장음표시 사용
41쪽
Abibant eadem ister noster Ioannes, endesinus et intchlingus sollicitatum, at antemeridiano tempore nemo ex consiliariis in auditorio adiuerat. Id autem his de causis factum puto, quia dies erat ut vocant rogationum, et archidux medicorum opera quoque usus, ad hoc, quod electores extra urbem apud Treverensem Libero patri sacrificarent. Narratum est nobis eadem, quod sub initio comitiorum Augustae comites ammari a Caesarea majestate impetrarunt, ut quidem pro liberis imperii comitibus haberi possint, et tamen dominos laudorum suorum
Eadem permolensium secretarium uxorculae scripsi. Viglius, ase, arquard pro veteri more de rapacitate Peren
Fama quidem fuit, Albertum comitem de Mansseldi, se gratiam imperatoris recuperare posse, spem aliquam concepisse, sed aegra haec. Eadem Wol angus Musculus scriptum D. Martini Buceri de disputatis Ratis nae in colloquio et contra intoniensem epistolam nobis in hospitium transmisit. Sub coenam Samuel nepos adduxit SchWarlabergum de Beben-beriet Baronem filium Friderici a Schwargenberg, qui, quod Joanni Fri-derico electori militaverat, ditione sua privatus, quam Albertus marehio ex dono caesare tenet. Sic servi domini exulant, helluones papistici dominiis aliorum fruuntur et helluantur Dominus tamen non derelinquet suos in finem. Supervenit et Hotensis secretarius. Nota comitatum Frisia orientalis esse laudum comitum Hollandiae ad imperium tamen hactenus pertinuit, sed nunc ea res se mutarit. Domine Jesu, qui paractetum discipulis tuis promisisti et misisti, quoque pro nobis intercedere digneris apud patrem tuum coelestem, quo nobis eundem consolatorem spiritum impartiri velit, qui omnia nobis suggerat, ut et praeceptis tuis dediti eundem patrem per te in spiritu sancto amemus et cum tremore revereamur in sempiterna secula. Nunciata eadem mora Joannismilchen, equitis aurati et ducis exercitus Caesariani. Abbas in mingarten, qui et ipse inter status imperii suam ut vocant sessionem et vocem habet, homo juxta carnis prudentiam non ex omni parte stolidus, dum sesquipedalibus verbis confoederatio et transactio terrarum haereditariarum Caesaris cum imperio eis praeponeretur, ait, sibi videri non absimile, si quis virginem viciatam alicui pro
42쪽
virgine incomipta desponsare cuperet. Nam is meretriculam, quam posset, muliebri mundo, torque aureo, annulis et ejusmodi non solum ornaturus esset, quin et insuper laudibus hujus pudicitiam mores et quicquid esset per verborum ampullas proco magna facturus sit. Ubi vero miser Glycerium illud duxerit, habiturum eum et scortum et metanea eum torqueri. Hic, inquit, nobis dulce praecinitur melos. Si antem in proposita consenserimus, praeclara quidem res est, res nostras cum tantorum principum regnis et possessionibus esse unitas. Verum successivo tempore nostra insumentur, et si quid adversi regionibus dictorum primcipum aeciderit, nos illis praesidio et defensioni esse oportebit, et tum primum sentiemus, nobis laudato scorto sucum lactum. Atque misermonachus hoc mercedis suo joco aut comparatione potius nactus est, ut et apud potentes traduceretur, a Caesar illi dextram in conventu pri cipum pro more praebere dissimulaverit ac torve satis ipsum intuitus sit. eretur tamen is monachus, qualiscunque sit, hujus consilii a Germanis morito gratiam. Verendumque olim suo malo Germaniam expedituram, quid voluerit hic abbas. xxvi Aprilis in templo Minorum loco matutinarum precum quendam populo aliqua ex Evangelio Joannis praelegentem et exponentem collatione scripturarum audivimus. Inter reliqua ait: Qui se Deum amare gloriatur, eum etiam et manus et cor a vitiis continere oportet. Eadem mihi horologiolum cum theca foris deaurata pro 18 thaleris comparavi. Legi et purgationem nostri de colloquio Ratis nensi per
Eadem una omnes excepto nepote hospitium archiducis visitavimus. Cum autem ad atrium domus venissemus, edocti ab anteambulonibus sumus, archiducem summo mane nescio quo abiisse. edes igitur cancellari Atrebatensis frequentare visum est. Ubi dum in area curiae
stratos lapides trivimus, opportuno Viglius adest. Hunc Eubulus rogat ut, si ita sermo inciderit, recordationem nostri apud episcopum habeat, qui sero post horam abiens ait, nos isthic nihil efficere posse, attamense nostrae causae mentionem fecisse. Joannes Date et Samuel nepos cum electore omne riderim pransi sunt.
prandio Eubulus licentiatum Nic. Mater visitavit, qui ipsum humanissime exceptum in museum suum introduxit, quod erat varia egregiaque librorum supellectile resertum Is quoque nos libello, cui titulus Series et digestio temporum et rerum etc. ab Henrico Bullingero eluc
43쪽
brata et iidem Mater ab ipso autore donatus fuerat, donavit. Dedit et alterum autore Rudolpho Gualthero, qui Servus ecclesiasticus inscribitur. Item carmen in bellum Germanicum per Pedio eum es hujus amicum in eundem carmen jambicum trimetrum scacon. Idem licentiatus Mater advocatum agit ducis iste ergensis, qui et consilium conscripsit, an filius possit privari laudo ob velaniam, ut jurisperiti dicunt, patris etc.
Mille et quingenti reperti sunt, qui de ducis Udatrici late edigensis serocia et illis illata injuria querelas instituerunt. Multis tamen
visum est, hos in hoc vel pecunia allicitos, vel alias a potentioribus nunc ditiones ducis avientes subornatos esse, cum alioqui dux ipso et a suis intime ametur et sequi tenacissimus dicatur. In iisdem sedibus, quibus nunc Mater inhabitat, olim Urbanus Regius ommoratus est. Filiolo licentiati Mater duos aureos dedimus. MVer archiducem alloquendum consulit. Vigili autoritas post Atreb, tensem prima est inter id genus hominum. Nota inter jurisconsultos italos disputatum esse, an is, qui per Caesaris legatos aut commissarios a vellonia absolutus sit, si ipse imperator non ratificaverit absolutionem in propria persona, absolutio rata esse debeat, an secus, et conclusum est, hunc absolutum non esse exempli gratia Mediolani dux olim per quasdam transactiones absolutus erat et tamen dum a caesareano exercitu passim igitur et dum de hoc conqueritur, illi protendebant eas transactiones ab ipsomet imperatore in propria persona minime confirmatas esse. Id in Italia plantatum, nunc floret in Germania, ut ipsa docet experientia. Laurentius a Gosen, qui a puem Joanni Friderim Electori inservierat, illi charissimus, ante paucos dies nic Augustae in Domino obdormiit. Samuel nepos Eubuli nomine Joanni riderico lectori salutem dixit, per quem electo jubebat, ut Eubulo diceret, se de nostra injuria dolere. Nam de hac re se ab Ernesto duce edoctum esse. Jubebat quoque elector, ut eum inviserem, id tamen non nisi explorato consilio Wilhelmi comitis sacer volui. Papistae interim suscipere, nisi in oe explorat papae consilio
Dido de nie usen et secretarius Hoiensis Mense nostrae interfuerunt.
Domine Deus, omnipotens, misericors, patiens et benigne, En quid
44쪽
sit de nobis, quia caro et pulvis sumus et quod nemo non viventium sit, qui rugis sed quid dico rugis 3 imo multis sordibus non sit non insectus, nostra mala agnoscimus. Quamobrem te suppliciter, ut in aciem ejus, de quo per servum tuum Davidem loquutus es, ipsum esse speciosum inter filios hominum suavitate gratiae resecta esse labia sua, quaproptor etin Deus illitis benedixisti illi in aeternum et unxisti eum oleo laetitiae pri consortibus suis, auserentem rugas et delamitatem peccatorum nostrorum ipsius agni sine macula respicere digneris deprecamur, ne permittas nos nobis, sed in hoc es filio tuo benedicto omnes transgressiones nostras nobis remittens, de fidem, des emendationem vitae nec non charitatem et perseverantiam usque ad extremam vitae nostrae periodum, per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et
Interim illud ad diem . Georgii martyris publicari debebat, sed interim nihil fit.
xxvij in sede Mauriti Wolsgangus Musculus concionatus est, enarrans haec verba me vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis, ex cap. 14 Joannis. In quorum verborum explanatione a xxj Aprilis usque in hunc diem succedaneis concionibus perstitit disserens, hujus doctoris doctrinam plus satis ad discenda omnia, quae nostram et fidem et salutem concernant, esse. Sufficiens, inquit, ad omnia doctrina apostolica est, et graviter peccare quicunque humanam super hanc struunt, ut papa et sui hactenus secerunt. Item quam nihil sani sit, ubi hic doctor non adsit. Item quam prorsus nihil boni ex nobis ipsis agamus, et quam etiam corruptus sit fons iste memoriae, nisi hic doctor omnia suggesserit, idque maxime eo argumento liquere, quod puerulis summa diligentia vix paucula verba dominicae orationis inculcare queamus, et quam labili ea ipsa, quae didicerint, memoria teneant. Verum si nobis sorte non considerantibus quid turpe aut obscoeni sermonis audientibus puerulis exciderit, id mox patulis auribus arripiunt et adeo avide in mentes transmittunt, ut summa etiam solertia opus sit haec illis eripere. Item quare Christus dixerit Ille docebit omnia, quae dixi vobis et non potius quae feci, etc., adducens opera Christi facta esse ex operatione patris, ad ea ad quae necesSaria et commoda videbantur, sicut leprosos mundavit, caecis visum restituit et mortuos resuscitavit ad vitam etc. nec nos, ut omnia Christi opera imitemur, teneri, sed ut verba ejus recipiamus et ad horum praecepta, juxta spiritus illius vocem, adeo patre et filio in hoc misso fidem et vitam nostram instituere, nos
45쪽
adstringi. Summam enim scripturae esse ait, verbo inniti. Quod si secissent, inquit, antecessores nostri et non potius opera domini imitario luissent, ut alius ejunium perpetuum sibi ipsi praescripsisset, alius herem habitare delegisset, interjiciens, monachus autem solitarius at haste hominum faex quo non hoc aevo circumcursitatῖ non ita deviatum fuisset a recto verbi dei intellectu et vera fide etc. Item quid sibi velit vocula -Suggeret , enarravit. Et ut omnino nobis persuaderemus, si vel in necessitate corporis vel animae periculis aut etiam vel in prosperis su cessibus nobis in mentem veniat de dei bonitate, eam consolationem magni faciamus, domino gratias agentes, recogitantes, id gratia hujus spiritus suggestoris pararieti fieri est. Concludens, ut Deum os max. rogaremus, duo nobis haec per Christuminpartiri dignaretur, ut scilicet verbum ejus fide pura apprehendamus, et deinde quo spiritu hoc sancto illud conservari et ab eodem spiritu nobis, quae Deo patri et filio placita sunt suggeri donet. Nemo autem ex meae sarinae hominibus lacile spiritum Musculi verbis exprimet. Aiebat et illud omnia quae dixi vobis non adeo intelligendum de nudis verbis, cum evangelistae eadem opera vel verba Christi alii aliis verbis describant, sed juxta rectam sententiam. Eadem dominum Atrebatensem conveniri cupiebamus. Verum post- qnam diutius deambulatum, prodiit tandem paternum hospitium adiens. Tanti autem erant petitores, ut nobis eum alloqui non licuerit. Ad prandi horam illustrissimum . Joannem ridericum eleet rem visitavimus. Mensae assidebant Philippus et Eubulus comites a Waldein fratres, Henricus haro a SchWariae em et affere Hispanus et electoris cancellarius Minc ita Hector se nobis clementissimum exhibuit, interrogans de iis etiam, quae homini in tantis amictionibus memoriae esse miraculi vice duxeris. Et cum optim principi me uxorisque nomine de exhibita nobis clementia gratias agerem, respondit, Se omnia libentissime fecisse, et si qua in re utriusque rem gratam praestare nobis posset, illi semper id volupe futurum. Consoletur eum vero suo paractet illo, qui omnes afflictiones hujus principis in manu nadescriptas habet Deus. Hujus principis tribulationibus et haec adjecta est, ut tractatus inter Mauritium et ipsum protraherentur, eo quod commissarii nominari nequibant.
Deinde animi gratia intra urbem deambulanti obviam nobis fit Fuggerus albae gallinae et solis filius, Iberis sibi aliquot addunctis, ipse plane ispanicus. De interim aliquot paginas legimus.
46쪽
Vidi et aedes ejus, quem in Brabantia novi, Jacobi Boggister olim opulentissimi utique, qui cum suo sodaliti olim Roma bancam ut barbari vocant tenuerit, nummulariorum et sceneratorum non postremus. Quae tamen dum Roma Caroli octonii ductu licet ipse Carolus ictu sene tormenti ante urbem perierit oppugnaretur, eversa fuit et pecuniae a militibus distractae. Is Jacobus et suae sortis homines, nunc et bonis et domo cessit, a deo ad stipem redactus, ut ob aes alienum et carceres et rerum suarum distractionem passus sit. Devorarunt autem et hunc har-pigi sceneratorum Fuggeri Hiccine sortunae ludus est et hae mundi vices lEadem endetinus, Florus et Melchior Atrebatensem a prandio alloqui abierunt, petentes, ut causa nostra promoveretur. Qui respondit se omnia libentissime caesareae majestati narraturum, idque vel crastino, vel perendie. Domine Jesu, qui hodie heri et in secula es, da, donec in hoc vitae curriculo sumus, tibi nos inniti, a te solo bona cuncta sperare, qui tibi ipsi dissimilis esse nusquam potes. De interim autem nunc a sophis hujus mundi excogitain tu, qui es sapientia patris, statuel Sciant gentes, quod Deus est. Id te rogamus per tuammetipsam bonitatem, qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate ejusdem spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen. Vidimus apud Joannem ridericum senem capularem annos climactericos jam dudum agentem, qui bar ton tangens, ipse quovis vel juvene saltando et choreas ducendo agilior. cenavit nobiscum baro de SchWarigenberg, Friderici filius. xxviij Aprilis in coenobio minorum concioni sacrae interivimus, ubi senior quidam presbyter sermonem ex cap. 17 Joannis Evangelistae habuit, exponens, quid mundus, qui item sint de mundo. Item de precatione Christi pro credituris per doctrinam apostolorum, et ut hinc consolationem in amictionibus arripere studeamus, ut si vel a Sathana, a mundo vel carne tentemur, ad hanc Domini rationem et cor et animos vertamus, recolentes nobiscum nos non deseri a Deo, utique pro quibus filius ille unigenitus, qui solus ob reverentiam exauditus est, oravit. Habetur autem haec conci aut aliqua hujus similis inter quartam et quintam horas, no familia etiam verbo domini pasci posset. Quod genus hominum Bavari et Suevi sua lingua Dieahehalten vocant, velut per quorum operas res matrimoniales et adjuventur et curentur nomine ut mihi videon honestiore quam servorum et servarum more nostratum. Eadem comitem ilhelmum a Nassa invisebamus, cum quo et
47쪽
jentaculum sumpsimus, cum missae caesareae interesse vellet et arct, episcopum Coloniensem prandio excepturus esset, cum quo et de nostra
prandio atres et ego una urbis moenia obequitavimus, nam Samuel apud comitem Wilhelmum pransus est. Eadem tumultus militaris ad macella exortus est. Nam dum Iberi Germanis carnes praeripere tentant, laniones Germanis auxilio sunt. Utrinque et accepta et data sunt vulnera, Germani tamen facti superiores. Iberi aliquot ad mortem usque sauciati esse dicuntur. dem per Nicolaum Gallum Monasteriens a pedibus ad eundem praesulem perscripsimus. Volebat et Hotensis seeretarius eadem Augusta discedere, sed obmorositatem examinatoris testium remoratus est.
Ad quintam in hospitio comitis Wilhelmi adsuimus, ubi dum in horto mensa sternitur praeter expectationem comitis venere comes ab Eberet ei Dater Lusese et filius ejus comes amertheim unicus filius et avunculus noster. Item junior de Papenhelm, Franciscus Conradus a Steringen, Georgius pedi et alter Spedi, item dominus de gestingen, Anstrius et aulicus imperatoris, Carolus a Sischem, praesectus in milburg, et Vitus Velbrugge, satrapas in Vianden. Risu dignum, quod dum Caesar per Rhenum navigio vectus Nan- stadium praeterlegit et Conradus Franciscus a Sichinge ipsum prandio excipere vellet, et matutinas horas cum aulicis aliquot, qui ante Caesarem eo adnavigarant, liberalius potasset ac subito Caesaris adventus illi nuntiaretur, nec non Caesarem recta Nanstadium praeternavigaturum. Hoc nuncio Chunradus Franciscus accepto sestinus ad navigia Caesaris properat, quam humillime potest Caesaream majestatem ne apud ipsum prandere aspernaretur, deprecatus est. At Caesar, gravioribus occupatus, id se modo sacere posse abnuit ac humanitatis ergo Francisco hun- rado dexteram praebuit. Sichinge igitur vino amore jungens Caesari manum durius premit. Caesare volente dexteram retrahere ae abire conanti ieiunge sortius premit, sperans se posse precibus Caesarem retinere. Et cum sic aliquamdiu inter hos pugnatum esset ac tandem Caesar susceptum iter prosequeretur, Caesar principibus postea conque stus est, se ex pressione manus, chiragram et podagram cruciatus maximos pertulisse et tamen non potuisse Sichinge pudefacere. Hujusjoci et Caesar ipse et Franciscus Chunradus praeter plures et aurito et oculatos testes martyre Sunt.
48쪽
Ibi certo comperimus, Joannem amilchen, qui cum genero Wilhelmi comitis, comitemerinanno a Nuena abierat, vita excessisse. Qui Joannes Wilhelmo comiti, quod vetus ejus congerro et multorum periculorum pace simul et bello socius ipse uerit, erat quam charissimus. Nota de tibicine et marchionis electoris marsehalco. Anno superiore Caesare in Saxones ductante exercitum Hispanus quidam ut est gens turpissimae salacitatis et ineffabilis luxuriei rustici uxorem spectante marito stuprare conatus est. Quod videns rusticus arrepto nescio quo instrumento Hispanum confodit ac ipse, ut tum vestitus erat, equo insiliens aufugit et tam comitem veniens infortunium suum illi exposuit. Comes igitur rustici misertus et quod de pauperiegua conquereretur, coronatos quatuor illi donavit, jubens, si posset, plures horum extirparet, et se illi copiosiorem pecuniam daturum. Domine Deus, quoniam nemo mortalium suis operibus salutem com sequi potest, te deprecamur, crea mundum cor in viscera nostra et principali spiritu nos confirma, ut sic in te pacem habeamus in filio tuo Jesu et quae tibi placita sunt, adjuvante nos spiritu tuo bono, semper cogitemus. Qui vivis et regnas Deus unus et trinus in sempiterna secula.
xxta Aprilis, quae sui dominica cantate, in Minorum templo divinis intersuimus, ubi primo praelector caput 14 Μatili integrum populo ex ambone legit ac consessionem publicam et obsecrationes sacere jussit. His peractis d. Leonardus huic in suggestu succedit, qui invocata divini numinis ope ex capite secundo Matthaei quem evangelistam idem pro ordinaria concione habet legit haec verba: Defuncto autem Herode coeangelus domini in somniis apparens Joseph in Aegypto, usque ad finem eapitis. Deinde adeo suis coloribus Herodem depingit, quod fuerit rex atheo tyrannusque truculentissimus, utpote qui insanticida nec puella filio proprio pepercerit, qui Alexandrum et Aristobolum filios suspendio vitam finire adegerit, qui omnem stirpem daridicam radicitus praeter paucos reliquos extirpare sategerit, ad haec senatum sinderim, hoc est septuaginta seniorum per occisionem abstulerit. Item quod annis xxxvij Judaeae praefuerit, remittens nos de his rebus ad Josephum, Eusebium Josippum et Aegesippum etc. Jussit Leonardus in hoc Herode longanimitatem benignissimi dei considerare, qui tanto tempore tyrannidem hominis hujus tulerit, et quod deus peccatoribus poenitentiae locum concedat. Dixit item de prospero successu Herodis, scilicet qui Caesari acceptissimus foret, pharisaeos et pontifices sibi laventes haberet, caute
49쪽
describens haec nostra tempora. Addidit autem de exit vitae Herodis horribilissimo, stendens Deum nosse ut et tyrannos pessumdare et suos eripere debeat. Item quomodo Deus in impoenitentibus snpplita tarditatem poenae gravitate compenset, et quomodo sublatis tyrannis suis aliquando respirare donet. Item de cruce Joseph et Marii in Aegypto apud gentem idolatram et irrisionibus deditam, et quod Christus dominus annos sere quatuor in Aegypto peregerit, nec id interim tacens, maj
rem tunc, sicut et nunc, mortalium partem se ad felicius navis latus imclinasse et eam fidem, quae regi, sicut et nunc quem Caesari cordi esse probassent, amplecterentur, et quam exiguus grex verae ecclesiae uerit. Item, quantae suerint pressiones ecclesiae sub Nerone, Trajano, Domitiano, Diocletiano et id genus imperatorum, ut praeter omnia alia incommoda et tot persecutiones publici etiam conventus christianis prohibiti sint, ita ut, dum interdiu non possent, nocte ad lucernas convenerint, et ad hos usus, inquit, candelis et luminaribus usi sunt veteres christiani, non ut stulti, inquit, die gotuosen und stellosen Papistem, aciunt, qui claro coelo cereos accendunt. Item quo ardore veteres christiani martyrium appetierint, adeo ut etiam non evocati se ipsos prodentes aemu rent, vixque tandem christianis a Constantino magno loca publica data et templa constituta esse, in quibus, inquit, Christo laudes dicerent doctrinam apostolicam docerent et recordationem mortis dominicae in participatione panis et calicis celebrarent. Ne igitur, ait, despondeamus et nos animum o pusille grex), nam dabit Deus his quoque finem. Item semper piis doluisse, quod viderent pessimis hominibus suos conatus et appetitiones optime cedere, adeo ut etiam Davidis pes in hac lubricitate pene lapsus fuerit. Id ipsum quoque amio et Jeremia cum aliis multis Deo charissimis patribus conquestum esse. Oportere autem cum fide et spe expectare dominum, qui suos tandem eruet evehetque. Exemplo sunt Joseph nutricius Mariae virginis et pueri Jesu, qui quamquam multa intolerabilia in Aegypto perpessi sunt, non murmurarunt, sed summa patientia expectarum, donec oraculo moniti in Judaeam reverti juberentis. Item exemplo Joseph nos prudentes esse oportere monuit, qui quanquam ab angelo jussus fuerit in Judaeam remeare, attamen in hoc sancta prudentia usus, ne eam tetrarchiam, cui Archilaus praesidebat, intraret, si ex hoc exemplo christianam prudentiam disceremus docens, ut tamen temeritatem et praecipitantiam vitaremus. Item Archilaum suisse filium Herodis magni, nunquam tamen uni dignitate regia insignitum fuisse. Huic Pontius Pilatus successit eis. Item locutus est
50쪽
de dissensione Iudaeorum altercantium, num dominus in Bethleem Gali- leae, an in Bethleem Ephrotae nasci debuisset. Item, quare Iesus Messias Nazarenus vocatus sit et unde haec sententia desumpta. Scilicet Nazarenus vocabitur, cum juxta d. Hieronymum in nullis libris prophetarum reperiatur. Aiebat autem in libro Judicum cap. xvi inveniri, nempe de Samsone, qui suerat figura salvatoris. Nam ut Samson plures moriens interfecit quam vivens, sic Christus verus heros morte sua diabolum, infernum et mundum devicit. Huic ergo glorioso triumphatori, qui suos nunquam derelicturus est, summa fiducia adhaerere jussit. Quod nobis omnibus idem benignus dominus, cui cum patre et sancto spiritu in sempiterna sit gloria, donet. Amen. Statim a concione praedicator his qui sacrae synaxis participes fieri volebant, paraenesin christianissimam adhibuit, praelegens argumentum exemesiosis i publice. Jubens praecipue Deum orarent, ut verbum sum nobis diutius impartire dignaretur Caeremonis autem has sere inaugustana ecclesia, ubi populus ad sumendam eueharistiam accedit, servantur. In templi choro Minorum altare magnum est, ante quod posita est mensa cum altari vectibus ligneis occlusa, ita, ut soli sacerdotes intra inu spactolum astent, et posteaquam plebs utriusque sexus ordine suo stat vel consederit, parochus nonnulla hunc actum concernentia germanico idiomate legit, verba consecrationis proserens et mox ministri ecclesiae, facie ad populum versa, panem et calicem in manus sumunt recumbentes ad cancellos atrioli, ita ut ad laevam altaris Reminae accipientes utramque speciem accedant, ad dextram vir etc., eo tamen ordine atque ea decentia, ne vel vir mulieres, vel mulieres viros in accessu interturbent Liberum quoque est utriusque sexus hominibus, si quis panem e manibus sacerdotum vel suis propriis ori suo admovere velit, idem qu quo de calico. Dum haec fiunt, ecclesia Deo laudes decantat. Post sumptionem sacramentorum rursus per sacerdotem fit admonitio. Leguntur preces sacrae et sic ecclesia dimittitur. Dicebatur eadem Oulio Berctenseld advenisse Eadem major pars famulitii nostri regis et caesares missae spectandi ergo adsuere. Ad tertiam pomeridianam D. Musculus prosequutus est textum Joannis xiiij scilicet haec verba Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, non sicut mundus dat eam do vobis etc. exponens ait, pacem Christi esse pacem a patre, pacem cum patre et pacem quam gerit eum