Anicii Manlii Severini Boetii Consolationis philosophiae libri quinque

발행: 1751년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

LECTORI S.

DOST absolutam fere hanc Consolationis Boetii ditionem, quam ex Ronati Vallini editione expressam dedimus, ad nos venerunt variantes quaedam estiones,missu doctissimi nobisque amicissimi viri Jacobi Pitcairn, Ecclcsiae Anglicanae presbyteri:

quas ille estiones ante annos complureS, cum novam Boetii editionem dare cogitaret, ex pluribus codicibus, s s. Oxoniensibus decerpserat harum aliae vix quidquam sane sensum adjuvare visae sunt, aliae vero multo meliorem reddere paucas igitur quae posterioris sunt cneris,eas praesertim quae

inter varias lectiones Vallini non reperiun- tur, adjungere hic visum est et quoniam vetustus Boetii codex, s. in publica hujus Academiae bibliotheca asservatur, dehisce locis etiam istum codicem consului-

12쪽

mus, eiusque cum Xoniensibus consensum, quoties cum iis consentire est inventus

annotavimus.

Pag. ix. I. I. Quidam,ss. xon. AN DO λυρας et ita videtur invenisse qui descripsit codicem Glasguensem. xi. ai ΜSS. Oxon et Glasg. SENATUM majestatis reum, e. quomodo sine dubio legendum.

xxix. 18. In quibusdam,ss. Xon vox cum ter repetitur,ris Glasg. cum tum-tum forte rectius. xxxiv. as. ΜSS. Xon et Glast. ignorantiae cΑΕ cITATI.liv. o. Quidam Ss Oxon prooecime videntur habere vocem speciem ompendiose scriptam. Ixxvii. penult. ss. Oxon et Glal confitendum Esae e. lxxxi. Unus ex MSS. Xon ut et s. Glasg. tamen s Iesse videantur &c rectius. xcv I . ss. Oxon et Glasg. profecto cossi DERA.xcviii. I 6. Unus exis s. Oxon. ne aggreditur quidem uJIISQUAM. ii. s. Omnes,ss. Xon cum s. Glasg. NUPER additus, c.

Monendus est etiam lector mendose legi in omnibus editis pag. XX. l. pen. at qui scis, unde cuncta processeris, pro quoci gendum atquisis c.

13쪽

ANICII MANLI SEVERI NI

ONSOLATIONIS PHILOSOPHIAE

Armina qui quondam studio florente peregi,

Flebilis, heu, moestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae, Et veris elegi fletibus ora rigant. Has saltem nullus potuit perVincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter; Gloria selicis olim viridisque juventaei Solantur moesti nunc mea fata senis. Venit enim properata malis inopina senectus, Et dolor aetatem jusssit ines suam. Intempestivi sunduntur vertice cani, Et tremi es oeto corpore laxa cutis. Μors hominum felix,quae se nec dulcibus annis Inserit, et moestis saepe Vocata Venit. Eheu, quam surda miseros avertitur aure, Et flenteis oculos claudere saeva negati Dum levibus malefida bonis ortuna faveret, Paene caput tristis merserat hora meum. Nunc, quia sallacem mutavit nubila vultum,

14쪽

protrahit ingratas impia vita moras. Quid me felicem toties jactastis amici pQui cecidit, stabili non erat ille gradu.Haec dum tacitus mecum ipse reputarem, querimoniamque lacrymabilem styli officio de ignarem, adstitisse mihi supra verticem visa est

mulier reverendi admodum vultus, oculis ar- dentibus, et ulira communem hominum valemtiam perspicacibus, colore vivido, atque inevhausti vigoris, quamvis ita aevi plena seret, ut nullo modo nostrae crederetur aetatis statura discretionis ambiguae; nam nunc quidem ad commvn m sese hominum mensuram cohibebat nunc vero pulsare coelum summi verticis cacumine Videbatur quae cum caput astitis ex tulisset, ipsum etiam coelium penetrabat, respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, in- distalubilique materia perfectae quas, uti post eadem prodente Gognovi, suis manibus ipsa texuerat quarum speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis

obduxerat harum in extremo margine M. in mpremo vero degebatur intextum atque interutrasque litteras, in alarum modum gradus quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad perius elemeanum esset adstensus. ea

15쪽

dem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus, et particulas, qua quisque potuis, abstulerant et dextera quidem ejus libebios, sceptrum vero sinistra gestabat qu e ubi

poeticas musas vidit, nostro assistenteis toro, fi libusque meis verba dictanteis, commota paul, lisper, ac torvis inflammata luminibus, quis in. quit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accederet quae dolores ejus non modis nullis remediis severent, verum dulcibus insuper alerent venenis hae sunt enim,quae infructuosis assectuum spinis, uberem fructibus rario.

nis segetem necant,hominumque menteis assue.

faciunt morbo, non liberant at si quem profanum, uti vulgo solitum vobis, blanditiae vestrae detraherent, minus moleste serendum putarem; nihil quippe in eo nostrae operae laederentur; hunc vero Eleaticis,atque Academicis studiis in. nutritum sed abite potius Seirenes usque in evitium dulces meisque eum usis curandum, sanandumque relinquite his ille chorus increpitus, dejecit humi moestior vultum, consessusque rubore verecundiam, limen tristis excesssit at ego, cujus acies lacrymis mersa caligarat, ne dignoscere possem, quaenam haec es et mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui, visu que in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi tum illa propi-

16쪽

Paccedens in extrema lectili mei parte eon. sedit, meumque intuens vultum luctu gravem,l atque in humum moerore dejectum, his versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta

Mens hebet, et propria luce relicta, Tendit in externas ire tenebras, Terrenis quoties flatibu aucta Crescit in immensum noxia curat Hic quondam coelo liber aperto Suetus in aetherios ire meatus, Cernebat rosei lumina solis, Visebat gelidae sidera lunae, Et quaecunque vagos stella recursus Exercet, Varios flexa per orbeis, Comprensam in numeris victor habebat. Quin etiam causas, unde sonora Flamina sollicitent aequora ponti, Quis volvat stabilem spiritus orbem, Vel cur Hesperias sidus in undas Casurum rutilo surgat ab ortu: Quid veris placidas temperet horas, Ut terram roseis floribus ornet: Quid dedit ut pleno fertilis anno Autumnus gravidis influat uvis, Rimari solitus, atque latentia

17쪽

Naturae varias reddere caullas. Nunc jacet effoeto lumine mentis, Et pressus gravibus colla catenis, Declivemque gerens pondere Vultum, Cogitur, heu, stolidam cernere terram. Sed medicinae, inquit, tempus est, non que relae tum vero totis in me intenta luminibus; tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis, in virilis animi robur evaseras atqui talia contuleramus arma: quae nisi prius abjecisses, invicta te firmitate tuerentur agnoscisne me quid taces pudore, an stupore siluisti P mallem pudore sed te, ut video, stupor oppressit cumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus, mutumque vidissset, admovit pectori meo leniter manum; et,

nihil, inquit, periculi est lethargum patitur,

communem illusarum mentium morbum sui paullisper oblitus est recordabitur sacile, si quidem nos ante cognoverit quod ut possit, paul-lisper lumina ejus mortalium rerum nube cali lgantia, tergamus haec dixit,oculosque meos fletibus undanteis, contracta in rugam veste, sic

cavit.

Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae,

Luminibusque prior rediit vigor:

18쪽

Ut cum praecipiti glomerantur sidera Cibro, Nimbosisque polus stetit imbribus,

Sol latet, ac nondum coelo venientibus astris, Desuper in terram nox funditur, Hanc si Threicio Boreas emisius ab antro Verberet, et clausum reseret diem, Emicat, et subito vibratus lumine Phoebus, Miranteis oculos radiis serit.

Haud aliter tristitiae nebulis ditalutis, hausicoelum, et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi itaque, ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, in cujus ab adolescentia laribus obversatus fueram, Philosophiam et quid, inquam, tu in has exsilii nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, supero cardine delapsa venisti an ut tu quoque mecum re falsis criminationibus agiteris an inquit illa te, alumne, desererem, nec sarcinam, quam mei nominis imvidia sustulisti, communicato tecum labore partire atqui Philosophiae fas non erat, incomitatum relinquere iter innocentis meam scilicet criminationem vererer, et, quasi novum aliquid acciderit perhorrescerem nunc enim primiam censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam nonne apud veterexquoque, ante nostri Platonis aetatem, magnum saepe

19쪽

certamen cum stultitiae temeritate certavimusρ eodemque superstite, praeceptor ejus Socrates injustae victoriam mortis me adstante promeruit cujus hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoicum, ceterique pro sua quisque

parte raptum ire molirentur, meque reclaman. tem, renitentemque, Velut in partem praedae, traherent, vestem, quam meis texueram manibus, disciderunt, abreptisque ab ea panniculis, totam me sibi cessisse credentes, abiere in quibus, quoniam quaedam nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiareis imprudentiarata, nonnullos eorum profanae multitudinis errore pervertit quδd si nec Anaxagorae fugam, nec Socratis venenum, nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, novisti; at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec per vetusta, nec incelebris memoria est, scire potuisti quos nihil aliud in cladem detraxit, nisi quod nostris moribus instituti, studiis improborum dissimillimi videbantur itaque nihil est quod admirere, si in hoc vitae salo circumflan. tibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere quorum quidem tametsi numerosus exercitus, spernendus tamen est qhmniam nullo duce regitur, sed e rore tantum temere, ac passim lymphante raphatur qui si quando contra nos aciem struens

20쪽

valentior incubuerit, nostra quidem dux copias

suas in arcem contrahit illi vero circa diripiendas inutileis sarcinulas occupantur a nos desuper irridemus, vilissima rerum quaeque rapienteis, securi totius furiosi tumultus, eoque vab

lo muniti, quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit. Quisquis composito serenus aevo, Fatum sub pedibus dedit superbum,

Fortunamque tuens utramque rectus, Invio um potuit tenere Vultum;

Non illum rabies minaeque ponti Versum funditus excitantis aestum, Nec ruptis quoties vagus caminis Torquet fumificos Vesevus igneis, Aut celsas soliti serire turreis

Ardentis via fulminis movebit. Quid tantum miseri seros tyrannos Mirantur sine viribus furenteis: 'Nec spere aliquid, nec extimescas, it Xarmaveris impotentis iram:

At quisquis trepidus pavet, Vel optat, Quod non sit stabilis, suique juris, , Abjecit clypeum locoque motus Nectit, qua valeat trahi, catenam. Sentisne, inquit, haec atque animo illabum

SEARCH

MENU NAVIGATION