suam comitati sumus. Apud hunc coenati sunt Conradus a Beumeibum eques auratus, natione Catius, junior comes Ernestus a Sotas, Harimamus a Cranenburg, Adrianus a Zeriae et maeWelberis, gener equitis a Beumelburg, comites a Waldec quatuor. Obtulimus comiti Wilhelmo litteras domini senioris a IIenneburg. Wilhelmus Ingenue et confitetur et testatur amorem veritatis evangelieae. Nota de Maximiliani de Beure mensa, ad cujus unum latus missam elebrari secerat, et in eodem loco sex millia nummst alea perdidisse, ad alterum latus scorto se immiscuisse et alea quatuor millia cor natorum recuperasse gloriatus sit. Comes amassa tam fideliter consuluit, ne Coloniensis causa hic

examinaretur.

Ferdinandus rex et tricus Wirtenbergensis dux litem ovi

stati Sunt.

Potentissime Deus, qui solusacratori potentior es, mitiga cor ejus ac da nobis subsistere ac nominis tui gloriam expetere, per dominum etc. Adsunt Augustae Romanorum imperator et rex electores ambo

17쪽

Saxoniae, Joannes ridericus captivus et Mauritin corpore liber elector treverensis, omnimus, coloniensis, cardinalis tridentinus et augustanus, marchio elector et Joannes ejus stater, nec non Albertus Man-denburgensis, Wilhelmus Bavaris dux cum Alberto filio et omni gynaeceo suo, ricus et hilippus duces a Brunschvig et Mnestus a Gruben-hagen est comes a NassaK, domina princeps assise elector Mauritius, episcopus eichstatensis, ridericus Palatinus elector, allaburgensis episcopus, coloniensis, trevirensis sere ex ordine hospitia vicina habent. xv Aprilis, quae erat dominica Misericordias Domini, animo statuimus, si daretur, concionem sacram Musculi audire. Is in templo Man-riti sacro de verbis Christi ex Joanne Modicum videbitis me, et modicum non videbitis me. item, Vos non relinquam orphanos etc. item, svidebitis, mundus autem non videbit luculenter et pie disseruit, edocens, quanto amore Christus suos prosequatur, qui sint orphani quoque ostendit. Ad haec quam dulcis sit consolatio piis animo haec verba volvere, scilicet Alium paractetum mittam vobis. Item et omnes pii consolationem hinc capere possint, Deum benignissimum patrem non relicturum sibi

fidentes orphan08. Eadem apud comitem uillelmum pransi sumus. Adsuerunt comes a Nassau, comes Philippus ab Eberstein, qui anno superiori in sodalitio Pacisoli fuerat. Doctor ala, cancellarius Mauricii electoris. Proverbium italicum, quod proh dolor, et hoc aevo Germanis peculiare est Homo mortuo ne saye guerra, in modi mann salit hein krie an. Eadem eo quod annuus dies esset in perpetuum Germanis lugendus et atro signandus lapillo, quo illustrissimus Joannes Fridericus elector ad Albim fuga sibi consulente exercitu ejus ac magna procerum ejus parte ab eo ad hostes deficiente eum paucis sibi fidis captus esset, excubitores ac reliquus Hispania peditatus, quibus mos est bombardis stipendi mereri, ter ante hospitium ducis electoris in modum circuli coeuntes sonitu terribilli coelum usque pedant sulphure et pulvere armentario prae laetitia gestientes et ovantes eam victoriae suae esse diem testati sunt. Fortissimus autem duce senestra prospiciens nebulonum insaniam risit. Papa Parmam et Placentiam urbes, ob quas bellum inter papam et Caesarem exoriri timebatur, ad manus Caesaris resignavit ea lege, ut filii papae harum ci utatum gubernatores permanerent. Sic Cretensis Aegonita commissus novit comminisci dolum.

18쪽

Eadem in hospitio coenavimus. Cum coloniens nihil agi potuit. O domine Deus, qui solus sapiens, solus potens, ange furorem unicornium, da fide et serendo omnia superare per Jesum Christum, dominum nostrum lmlhelmus junior comes de minenstein persuasus a Reictardo comite a Sotas se ipsum Augustae in nassam mittit, nesciens nomen suum in catalogum eorum, quos rebellantes fidei et justitiae pro rebellibus ducunt, adscriptum. Μissa est basis salutis nostrae, si rite celebretur, nam in ea accipimus id quod dominus Jesus nobis promisit, quod fide apprehendentes vitam consequimur sempiternam. His verbis'. c. dum quidam aulici semidei mensae suae assidentes querularentur, multa enormia a nostris in suas missas jactari, perstringentes Martinum Fretatum Ulmae et alios aliquot perstringentes, ille crabrones irritare nolens offulam hanc o, jecit, non tam quo Cerberi buccam impleret, quam quo pio dolo istud genus hominum ab ejusmodi calumniis avocaret. Nam cum is diceret derecto missae usu illi ut parvi ipsis fit pietas ad alia sermones vertunti xvj Aprilis Melchio apud Atrebatensem pro responso sollicitavit, comes quoque Wilhelmus Coloniensis hospitium petit. At episcopus ex hesterna potatione debilior lecto adhuc haerebat. Eadem, quoniam dies termini erat in mandato citationis conseriptus, consilium petitum a domino de asinu, quidnam agendum laret. Is nos ad doctores Marquardum et Haseu remittit. Hi ambo se nobis faciles praebuerunt, dicentes optime a nobis factum, quod nos ipsosmet Augustam contulerimus, et sperare, id nobis in melius cedere, et se archiduci et caeteris consiliariis nostram praesentiam indicare velle, quo nostri apud trebatensem supremum cancellarium hi meminisse velint, acris de adventu nostro certior fieret. Requisitus est quoque a nobis doctor Carolus Hars clivensis consiliarius, cui voluntas nobis inserviendi non descit, sed calculo necatus domo prodire non potuit.

Magister Liborius Florus syndico Augustano doctori Nicola Mater literas Justini Gobleri exhibuit, qui se nobis ad omnia paratum fore obtulit. Doctores adebant, nihil periculi ore quod praesentes adsimus, si

non accusaremur a praesule Coloniense.

Doctor Hase Libori injunxit, ut ad nonam in loco consilii adesset.

19쪽

Eadem Adrianus a Zertae et comes amassau, quos sperabamus

nobiscum ad consilii locum adduci posse, ad horas aliquot in hospitio

non sunt reperti.

Nota Comitem de assa per Melchiorem Linde nobis significasse, hoe die nobis Coloniensem nihil obstiturum. Ast post sesquihoram quod subscriptum est, responsum acceptinus. Misit comes amassa magistrum Wilhelmum illi a socretis ad hospitium nostrum, ut suo nomine nobis indicaret, Coloniensem misisse ad ipsum comitem in sedes magistri lautonici consiliarium quendam, qui illi

hoc responsum nos concernens attulisset. Quoniam hodie terminus sit, coloniensem mandatum quidem producturum, sed spe solum concordiae, hoc est, si res per amicitiae viam inter nos agi non queant, uri suo cessisse non videatur, si componi queant, se executionem mandati non petiturum. O vulpeculam vertice glabram lΕ hoste quoque coloniensis sententia mutata est, terminus quoque in crastinum protractus.

D. Nicolaus Mater syndicus augustanae urbis commendatitias literas nobis transmisit, quas pro causa nostra ad doctorem Joannem Marquard scripserat, offerens se crastino ad horam quintam nos conventurum. Coloniensis si creditur crastino sexta nobis bona consulturus. Sesqui quinque centena millia eta κρατηρῶ Bavaro et antistiti quinquaginta tria millia numst Augustam penderunt. Eadem Alberto marinioni literas domini de Hennebem per Joannem melilingum misimus. D. Viglius Zuichenus etiam suam operam nobis promisit. Ernestus Brunsvigia dux, cum equo gradus conscendere tentasset, crure laesus lite decumbit. Judica bmine causam meam et da mihi in mentem et os uuid loquar coram gigantibus et filiis hominum Ne des in opprobrium confi- tentes nomen tuum Domine Jesu, qui ad patrem abiens sancte pollicitus es, te tuos non relicturum orphanos, habe curam relictorum domi et mei, propter tuam ipsius bonitatem. Wregione Augusti trans Lycum visitur Friburga in Bavaria. xvij Aprilis. Post quintam ad hospitium nostrum licentiatus Mater, olim monasteriensis cancellarius, qui pridie venire non poterat, veniti Ne autem opera sua nobis deesse videretur, per literas nos apud d. Marquardum commendavit. Is igitur singula, quae ad causam sacerent, a nostris edoctus, fideliter confluum suum nobis impartitus est. Verum

20쪽

do verbi esse in auditorio ob multas causas non audebat. Viam tamen parare apud arquartam, comitante ipsum Floro sategit Mater interrogavit, num scirem d. Bucerum adesse. Respondi me quidem accepisse, ipsum nic fuisse, sed reversum Argentoratum. At ille ait, adhuc hic degit et vereor illi nullam facultatem abeundi per Caesarem concedi. Melchior Carolum Hars clivensem consiliarium adiit Carolus paulo post Atrebatens adventum comitum Waldecensium indicavit, qui mox interrogavit, num is quoque adesset, qui colloquio ratis ne i interfuisset. Ait Carolus: Omnes qui citati sunt nullius nomen exprimens adsunt. Deinde latius Atrebatensis cum eo conferens infit. Quare domini tui maxime his temporibus arma capiunt in coloniensem episcopum 2 Respondit Carolus Domine praesul, alia fiet insormatio. Bene, bene, inquit episcopus, necesse est ut se expurgent. Ad sextam Coloniensis si creditur jam factus amicus adeundus erat, sed nihil effectum est. Inter sextam et septimam comes amassa et Adrianus a Zerigenapportaverunt ut vulgo dicunt scriptum compromissi inter Coloniensem et nos, jubentes id perlegi, quo ad mundum scribi possit et sigillis corroborari quod scriptum quam iniquum et acerbum uerit, eventus edocebit, sed pro dolori omnia modo devoranda sunt. Sub octavam statres et ego nam Samuel negotio se intermittere noluit habitationem domini Maximiliani archiducis adimus, ibidem usque ad nonam horam expectantes tandem venere Colonienses, et hi imtromissi sunt in auditorium et paulo post nos per ostiarium intro vocati. Illi archiepiscopus coloniensis per advocatum quendam in termino mandatum poenale produci fecit, ea tamen mitigatione, ut testaretur, se spe concordiae petitioni executionis modo supersedere; si tamen causa inter partes, ut jam coeptum esset, per arbitros et viam ut loquuntur amicitiae transigi non queat, se protestari, ipsum hoc facto uri suo cedere nolle, rogans, ut haec ita per scribas annotarentur. Praesides et concilium haec ita ascribi et signari jusserunt. Ad haec magister Liborius mores nam alium nancisci non potuimus brevibus respondit, et nos obedientes comparere in termino, ac posteaquam coloniensi sic placuerit, nos idem recipere cum protestatione, si negotium per amicos transigi non possit, ut et nobis uri nostro stare liberum laret, idque sic signari petivimus. His peractis utrinque paululum abcedere jussi sumus.

Ablegatis igitur coloniensibus nos revocati et ibi per Mamuardum, qui erat dux verbi nomine auditorum dictum est. Quod ad caugas inter

SEARCH

MENU NAVIGATION