장음표시 사용
31쪽
fluentibus induruerunt, ad acrioris vim medicaminis recipiendam, tactu blandiore mollescant Cum Phoebi radiis grave Cancri sidus inaestuat, Tum qui larga negantibus Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide, Quernas pergat ad arbores.
Numquam purpureum nemus Lecturus violas petas, Clim saevis Aquilonibus Stridens campus inhorruit. Nec quaeras avida manu Vernos stringere palmites,
Autumno potius sua Bacchus munera contulit.
Signat tempora propriis Aptans ossiciis Deus, Nec quas ipse coercuit, Misceri patitur vices. lSic quod praecipiti via
Certum deserit ordinem, Laetos non habet exitus. Primum igitur patrisne me pauculis rogationibus statum tuae montis attingere, atque ten-
32쪽
E R tare, ut, qui modo sit tuae curationis, intelligam tu vero arbitratu, inquam, tuo quae inles, ut responsurum rogato tum illa,hunccine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis atqui, inquam, nullo existimaverim modo, ut fortuita temeritate tam certa moVeantur. Verum operi suo conditorem praesidere Deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat ita est, inquit nam id etiam paullo ante cecinisti, hominesque tantum divinae exsortes curae es h deplorasti. nam de ceteris, quin ratione regerentur, nihil movebare papae autem vehementer admiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur nescio, quid abes conject o. sed dic mihi, quoniam a Deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis ViX, inquam rogationis tuae sententiam nosco, ne dum ad inquisita respondere queam num me, inquit, sesellit abes taliquid, per quod velut hiante valli robore, in animum tuum perturbationum morbus irrepserit sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio audieram, inquam, sed memoriam moeror hebetavit at qu scis, unde cuncta procesh-rint novi, inquam, Deumque esse respondi et
33쪽
qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis, ignore, verum hi perturbationum mores fiunt, ea valentia est, ut movere quidem loco hominem possint convellere autem sibique totum extirpare non possint sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministit quidni, inquam, meminerim: quid igitur homo sit, poterisse proferres hoccine interrogas, an es me sciam rationale animal atque mortales scio, et id me es confiteor.
et illa nihilne te aliud esse novisti nihil jani scio, inquit, morbi tui, aliam vel maximani causiam, quid ipse sis, nos edesisti quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem, Vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. nam quoniam tui oblivione confunderis, et exsulem te, et Xpoliatum propriis bonis es e dolii isti. quoniam vero, quis sit rerum finis, ignoras, nequam homines, atque nefarios, potenteis, selicesque arbitraris quoniam Vero, quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has ortunarum vices existimas sine rectore fluitare magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque caussae sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit habemus maximum tuae omitem saliuis, veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non
casuum temeritati,sed divinae rationi subditam
34쪽
credis nihil igitur pertimescas jam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit.sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est,
et eam mentium constat esse naturam, ut quoties abjecerint veras, falsis opinionibus induantur, e quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum hanc paullisper lenibus, mediocribusque omentis attenuare tentabo, ut dimotis fallacium assectionum tenebris, splendorem verae lucis possis agnoscere. Nubibus atris Condita nullum Fundere possunt Sidera lumen. Si mare volvens Turbidus Auster Misceat aestum, Vitrea dudum, Parque serenis Unda diebus, Μοκ resoluto Sordida coeno, Visibus obstat. Quique agatur Μontibus altis Defluus amnis,
Saepe resistit Rupe soluti Objice faXi. Tu quoque si,1s
Tramite recto Carpere callem: Gaudia pelle, Pelle timorem; Spemque fugato, Nec dolor adsit. Nubila mens est, Vinctaque freniS, Haec ubi regnant.
35쪽
Posthae paullisper obticuit, atque ubi at
tentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est: si penitus aegritudinis tuae caussas habitumque cognovi, sortunae prioris amessii, desiderioque tabescis ea tantum animi tui statum, sicuti tu tibi fingis, mutata pervertit. intelligo multisormeis illius prodigii sucos, et eo usque cum iis,quos eludere nititur,blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reliquerit cujus si naturam, mores, ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulcrum aliquid, nec amisista cognosces.sed ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim solebas enim praesentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis, eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis verum omnis subita
38쪽
mutatio rerum, non sine quodam quasi fluctu contingit animorum sic sectum est, ut tu quoque paullisper a tua tranquillitate discesseris. sed tempus est thaurire te aliquid ac degustare molle, atque jucundum, quod ad interiora trans missatin validioribus haustibus viam secerit adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis,quae tiam
tantum recto calle procedit,cum nostra instituta non deserit; cumque hac,musica,taris nostri vernula,nunc leViores,nunc graViores modos succinat quid est igitur, o homo, quod te in moestiti. am,luctumque dejeciti'noVum credo aliquid,inusitatumque vidisti tu,sortunam putas erga te esse mutatam erras hi semper ejus mores sunt ista natura serVaVit circa te propriam potitis in ipsa sui mutabilitate constantiam.talis erat, um blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis abluderet deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus quae sese adhuc aliis velat, tota tibi prorsus innotuit si probas, utere moribus, ne queraris si perfidam perhorrescis, sperne atque abjice perniciosa ludentem nam quae nunc ti bi est tanti causa moeroris, haec eadem tramquillitatis es Se debuis et reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit es securus an Vero tu pretiosam aestimas abituram
felicitatem et cara tibi est fortuna praesens,nec manendi fida, et cum disces erit allatura moero.
39쪽
rem quod si nec ex arbitrio retineri potest, et calamitosos fugiens facit, quid est aliud sugax, quam futurae quoddam calamitatis indiciumqneque enim quod ante oculos situm est, sume cerit intueri rerum eXitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas,nec formidandas sortunae minas, nec exoptandas facit en blanditias postremo aequo animo toleres oportet, quidquid intra sortunae aream geritur, cum
semel jugo ejus colla submiseris quod si manendi, abeundique scribere legem velis et,quam tu dominam sponte elegisti, nonne injurius sueris, et impatientia sortem eXacerbes, quam permutare non possis si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed hi flatus in pellerent, promovereris si arvis semina crederes, seraces inter se annos, sterileisque pensares. fortunae te regendum dedisti, dominae moribus
oportet obtemperes tu vero Volventis rotae impetum retinere conaris at omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors es e desistit.
Haec cum superba verterit vices dextra, Exaestuantis more sertur Euripi; Dudum tremendos sae V proterit reges,
Humilemque victi sublevat fallax vultum Non illa miseros audit haud curat fletus,
40쪽
Ultroque gemitus, dura quos secit, ridet. Sie illa ludit sic suas probat Vires, Suique magnum monstrat ostentum, si quis Visatur ima stratus ac felix hora. Vellem autem pauca tecum sortunae ipsus verbis agitare tu igitur an us postulet, animadverte quid tu, o homo ream me quotidianis agis querelis quam tibi secimus injuriam Jquae tua tibi detragimus bona 8 quovis judice de opum, dignitatumque mecum possessione
contende et, si cujusquam mortalium proprium quid horum es e monstraveris, ego jam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam cum te matris e utero natura produxit, nudum rebus
omnibus, inopemque suscepi, meis opibus sevi, et, quod te nunc impatientem nostri facit, sa-Vore prona indulgentius educavi, et omnium, quae mei suntjuris affluentia, et splendore circumdedi nunc mihi retrahere manum libet; habe gratiam, velut usus alienis non habes jusquerelae, tamquam prorsus tua perdideris quid igitur ingemisci. nulla tibi a nobis est allata violentia opes, honores, ceteraque talia mei sunt juris dominam famulae cognoscunt mecumveniunt, me abeunte discedunt audacter aflirmem, si tua orent, quae amissa conquereris,