장음표시 사용
21쪽
comites et coloniensem auinet, suum habere modum, idque sic caesari reserendum. Verum comites quoque citatos ob id quod duci Saxoniae, Cattorum principi ac protestantibus Schmallialdies unionis militaverint et rebellionis anno superiore se obnoxios reddiderint ete. Ad haec Liborius respondit, nos quanquam magnis et variis negotiis domi occupati nec ab hostium quoque incursionibus liberi, tamen magno nos Augustam contulisse, quo caesareae majestati obedientiam praestaremus; quod vero ad causam ipsam attineret, archiduci et caeteris notum esse, quod nostri ante menses plus sex in nostri excusationem in medium adduxerint et protocollo inscriptum sit. Tum d. virquardus interrogavit, dicens: Num et alia praeter ea, quae tum adduxistis, vobis adferre est animus Responsum a nostris, habere quidem nos plura, quae ad excusationem nostri faciant, verum ne domino archiduci et caeteris molesti essemus, nos petere, ut sua celsitudo et alii consiliarii ea re legere, quae super his in protomit signata essent, dignarentur et imperatoriae majestati nos
Post exigui temporis intervallum Marquata respondit, archidacem praesentiam nostram et petitionem caesareae majestati, quam primum fieri posset, relaturum et eundem d. praesidentem, ut Caesaris decretum in hoc expectaremus, ubere. Petitum etiam a nobis, ut petitionis Coloniensium nobis copia per scriptum fieret. Eadem Ottho comes a Rethberg, Ernestus a Sotas et cancellarius archiepiscopi remensis, Henrici ducis a Brunsch g procurator contra Gotiarienses et comites Waldeciani Gud comite mlhelmum de Nassau
Ubi dum Eubulus comiti a Nassa narrat, ipsum marchioni Alberto
a Brandenburg nomine dominorum amenneber literas Franciscum DalWu concernentes obtulisse, en mox comes Wilhelmus ad principes aliquot vocatus, inter quos et ipsum marchionem jam contra me querelam instituentem ob clientem suum DalWi rogantemque principes ΔΗ- quot, ut illi astare velint, nam ipsum apud Caesarem me accusaturum, reperit. Praeterea quicquid Waldeciis incommodare possit, ad hoc se paratum esse gloriatus est. Literae enim dominorum amenneber illi bilem moverant. Sed tamen rogatu comitis demassa eo devenit, ut is inter marchionem et me arbiter existeret, sicque mitior redditur Amertus ille Mero marchio volebam dicero. Eadem dominam principem convenimus eam utcunque solantes Mevibusque multa cum ea conserentes.
22쪽
Memento, pater coelostis, bonitatis tuae immensae et afflictionis nostrae, nutantia genua erige et nos in fide, timore et amore tui corrobora. xviij Aprilis summo mane Liborius arqnardum, elchiormasen doctores consultum abiere. Hujus consilium fuit, ut Atrebatensem adiremus ac tentaremus, an ipsum archiducem coram alloqui possemus. Item regem Ferdinandum alloquendum a nobis esse, non tamen illi consultum videri, ut ante unum aut alterum diem pro responso sollicitaretur. Nam archiducem quidquid per aldecios scripto oblatum sit, quam primum commode fieri possit, caesareae majestati relaturum. Hasonis quoque consilium erat, ne tam celeriter responsum peteremus. Eadem Adrianus a Zerige remotis arbitris nos alloquens, Venit, tonitrua minarum ex ore ut ipse Hebat Mauritii electoris et Alberti marchionis afferens. Quae dicebat, sere ejusmodi erant, Mauritium electorem multis audientibus dixisse Num etiam Mira comes a Waldeeli adest M ubi Adrianus respondisset Iino adestα Mauritium dixisse: Si ea perpetrassem, quae comiti huic intentantur, ne termini quidem imperii mihi satis ampli essent, intra hos iram Caesaris expectare, et nisi peculiari salvo conductu provisum sit comiti consultum illi velim, citius se hinc arriperet atque his verbis adeo permotam fuisse Lanigraviam, ut Adrianum amice rogasset, curaret ut quam ocius haec rescire possem. His auditis primo nonnihil animo turbatior laetus sum, fretus tamen Dei bonitate ac libera conscientia has minas contempsi, respondens Adriano mihi non probari electoris consilium, verum me experturum, quisnam sit, qui mihi in aciem malefactum aliquod intentare audeat. Hortatutamen Adriani comitem a Nassa adii, qui in eandem mecum sententiam pedibus ibat, sicque res paulo sedatiores visae sunt. Da domine Jesu, voluntatem rectam et vires lEadem comes a Wigienstein nomine archiepiscopi revirensis Joannis ab Isenburg, ut ad horam quintam cense ipsius interesse vellemus, rogat.
Eadem comitem ab Eberstet et avunculum nostrum comitem a Wortheim Georgii filium convenimus. Videmus Wilhelmum de Grum-bach et Hermanum de Ametvngsen. Volebat Adrianus a Zertaen ut dominam principem convenirem; at quod adhuc sub concione sacra ibidem esset, ad hospitium meum cliverti. Licentiatum Nicolaum Mater prandio excepimus cum eo et amicitiam ineuntes et ejus consilio saluberrimo usi.
23쪽
Venit eomes Joannes a Rethber eadem Joannem fratrem nostram
veterem suum sodalem invisere.
Rattos mures Augusta non fert ob soli ut Mater dicit frigiditatem, juxta papistas autem, quod . Ulaici precibus ab his immunes
Tum primum Malvendam quoque adesse comperi. Item Bucerum delusum. Consilium comitis amassa fuit, ut tuto saluo conductu Caesaris fiderem. Coenatum igitur est apud Treverensem. Is Eubulum pro veteri ambcitia humaniter excepit. Intererant autem convivio Wilhelmus a Nassauet Dillenberg, et Joannes a Nassa et Subruch comites, Georgius ille Wicelius Fulda perturbator et praepositus quidam ratistaviensis G orgius Logus, homines quidem non illiterati, sed quorum eruditio se sim habitet. Sunt enim hostes et persecutores omnium pie doctorum acerrimi, ut mille verbis ipsime testabantur. Logus ille multa de abnegatione Joaimis Hessi concionatoris ratistaviensis locutus, ait, ipsum multa ad veterem consuetudinem immutasse, ob quod cum male a civibus suis audiret, quasi ad elicius navis latus posthabita Christi doctrinas inclinaret, prae moerore consumptum esse. Sed quis pessimis hom4nibus, de bonis sinistra narrantibus, fidem adhibeat Bucerum nesciebant quem sacerent, nunc eum Sacerdotem, ex sacerdote dominicastrum, ex dominicastro Carthusianum, ex Carthusiano aulicum et haud scio quas metamorphoses illi attribuentes, chamelopardum insuper nominantes. Tandem effutiunt sub salvo conductu quidem Bucerum Augustam venisse, sed arctissima custodia sub marchionis electoris commissione teneri, adeo ne schedulam quidem oras scribere liceret. Item eundem jam pene duobus scriptis se alium futurum testatum esse. iis icelius velut oleum camino subministrans Philippus Melanthon multo apertius mentem aliam ejus esse, quam antehae Scripto testatur. Ut interim praeteream, quae in optimum virum itum Theodorum deblateravit. Sed si pudet et dolet hujus camerinae hominum vel audivisse vel meminisse, qui magiam et idolatriam propalam confitentur. Nota de comite in Hispania, qui per suum fidum cubicularium se jugulari curaverat ac humari j sit, sperans se intra menses aliquo juvenescentem ad vitam redire posse est et quod septem mensibus se. pulchro aperto inventus sit tanquam infans in utero matris creMens,
24쪽
habens carnem novam brachiorum et crurum, licet acies nondum satis esset integra.
O domine, ossa humiliata da exultent, pone custodiam ori meo et in veritate deduc me. Ex Aprilis dum endetinus, Liborius et caeteri in medium quid opus laetu sit consultant, portune Burghhardus nuntius noster venit, literas a domina matre uxorcula et sororibus ejus nec non a Joanne Galacte et Hemanno Nellio Sperante ad nos e patria deserens. Item literas comitis Reinhardi a Solnis ad nos unas ad filium Mnestum unas et ad Viglium alteras. Item Ellaabethae ducissa de BrunschWiret dominae de Hennebem et comitis Popponis scripta ad Marchionem Electorem Domi omnia salva Deo opt. m. sempiternus honos sit et gloria. Acceperunt quoque Samuel a patre, fratres a matre litteras. Eadem comiti Ernesto paternas litteras ipsime reddidimus, qui Atrebatensem alloquutus fuerat, rogantes igitur ipsum, ut nostri aliquam, si forte sic sermo erret, mentionem apud eundem saceret. Per Liborium Vigii literae Reinhardi comitis reddi debebant, sed Doctor exierat foras. Comitem amassa in hospitio suo quaerebamus, Verum is, ut postea comperimus, auditorem agit in causa ducis Henrici et Gostariensium. In eodem itinere dominio principi Landgraviae fausta precati dein hospitium Mnesti ducis frequentavimus. prandio omne pomeridianum tempus scribendis literis ad socrum, uxorentam Nellium insumpsimus. Frater Joannes apud ducem Ernestum pransus est.
Statim a prandio ostiarius camerae concilii imperialis attulit jussu concilii scriptum Reinberti illius Paderbornensis episcopi, in quo cognatum Philippum, novercam et nos apud ea saream majestatem detulit. Samuel apud Ernestum do Solms cenavit. Hoc die in negotiis nostris nihil promotum est. Nota de causamoiensium comitum. Eadem Adrianus a Zerire marchioni electori literas sororis suae et dominorum amenneber nostri nomine obtulit. Eadem intempesta nocte sodalitium surum argenteam suppellectilem Μauritii electoris cribrare volebant, ac Iberus quidam in ipso furto deprehensus est.
At age, domine, pone super eos legislatorem, sciant gentes quod homines sint per sacram tuam anastasin. Domine Jesu, amulae tuae astasiae et filiis ac matris ejus memenis.
25쪽
x Aprilis inter quartam et quintam horas antemeridianas in templo Minorum, quod ad hunc diem in potestate senatus Augustani est,eeclesiasten quendam non ind0ctum ex cap. Joannis xxi de piscatione Petri et aliorum christiane et breviter disserentem audivimus. Praecipue verba Christi dicentis, Apportate mihi de piscibus α, adducens, scilicet quod veri concionatores, quos per verbum lucrifecerint, Christo offerae debeant, non sibi reseruare, hoc est pro suo arbitratu in populum Christi imperium gerere. Venit Adrianus a Zertaen referens se marchioni electori litoras sororis et comitum anenneberiobtulisse, ipsumque marchionem dixisse, literas sibi praelegi curaturum. Jubet igitur Adrianus, ut in hospitium electoris mitterem, quaesiturus a Staculo de Steben, num responsum
Idem Adrianus Maritinum ducem electorem ait pollicitum esse, si quid boni in nostra causa agere posset, ipsum esse paratum. Eadem Joannem Milchlingum et Erasmum a Rumrho ad mar-schalcum imperii de Papenhelm, ut cum ipsius venia in hospitio absque molestatione metatorum hospitiorum permanere possemus, misimus. Eadem Liborius et endetinus primo igitum inviserant, qui passim utrinque disputantes, igitus quod sciebat scire noluit, scilicet quis status esset comitatus Waldech, et in summa comitatum esse juris imperii confirmabat. Item olim unum ex comitibus de Waldec fuisse locum tenentem Caesaris per totum imperium. Item quomodo Landt- gravit ut ipse dicebat per transactiones comitatum a Waldech in laudum acceperint, ipsum non latebat. Item se insignia ormatis ostensa vidisse, vexillum autem illud existimabat, in quo Cattorum princeps liblippus suis armis insignia comitatus Waldech appingi secerat. Item Me-bat diversas esse causas Eubuli et fratrum, nam atres esse sanguine junctiores Wilhelmo Clivis et Gulis duci etc., qui magna in gratiam Caesaris et regis Ferdinandi secerit est Remisit nostros quoque adauebatensem. Item nos ad omnia quae imperium concernerent, ut coeteros et membra imperii per mandata semper vocatos suisse astruere voluit. Item se scire, quod alias apud judicium camerae contra Coloniensem comites egissent. Dixerat et idem attorum principem quidem ad caesaream majestatem, ut eos comitatus, quos nunc in laudo habeat, sic retinere posset, petiisse, at Caesarem consentire noluisse. Supervenerat, dum nostri cum Vigilo sermocinantur, arquardus, cum quo Liborius de nobis non insinuato mandato damnationis electoria
26쪽
et Iandinarii, et an consultum foret, hujus rei mentionem apud consiliarios sacere, egit. Dixit Marquardus, nondum esse hujus rei tempus, nostros quoque archiducem hoc die convenire non posse, eo quod heri sanguinis diminutionem fecerit, detegit. Nothus a Zerigen, qui missus fuerat ad Staculum de Steben, hoc responsi retulit, electorem legisse litteras et paratum ad omnia. Verum
necessarium fore, ut vel per nos vel alios marchioni status causae nostrae declararetur.
Joannes frater noster apud dominam Landigraviam pransus est. Eadem hospes nostermans ona Gesse primo a Patavia ad Danubium huc reversus est, qui nondum in hac domo commoratus erat, pridie enim ejus diei cum Augustam venissemus uxor et liberi ipsius in hanc domum noviter emptam transmigrarant. Fuerant eadem et nostri apud Mayer, sed nihil spei datum est. Eubulus quidem cupiebat, ut et ipsi ab aliis consultum erat V trum alloqui, at ea die nulla nobis hujus rei lacultas dabatur. Comes amassa scriptum compromissi inter Colonienses et nos remisit, quod quoties relegitur, toties magis acerbatur. Florus et Wendetinus Atrebatensem alloquuti sunt, qui primo causam a se removit, attamen dein jussit comites crastino ad horam octavam ante meridiem adesse. Nam tum illos, inquit, audiam, si veniunt. Sic enim per contemptum sorte loquitur. Omnipotens, sapiens justissime et misericors Deus David rex tuus et propheta quem post laetantes elegisti virum secundum cor tuum, de domini nostri Jesu Christi, filii tui benedicti, passione nec non et gloriosa resurrectione prophetizans inter caeteras immensae majestatis tuae laudes canit Patres nostri speraverunt in te, et dum sperarent in te, tu eruisti illos. Ad te clamaverunt, et liberasti eos, in te speraverunt et confusi non sunt. Et idem verba Christi prolixius prosequens ait, Ego autem vermis et non homo A tanto igitur rege et propheta edocti et exemplo dilectissimi filii tui instituti, de hac immensa bonitate tua et intercessione ejus, quem solum nos audire jussisti, quemque solum propter reverentiam ipsius in cruce extensum exaudivisti. Te Deum verum et aeternum, Deum patrum nostrorum, et ipsi in his, quae nunc nos premunt, malis imploramus, omnem nostram spem in te collocantes. Vere enim nos magna pars eorum et suimus et sumus, quorum typum praebuit, imo quorum vulnera et vibices filius tuus dilectissimus tulit. Respice igitur, quae- sumus, in laciem ejus, qui peccata nostra tulit, et propitius est peccatis
27쪽
et commissis nostris super numerum rem maris multiplicatis eo quo tibi placitum est modo, nos eruens ut eum patribus nostris de gloria tua gloriari queamus. Idque omne benignissime pater, quo nomini tuo sit sempiternus honos et gloria, ne sanguis preciosus filii tui sanctissimi frustra pro nobis effusus inveniatur. Jussisti te, o Deus sancte, invocari, repromisit quoque dominus Jesus te nobis daturum, quae petimus, misericorditer largiri digneris. Qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus
S. Deus per omnia secula seculorum. Amen.
Eadem conjugi carissimae psalteriolum a domino Vito Theodoro illi dono datum, pectines item eburneos, et tractatulum Augustanorum concionatorum, in quo summa nostrae religionis in decem articulos redacta est, item orationes Bernhardi Ochini ejusdem exempla Joanni Galacteo et Nellio porrigendum transmisimus. coena animi gratia intra duas partes Lyci fluvii amoenitatem et omnis generis piscium vivaria conspeximus. Propitius nobis esto, domine JESU, et da ut omne opus nostrum patris tuaeque laudi serviat. xxj Aprilis Burghhardum nuncium domum relegavimus. Eadem ad Atrebatensem admissi sumus, ubi posteaquam praesul singulis dextram praebuisset, Magister Liborius sic dicere coepit Reverendissime et illustris domine princeps D. V quod heri hic nomine comitum nostrorum a Waldein adsuerimus novit, petentes ut ipsis D. V alloquendi saeuitas daretur, et quod simul in medium excusationem comitum nostrorum et quod ad citationem attineret, adduximus. Nunc igitur comites ipsi praesentes petunt, ut reverendissima D. V illos audire non dedignetur. Sunt autem petitionis eorum haec capita. Primo quod ad id, quod tanquam rebellantes citati huc sint, dicunt se nihil fecisse nisi coactos a latauravio, cujus vasalli sunt et ejus ditioni viciniores, quam ut huic quidquam denegare ausi tuerint. Praeterea si quid in hac re peccaverint, se nomine imperatoris majestatis ex capitulatione inter Caesa-sarem et landuravium comprehensa a domino Reinhardo a Sotas et Joanne Georgio Schaden amittetbibrata, caesareae majestatis commissarios, absolutos. Secundo inter archiepiscopum Coloniensem et ipsos hactenus errores aliquot cum extiterint et ii per tractatus modo compositi sint, comites mei reverendissimam D. V obnixo cum omni submissione rogant, ut eadem D. V apud caesaream majestatem intercedere pro ipsis dignetur, quo caesarea majestas pro sua clementia et dominorum commissariorum absolutionem ratam et confirmatam habere et
28쪽
eomitibus, si qua peccaverint, clementer ignoscere velit, id comites saepe divi pro na virili et debitis officiis erga caesaream majestatem et reverendissimam D. V promereri satagent. Respondit Atrebatensis, dilucide capita negotii duo videri, comites movisse arma in imperatorem ex parte protestantium id illis minime licuisse, etiamsi sint vasalli landigravit, et quosdem ex iis prae caeteris hostiliori animo in imperatorem ostentasse. uno vero ad capitulationem attinet, comites in hac non comprehensos. Praeterea etiamsi sint vasalli Cattorum principis, tamen ex hoc non consequi, eos esse ipsius subditos Ad haec comites Ciaesari jam multis negotiis occupatissimo ob sumpta arma in Coloniensem negotium fecisse, idque extantibus hisce Augusto comitiis. Justo igitur imperatorem id et aegre ferre et a comitibus emendationem exigere. Verum utcunque resse habeant, ipsum heri nostris dixisse, si de his nos excusare velimus, ut id scripto coram concilio imperiali fieret est. Dixit etiam Liborius de pecunia per Minhaesum comitem caesaris nomine petita, et si Caesar eam illi dari a nos contra Cattos in hoc defendere velit, nos eam summam promptissime daturos. Ad hoc autem nihil responsum a praesule. ubn-lus itaque asperitate negotii et nocessitate coactus primum veniam ab episcopo precatus est, num illi liceret unum aut alterum verbum sari. Nam eum mentis suae concepta vix latine eloqui posse. Data venia, utcunque potuit, haec adduxit. Ad id, quod Atrebatensis praesul dixisset, comites in capitulatione non comprehensos, eo quod si licet vasalli Cattorum essent, non subditi etc. hoc debere praesulem scire, non solum vasallos nos esse landi avii, sed ea nos pressos servitute, ut ob viciniam quasi inter intimos Hessos commorantibus non fuerit liberum vel in exigua causa principi quicquam denegare, ut et haec antea per Magistrum Florum latius narrata essent. Deinde quod ad Coloniensem, nos habere diversas inastias, nostri comitatus me esse seniorem et ipsos mihi astantes fratres non tenere eadem dominia, et Ortas quidem esse turbas inter fratres et Coloniensem, nostros autem non sumptisse arma, ut Coloniensi ni is nos accusavit bellum inferremus utcunque autem res se habeant, quoniam reverendissima D. V nos ad concilium imperiale remittat, tamen quia nobis notum sit suam authoritatem magni apud caesaream majestatem fieri, adeo ut, quaecunque tractentur in concilio imperiali, sine ipsius assensu finem nancisci non queant, nos humiliter rogare ut D. S. nos et apud imperialem majestatem excusare et pro nobis intercedere dignaretur. Id si qua in ro promereri possimus, nos promptos esse etc., ut dabat in necessitate sermo. Ad haec praesul:
29쪽
causa, inquit, in imperatori majestare sita est. Quod ad electorem vero, si res ita est, ut de his inter vos tractetur, date operam ut Coloniensis vobis amicus reddatur. Postea si quid ad excusationem vestri habetis, concilio imperiali offerte. Ubi causa ad nos devoluta fuerit, ego dabo operam, ut ad imperatorem deferatur, et si quid boni hac in re praestare queam, experiar. Tum Liborius: Reverendissime praesul, comites nostri non sunt earum lacultatum, ut hic longas moras nectere queant. Quare petunt reverendissima D. V apud caesaream majestatem negotium maturare dignetur. Ad haec Atrebatensis, quasi subiracundus, non arbitror, inquit, generosos comites rebellioni contumaciam adjungere velle, ut ante responsum insalutat Caesare abeant. Igitur Liborius petitionem iteravit et Atrebatensis ex hospitio exivit Waldeciani hospitium marchionis electoris adiere, si sorte electorem alloquendi nobis copia fieret, sed nullus aulicorum procerum aderat, qui nostram praesentiam electori indicare poSSet. Comes a Nassau, quod variis negotiis occupatissimus esset, adiri non poterat. Reperimus in domo Atrebatensis doctorem Philippum Selden. ndeunus et Florus archiducem Maximilianum dominorum nomine orare volebant, ut apud regem patrem nostri clementer meminisse dignaretur, verum is in loco concilii non aderat. Eadem unus et alter civium Augustae per Henricum Stratae desit montis Isectem et mineris auri circa Corbaehium diligentissimesciscitati sunt, conati nobiscum conditionibus agere, verum quia mihi praesente ursa catulas ostendere minus consultum videbatur, bona dangverba eos post menses aliquot, si quid ejusmodi cuperent, in comitatu nostro quaerere nos jubebamus. Sebastianus Mali quingentis aureis a Ferdinando rege donatus est. Probo et his notus erat Hans Mall. Nam hi ante annos aliquot apud nos in arce nostra Isenberierant. Eadem, dum a coena partem urbis cum sodalibus meis obambulo forte adjunxit se nobis civis quidam grandaevus, cui magister vigilum claves portae commendarat, cum quo varia de urbis Augusta politia munitionibus est contulimus. A quo cum inter fabulandum de duplici muro interrogaremus, hanc ejus rei rationem reddit. Augustam urbem esse antiquam, quas inter exigua spatia suis moeniis et portis cincta esset, ut ipsimet videremus, et hanc olim coenobio D. Utrici dominico templo et aliis ecclesiasticis mansionibus occupatam. Ut episcopus loci omne jus sibi in eam usurpare conatus et maxime claudendi portas, ubi et quando
30쪽
ipsi Iibitum hierat, cujus rei cives opibus elatiores acti perlaesi urbem
extra prima moenia dilatarunt, lassatis turribus, propugnaculis et aggeribus circumdantes ac pro suo jure easdem portas et clauserunt et reserarunt hactenus. Nunc vero Carolus Quintus per sesquiannum ibidem primarium agit consulem, qui magistris vigilum exercitus ipsius claves portarum commisit. Sic sua prudentia cives episcopum Carolus sua solertia ac potentia Augustanos occludit. Augustanis anno superiori Sebastianus Scherte et dux exercitus et rebus urbicis praesuerat, qui cum aliquando secum reputaret, eos qui Plutoni ac religioni addictiores, ut multos habet Augusta, scilicet el-ZerOS, Fuggero8, achsteueros, quorum tamen familia ad stipem redacta est, Baumgarteros, Gosleos et nescio quos Herbrotos Aquilarios et quidquid hujus est sarinae divite gaga gaudens, nec bellum nec obsidionem laturos, secum statuit ipsemet his vel urbe pulsis vel suppressis civitatem occupare, experturus fortunam. At vir, ut est heroico animo bonorum consili subscribens, postea mutata sententia perpensis multis senatui ut se in Caesaris clementiam darent, persuasit. Optimus heros rarissimo exemplo sui corporis ac facultatum pericula obire malens, quam civium suorum sanguinem sua causa fundi et urbe et patria cessit. Cujus sata dii secundent. Eadem senatus nomine vino honorati sumus. Domine Deus, da amorem et timorem tui et misericorditer ut in populo beato, qui scit jubilationem, reperiamur concede. xxij Aprilis apud clivum Mauritium Musculi concionem audire statuimus intra sextam et septimam. Mane igitur hoc templum requentantes, hos ritus ecclesiasticos ibi observari vidimus. Semihora ante ultimum campanarum pulsum ubi pars aliqua ecclesiae convenit, uno praecinente canitur psalmus aliquis in nostrum idioma translatus summa et modestia et devotione. Post aliquod interstitium rursus alter quidam, idem si post moram longiusculam, donec justa ecclesia adsit et campanarum ultimum signum datum sit. His peractis praelector suggestum conscendens invocato divino numine legit paragraphos aliquot ex Matth. xij capite. Deinde summam fidei nostra ex verbis Christi Joannis VI: Haec autem est voluntas ejus, qui misit me, ut omnis, qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego suscitabo eum in novissimo die, aut simili aliquo ex sacris scripturis loco. Deinde hortatur ad consessionem, praelegit sormam potissimum continentem, quam nihil boni sit in nomine, quam nihil vires nostrae laciant ad salutem, concludens eum